Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT VII
Quod haec sola sapientia sit libera omnino, et quot modis dicitur scientia liberalis
Ista scientia sola est libera inter scientias: et huius ratio est, quia sicut dicitur homo liber, qui suiipsius causa est et non causa alterius, ita scientia dicitur libera, quae nullius alterius utilitatis vel scientiae causa est: et hoc ex praecedentibus manifestum est soli isti convenire scientiae. Dicuntur quidem aliae scientiae liberates et quaedam exercitia liberalia: sed aliud est esse scientiam omnino liberam, et aliud est esse scientiam liberalem: quia liberam esse scientiam, est nulli in principiis, vel in demonstratione esse obnoxiam, et in fine sui ipsius esse causam, ita quod finis quaerendi causa et sciendi gratia sit in ipsamet scientia. Illa enim stat in seipsa, non indigens aliqua aliarum, et ideo nulli ancillatur: et hoc modo geometria est ancilla in quibusdam demonstrationibus arithmeticae: et omnis scientia ex additione se habens ad aliam, ancillatur illi: et cum omnis scieixtia de particular! ente existens ex additiope se habeat ad istam, omnis scientia ancillatur isti: et ista libera existens in se, omnibus aliis libertatem quamdam in hoc quod eis certitudinem in his supponunt, administrat: per hoc enim liberas facit ab obligatione qua sibi non sufficiunt. Liberalis autem est, quae non quidem est libera, sed libertatis habet quemdam modum.
Sciendum igitur quod modus iste libertatis, meo quidem iudicio, potissimus est sumendus ex parte scibilis et medii per quod scitur: et quia totum physicum negotium motui subiacet et mutationi, propter quod non perfecte scitur quod est de naturis, sed error magnus est in physicis, et diversae diversorum opiniones, ideo scientia physicae non est libera, sed obnoxia est potius forma physicae varietati: et ideo non est libere principium sciendi. Similiter autem in divinis quae, ut diximus, omnem praeveniunt intellectum, forma non libere creat scientiam: et ideo nec physica, nec prima philosophia scientiae dicuntur liberales, sed potius scientiae mathematicae formas stantes habentes quae principium liberorum sunt sciendi in ipsis et non praeveniunt: hoc modo enim liberalis dicitur, quae non alterius utilitatis causa quaeritur, et libere scire facit scientem scientia dubitationi non obnoxia: et hoc modo sunt liberales illae quae dicun[32]tur esse de quadrivio, scilicet, arithmetica, musica, geometria, et astrologia. Hoc etiam liberalitatis modo liberates dicuntur illae quae sunt adminiculantes: quia illae sunt de intentione rerum quae, non subiacent varietati et proportionantur intellectui propter hoc quod libere scitur quod quaeritur in ipsis, et non est error in eis, nec varietas opinantium: quia opinionum diversitas accidit ex errore: et sic sunt tres in communi quae vocantur trivium, grammatica scilicet, logica, et rhetorica, quae tamen ilium modum libertatis non habent, quae secundum finem accipitur, eo quod istae propter alias inquiruntur.
Ex praedictis autem superius accipitur etiam, quod istae libera sunt, eo quod ab omnibus libere sunt inquisitae: curis enim necessitatum animus occupatus philosophari non potest, sed potest animus liber et a curis evacuatus: et secundum hunc modum logicae scientiae quadriviales et divinae et physicae generaliter et liberae dicuntur vel liberales. Quod autem quidam dicunt, omnes illas esse liberales, quia a libero subiecto quod est intellectus ad liberum subiectum transferuntur, nullam habet rationem: quia sic artes mechanicae per doctrinam a Doctore acceptae erunt liberales.
Exercitia autem liberalia sunt, quae non utilitatis alicuius operati quaeruntur gratia, sed exercentur propter seipsa, sicut vigella, tripudium, et symphonia, et huiusmodi quidem in liberalibus septem, liberate opponitur mechanicae in qua operati utiiitas adulteratur scire: quia scire in talibus non propter scire inquiritur, sed propter operationem vel operatum: propter quod practicum est illud scire quo non scimus rei naturam, sed scimus operari, sicut mobile, vel aedificare, vel vigellare: liberum autem in scientia divina servili opponitur, quia omnes aliae civiliter ad divinam scientiam respiciunt, ipsa autem divina ad nullam. Sic igitur libera prima vocatur et est sapientia.

Notes