Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 9

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT IX
Quod ista sapientia sola dupliciter est honor abilissima.
Per eadem etiam quae dicta sunt, probatur hanc ipsam scientiam honorabilissimam esse. Si enim honor praemium est virtutis, ut in primo Ethicorum determinatum est, consequens est dignissimam omnium virtutum, honore esse dignissimam: haec autem est quae maxime est divina. Nec dubium est sapientiam esse virtutem maxime divinam ei qui advertit secundum eam et secundum eius actum esse felicitatem contemplativam. Sapientia igitur sola honorabilissima est, eo quod sola maxime divina est dupliciter: illa enim de numero scientiarum maxime divina est, quam maxime habet Deus: Deus autem, ut ex antecedent capitulo constat, hanc habet solus et simpliciter.
Et si dicatur homo habere eam, habet eam non simpliciter, sed inquisitive et discursive, et secundum hunc modum eam Deus maxime habet, ita quod modo simplicitatis habet eam solus, qui modus est possessionis. Quoad scitum autem in ea habet eam maxime. Si qua autem scientiarum humanarum sit scibilium divinorum, ea tamen scientia quae Dei est, haec utraque habet. Deus enim omnibus videtur esse aliqua causarum et quoddam entis universi principium: per hoc autem idem principinm quod ipse est, habere scientiam entis aut solius Dei est, aut maxime suum est: quia suiipsius contemplationem omnia scire simpliciter et intemporaliter et immaterialiter, praehabendo scita secundum species secundum quod suus intellectus species specierum est, solius Dei est: scita autem ipsa nosse non est solius Dei, sed maxime suum.
Sic igitur dupliciter sapientia existente divina, tum propter modum, tum propter scita, propter utrumque horum est honorabilissima. Licet igitur aliae quaedam sunt magis necessariae ad vitae regimen, sicut praecipue sunt architectonicae et civilis et medicina, nulla tamen inter omnes dignior est quam ista: sicut enim ex antehabitis patet, illae quae sunt operatrices apotelesmatum, quibus vitae humanae conservatur communicatio, sunt maxime necessariae: quia sine illis aut vita hominis non est, aut omnino mala et laboriosa est, et ideo sapientiae intendere non potest: propter quod etiam in III Topicorum[1] dicit Aristoteles, quod tempore necessitatis magis est eligendum ditari quam philosophari: quia tempore necessitatis parum proficit philosophari, magis occupato animo circa procurationem necessariorum, et ideo minus dedito inquisitioni mirabilium quae inquirit maxime sapientia: haec enim etiam est causa, quod fere totus rnundus scientiis utilium deditus est: eo quod omnes lucris, et pauci intendant his quae sunt per se causa sciendi. Quae tamen sola humana sunt secundum quod homo tantum causatus est intellectus, sicut in Ethicis determinatum est. Proter hoc etiam dicit Avendreth fere omnes homines,exceptis paucis honorandis viris, esse computandos in numerum bestiarum. Ex his igitur clarum est hanc sapientiam esse digniorem.

Notes

  1. 1 III Topic cap. 4