Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Et est digressio declarans quod tres sunt scientia et theoricae: et quod ista inter tres est principalis et stabiliens alias scientias.
Naturalibus et doctrinalibus iam, quantum licuit, scientiis elucidatis, iam ad veram philosophiae sapientiam accedamus, quae sic perficit intellectum secundum quod divinum quoddam existit in nobis, sicut scientia naturalis perfecit eumdem prout est cum tempore, et quemadmodum perfectus est a doctrinalibus in quantum ad continuum inclinatur. Omnino enim necesse est perfici intellectum speculativum secundum omnem rationem formae speculativae secundum quam circa verum speculatur.
Constat autem ex his quae subtiliter in naturis considerata sunt, omnem diffinitionem aut rationem formarum physicarum conceptam esse cum materia, quae motui subiacet, aut mutationi, aut utrique: et ideo concipi oportet eam cum tempore secundum quod tempus est in re temporali. Propter quod etiam id quod scitur de huiusmodi, multum miscetur opinioni, et pertingere non potest ad confirmatum constantem et necessarium scientiae habitum, sicut dicit Ptolemaeus.
Ex his autem quae in quadrivio bene probata sunt, scitur omnes scientias doctrinales medium suae demonstrationis accipere, secundum rationem diffinitivam formae, [1] quae licet esse habeat in physicis et extra physica non inveniatur, tamen rationem diffinitivam non habet conceptam cum materia physica, neque secundum principia essentialia dependet ad physicam materiam, sed extra eam accepit principia essentia: et ideo in omni varietate physicorum inventa via in natura manet univoca, sicut circulus, et quadratum, et par et impar, et omnis proportio numeri et continui, et diapente, et diatesseron in musicis, et coniunctio et praeventio et omnis stellarum respectus, et quaecumque alia sunt huiusmodi.
Et sicut ista stantes habent formas secundum principia essentialia motum et mutationem evadentes, ita stantem de se generant speculationem nihil opinionis habentem, sed potius scientiam necessariam de se praebentem: et ideo tales habitus per speculativum intellectum adeptae verae scientiae nomen acceperunt, et doctrinales et disciplinales vocantur, ideo quia ex principiis non imitantibus quae discipulus a magistro non accepit nisi per terminorum notitias, docentur, experientia non indigentes, ut dicit Aristoteles libro quarto, sed simplici demonstration Doctoris constante intellectu discipuli: propter quod etiam iuvenes inexperti ut plurimum magis excellunt in ipsis: quod nullo modo possibile fuit in physicis speculabilibus, in quibus experientia multo plus confert quam doctrina per demonstrationem.
Speculationes autem istae gradus sunt et manuductiones ad speculationem divinam, sicut optime loquens dicit Maurus Albubacher in epistolaquam de contemplatione scripsit. Haec enim speculatio intellectus nostri non existit in eo quod est humanus, sed in eo quod ut divinum quoddam existit in nobis.
Homo nexus est Dei et mundi
Sicut enim subtiliter dicit Hermes Trismegistus in libro quem de Deo deorum ad Eusclepium collegam composuit, homo nexus est Dei et mundi, super mundum per duplicem indagationem existens, physicam scilicet, et doctrinalem: quare utraque virtute rationis humanoe perficitur, et hoc modo mundi gubernator congrue vocatur: subnexus est autem Deo, pulchritudines eius non immensas mundo, hoc est, continuo et tempore, accipions per similitudinem divinam, quas in eo est per lumen simplicis intellectus, quod a Deo deorum participat.
Haec autem speculatio est rerum altissimarum divinarum quae sunt esse simplicis differentiae et passiones, praeter conceptionem cum continuo et tempore nihil accipientes principiorum essendi ab eis, eo quod illis priora sunt et causae esse eorum: et ideo ista stabiliunt in esse omnia continua et omnia temporalia. Quod esse stabile et fundatum supponitur, et non quaeritur in eis in scientiis doctrinalibus et physicis partes entis continui vel mobilis considerantibus. Sicut enim causa tertia in ordine fundatur in secundaria, et secundaria in primaria, et primaria non fundatur in aliquo, sed est fundamentum omnium consequentium: ita naturalia et doctrinalia fundantur in divinis, et divina non fundantur, sed fundant tam mathematica quam physica,
Error Platonis
Cavendus est autem hic error Platonis, qui dixit naturalia fundari in mathematicis, et mathematica in divinis, sicut causa tertia fundatur in secunda, et secunda in prima, et ideo dixit esse principia naturalium mathematical quod omnino falsum est. Et causa erroris fuit, quia videbat consequentiam sine conversione inter mathematica et physica et divina: quia esse mobile est continuum, et esse continuum,est esse simplex, et non convertitur: et substantia mobilis est substantia continua, substantia continua est substantia simplex, et non convertitur, Et quia id a quo non convertitur consequentia, est natura prius et ante id quod antecedit in consequentia, ideo posuit dimensiones mathematicas principia esse physicorum.
Et hoc est error quem in libris physicis reprobavimus: et iterum in consequentibus huius scientiae reprobabimus eumdem. Dimensiones enim non sunt principia cor[3]porum secundum esse aliquod, sed potius consequentia esse eius quod est corpus, et sua principia secundum esse ratum quod habet sicut forma et materia et illius materiae subiectae inesse quod fiat forma. Dimensiones sunt lineae et superficies et corpus mathematicum: propter quod materia secundum esse apta mensurari tribus diametris se ad rectos angulos secantibus,est ante materiam quae subiicitur motui et tempori per esse quod habet a forma physica: et in hoc erravit Plato. Materia autem determinata secundum formam dantem esse tantum, constituit substantiam in eo quod substantia est absolute, etc.


