Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 13

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT XIII
Qualiter Anaxagoras utitur intellectu ut principio movente.
Anaxagoras quidem artificialiter ad mundi generationem utitur intellectu. Dico autem mundi generationem, generationem coeli et elementorum quae ex motu coeli et proportione situs ad coelum generantur, sicut etiam in scientia Coeli et Muncli dictum est. Haec autem sunt primo mobilia secundum locum. In horum enim prima generatione satis artificialiter vel pro causa proprio utitur intellectu. Nam quando quaerens dubitat qua de causa de necessitate est hoc vel illud, sicut coelum stellatum una stella vel pluribus, aut qua de causa hoc est motum circulariter et aliud recte, tunc oportet quod attrahat pro causa intellectum. Hoc autem sic probatur, sicut in secundo Physicorum probatum est, quod necessarium in physicis aliter est quam in disciplinis. Tn disciplinis enim posito an[56]tecedente et principio, de necessitate ponitur consequens, sed in physicis posito principio et antecedente, non ponitur consequens, sed potius e converso, posito consequente, necessario ponitur antecedens: si enim domus est, oportet poni fundamentum, et non e converso: et ideo in physicis sicut et in artificiatis non est necessarium nisi ex suppositione finis.
De his autem in Physicis satis determinatum est. Quaeramus igitur, qua de causa necesse est coelorum unum esse uniforme et alterum multiforme, et unum habere unum motum et alterum plures, et unum mobilium coelorum habere motum aplanes vocatum, hoc est, regulariter super polos aequinoctialis et circulos aequinoctiali parallelos a dextro mundi per sinistrum revolutum: et alterum habere motum planes, hoc est, errantium vel errativum super polos zodiaci, et super circulos zodiaco parallelos a sinistro mundi per dextrum rotatum.
Hanc enim quaestionem hic determinare non possumus, nisi ostendamus qualiter ex luce simplicis et permixti et omnino separati et primi intellectus constituitur primi ordinis intelligent; et ex luce et intelligentia primi ordinis obumbrante causae primae quam vocat intellectum Anaxagoras educitur orbis primus: et ideo est uniforme et unius motus simplicis et aplanes. Rerum autem ex luce et lumine intelligentiae primi ordinis constituitur intelligentia secundi ordinis multiplicior quam intelligentia: et iterum ubi lumen intelligentiae primi ordinis occumbit intelligentiae secundi ordinis potentia, exit orbis secundus non uniformis, duos habens motus, et habens motum planes: et sic est de aliis descendendo. Non enim potest determinari necessitas ordinis mundi mobilium primorum nisi determinetur quod est ante ea ratione, sicut nec necessitas carnium et ossium in homine nisi supposito homine, et ut generaliter dicatur, nulla determinabilis est necessitas materiae nisi ex suppositione formae, quae est causa et ratio ipsius: et similiter quaecumque quaerunt de diversitate primorum mobilium, necesse est determinare ex praesuppositione motorum intelligentiarum et intellectus primi.
Et ideo Anaxagoras satis artificialiter utitur intellectu, quando dubitabat de necessario in mundi generatione quoad mobilia prima in quibus mundi determinatur generatio. In aliis vero quae, sunt non de mobilibus primis, omnia homogenia infinita quae materialia ponit principia, magis causantur, sive pro causis assignat intellectum. Alia enim sunt mobilia ad formam, et huiusmodi motus dicit esse aggregationem homogeniorum: et quando plura unius formae conveniunt ad hoc, dicit fieri denominationem, et esse rem ad illius formam generatam, quemadmodum in antehabitis dictum est.
Sic autem dicere est imperfecte valde de principio motus dicere: ponere enim principium in mundi generatione ad formam substantialem, et faciens in aliis mobilibus ad formam negare generationem, eo quod in illis congregatio similium, ad quaedam est mobilia ponere principium movens, et ad quaedam non. Hoc autem provenit ex imperfectione considerationis: quia omnia quae moventur ad formam, moventur virtutibus eorum quae moventur secundum locum: et quae moventur secundum locum, moventur virtutibus intelligentiae, et non ex congregatione: et sic virtus intelligentiae movet in tota natura, et totum opus naturae efficitur per hunc modum opus motus intelligentiae, et quaelibet formarum substantialium efficitur lumen intelligentiae et non ex congregatione similium: et haec ignoravit Anaxagoras, et tamen bene et artificialiter inceperat philosophari in causa mobilium secundum locum secundum quod habent potentiam ad ubi, tamen male et insipienter terminavit in determinando movens ad principium mobilium quae sunt in potentia ad formam. Sic igitur insufficienter dixit Anaxagoras.

Notes