Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT X
De convenientia et differentia artis ad artem in admiratione qua imitatur sapientiam, et ab aliis distinguentem
Sicut autem iam diximus convenientiam et differentiam artis et experimenti, ita nunc ad doctrinae perfectionem, convenientiam et differentiam artis ad artem assignemus, ut videamus quae artium [19] magis sit sapientiae similis, quae sapientior a Graecis ab Arabibus aut Philosophis magis sapientialis vocetur, quae serutulum veritatem vocatur sapientiae magis similis. Dicamus autem primo in quo omnis ars cum omni convenit arte. Cum autem sicut ex superioribus probatur, universale sit principium artis et scientiae, conveniens est quod ille qui quamcumque artem per inventionem sensuum, hoc est, sensibilem cognitionem primo accipit, admirando quaerat id quod est ultra communem in hominibus sensum, hoc est, sensibilem cognitionem, sive in sensu, sive in memoriis, sive in experimentis acceptam.
In omni enim communi hominibus sensibili cognitione universale confusum et mixtum sensibus, secundum sensus notius est, ut in principio de physico auditu demonstratum est: et hoc non est principium artis et scientiae secundum quod sic singularibus permixtum est, sed potius prout est ad rationem simplicem et causam deductum per depurationem: aliter enim in singularibus adhuc confusum obumbratum est ex materiae appendiciis et variabile secundum esse, et non potest esse perfectae et certae cognitionis principaliter.
Ars autem est cum ratione certa factivus habitus, ut dictum est in Ethicis. Cum autem sic miretur inveniens quamlibet artem ultra communem in hominibus omnibus pueris et senibus sensibilem cognitionem, non mirabitur solum id quod miratur propter aliquam utilitatem ad vitae necessaria et adminicula pertinentem: quia supra habitum est, quod utilitas magis fit a singularibus in quibus est actus quam ex universali: sed mirabitur sicut miratur sapiens, qui mirando quaerit causam primam, in qua stat rei demonstratio et ratio certa, et mirabitur sicut miratur ab aliis distinguens per quid et propter quid dicentem diffinitionem, quae terminus vocatur, et rem cuius est, propriis differentiis ab aliis distinguit.
Dico autem quod non solum habet mirari propter utilitatem inventorum: quia cum in arte duo sint: est enim factivus habitus, et sic est ad utilitatem vitae: et sic ex parte illa qua operatur, oportet praemirari utile circa quod et ad quod sicut ad tinem operis est opus artis. Sed quia hoc habet commune ars cum experimento, et ex parte illa operatur per formam consuetudinis per modum naturae operantis, ideo hoc non sufficit. Sed ex illa parte qua ars est cum certa ratione causae, oportet mirari artificem sicut miratur sapiens, et ab aliis distinguens, qui ultra communem omnibus miratur sensibilium cognitionem. Hoc est igitur in quo omnis ars cum arte convenit omni.
=Artium quaedam ad utilitatem, quaedam ad instructionem sunt inventae=
Differentia autem artium est in modo illius admirationis: quoniam cum plures repertae per inventionem sint artes, quaedam quidem ad necessaria sive utilia vitae civilis, sicut mechanicae vocatae, quae sunt pannifica, lanificium, militaris, architectura, et huiusmodi: quaedam vero sunt ad introductionem seu adminiculum scientiarum, sicut grammatica, logica, rhetorica, poetica, et huiusmodi, arbitrandum est quod huiusmodi quales dictae sunt artes, quae scilicet sunt ultra communem in hominibus sensum, sicut sapiens et sicut distinguens, sunt sapientiores vel magis sapientiales: eo quod magis se exaltando a sensu accedunt ad similitudinem admirationis sapientis et ab aliis distinguentis: et hoc propter illud quod illorum est, hoc est, sapientis et ab alio distinguentis, non sunt ad aliquam utilitatem, eo quod sunt non in singularibus in quibus omnis utilitatis perficitur operatio.
Omnis autem admiratio sapientis et distinguentis est causae demonstrantis quid et propter quid: et hoc consistit in speculatione, non in operatione. Huius autem signum est, quod huiusmodi sapientiae et distinguentes scientiae repertae sunt postea quam omnes artes ad utilitatem existentes, et omnes scientiae adminiculantes ad instructionem iam fuerunt repertae sive inventae: quoniam nisi artes civilitatem conservantes [20] inventae fuissent, non fuisset habitum otium et libertas inquirendi, deficientibus necessariis vitae: et nisi fuissent inventae scientiae adminiculantes ad instructionem, non fuisset habitus modus proprius inquirendi: et ideo illis non ante repertis inutile fuisset admirantis studium et inquirendi investigatio. Huius autem ulterius signum est, quod tales scientiae non ad utilitatem relatae, nec adminiculum, sed per se propter ipsum scire desideratae, primum repertae sunt in his locis ubi omnibus ad commodum et adminiculum existentibus primitus studuerunt primi philosophantes: et hoc est circa Aegyptum et in.Aegypto, ubi primum substiterunt artes mathematicae, doctrinales, demonstratives: ibi namque liberis possessionibus donata sacerdotum libera a curis gens, studere concessa est. Sic ergo differt ars ab arte penes magis et minus accedere ad sapientis et ab aliis distinguentis admirationem. In Ethicis autem libro sexto[1], ubi de intellectualibus virtutibus determinatum, est dictum quae sit artis et scientiae differentia, et ibi etiam omnium habituum qui sunt similium generum cum istis, eo quodintellectuales sunt, determinatum est.
Cuius autem gratia nunc orationem istam introduximus, hoc est, quod cum sapientia sit omnis scientiae virtus et ultimum posse, oportet eam quae simpliciter sapientia denominatur, esse circa primas causas et principia. Et hoc quidem omnes opinantur. Artifex autem magis est circa causas quam experimentum tantum habens vel habentes: inter artifices autem architector magis est circa causas quam ille qui est manu artifex sive usualis. Omnes autem speculantes magis sunt circa causas quam practicae. Manifestum autem ex inductis est, quod illa quae est sapientia, est scientia circa quasdam causas existens, quoniam est circa primas rerum causas. Et per haec eadem patet qualiter sapientia et scientia et ars fiant in nobis.

Notes

  1. 1 Gf. VI Ethic, cap. 4 et 5.