Divina sunt ante eam quae determinatur quantitate, et ante eam quae determinatur contrarietate activorum et passivorum: et hoc modo physica fundantur secundum esse et secundum principia cognoscendi in his quae quantitate determinantur, non in quantum quantitate determinantur, sed in quantum esse determinabile sola quantitate est fundamentum esse determinabilis contrarietate passivorum et activorum: et utrumque istorum fundatur in esse secundum quod est simplex esse actus existens primae essentiae quae est, in qua stat omnis compositi resolutio ultima; hoc enim non dependet ab aliquo secundum principia essendi, eo quod priora secundum principia essendi non dependent; a posterioribus, sed posteriora secundum principia essendi a prioribus dependent: quia priora principia essendi sunt posterioribus.
Propter quod est, quod physicus supponit esse corpus mobile: et cum mathematicus supponit esse continuum quantum et discretum, ideo ponit esse, quia ex propriis principiis esse ipsum probare non potest. Sed oportet quod esse probetur ex principiis esse simpliciter; et ideo ista scientia stabilire habet et subiecta et principia omnium aliarum scientiarum. Non enim stabiliri et fundari possunt ab illis scientiis particularibus, in quibus, quia sunt vel esse relinquuntur vel supponuntur.
Qualiter scientia ista transphysica nuncapatur, et divina
Neque vero sunt sic prima, quod ipsa sunt omnium aliorum fundamenta non fundata in alio quodam praecedente ipsa secundum naturam. Et ex his duobus necessario sequitur quod in ista scientia habeant fundari et stabiliri. Propter hoc ista scientia transphysica vocatur: quoniam transphysi quia est natura quaedam determinata quantitate vel contrarietate, fundatur per principia esse simpliciter, quae transcendunt esse sic vocatum physicum.
Vocatur autem et divina: quia talia divina sunt et optima et prima omnibus aliis in esse praebentia complementum. Esse enim quod haec scientia consideration accipitur contractum ad hoc vel ad illud, sed potius prout est prima effluxio Dei et creatum primum, ante quod non est aliud creatum. De his autem in sequentibus subtilius perquiretur.
Istae igitur sunt tres scientiae speculativae, et non sunt plures, sicut in libro nostro tertio de Anima nos dixisse meminimus: quia scientiae logicae non considerant ens et partem entis aliquam, sed intentiones secundas circa res per sermonem positas, per quas viae habentur veniendi de noto ad ignotum secundum syllogismum referentem et probantem: et ideo, sicut in sequentibus docebimus, potius sunt modi philosophiae speculativae quam aliqua pars essentialis philosophiae theoricae[1].
Morales autem omnes, sive sunt monasticae, sive oeconomicae, sive politicae, non sunt contemplandi gratia, sed ut boni fiamus. Inter theoricas autem excellit haec divina, quam modo tractamus, eo quod fundat omnium aliarum subiecta et passiones et principia, non fundata ab aliis. Et ipsa est intellectus divini in nobis perfectio: eo quod est de his specu[4]lationibus, quae non concernunt continuum vel tempus, sed simplices sunt et purae ab huiusmodi esse divinum obumbrantibus, et firmae per hoc quod fundant alia et non fundantur: admirabiles ergo sunt altitudine, et nobiles dignitate vel divinitate.


Notes

  1. 1 Scientiae logicae potius sunt modi philosophiae speculativae quam aliqua pars essentialis philosophiae theoricae. Vide pro hoc II Metaphys. tex. com. 15, et Boetium super Porphyrio.