Authors/Abelard/logica/GSPer/4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.04

Latin English
ORATIO EST VOX SIGNIFICATIVA CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM.
3.4.1 Definitis et tractatis partibus orationis congruo ordine definit et tractat orationem, quippe oratio ex eis tam constitutionem suam quam significationem contrahit.
3.4.2 'Ad placitum' vero subintellige et in definitione orationis sicut et partium, alioquin tota definitio conveniret latratui canis, qui in pluribus partibus constat, quarum unaquaeque iram canis designat.
3.4.3 Ipse vero in sequentibus separatim ponit "ad placitum", quia in eo aliquantulum immorandum erat propter quorundam Platonicorum sententiam, qui volebant omnes quoque voces significativas ad placitum significare naturaliter, quia scilicet instrumenta erant intellectuum, qui sunt naturales. Quam sententiam prius auferre voluit quam 'ad placitum' orationi tribueret.
3.4.4 Et nota aliud 'ad placitum' esse partium, aliud esse totius orationis, quia sicut nomen et verbum habent per se suam institutionem, ita oratio propriam. Cum enim nomina et verba iam inventa essent et instituta ad significandum, postea secundum singulos constructionum modos coniuncta sunt in oratione et ipsa oratio totaliter instituta est ad aliquem sensum.
3.4.5 Unde facta est discretio casuum vel generum vel personarum, ut convenienter genus generi vel casus casui vel persona personae coniuncta sensum aliquem exprimat, et cum

Socrates est homo

sit instituta ad sensum

Socrates est hominem

ad nullum. Licet enim hominem et homo eiusdem penitus sint significationis, non eiusdem sunt constructionis, et haec <constructionum> est inventa, ut certum sensum ex ea habeamus, illa vero ad nullum.
3.4.6 Unde non quaelibet dictionum collectio oratio dici potest, nisi sit competens coniunctio, ut aliquem sensum exprimere queat; ut, si dicam:

Homo lapis

vel:

Albus crispus

vel:

Hominem venit

multae quidem sunt dictiones sed non ad unum sensum institutae.
3.4.7 Unde Priscianus in Primo Constructionum docet orationem non posse dici nisi comprehensionem dictionum aptissime ordinatarum:

Quemadmodum (inquit) litterae apte coeuntes... etc.

et rursus:

Est enim (inquit) oratio comprehensio dictionum aptissime

ordinatarum ut videlicet secundum regulas iuncturae aliquem sensum proferre possit.
3.4.8 Nota quod diligenter ait ALIQUID PARTIUM et non 'partes', quia 'de homine' oratio est et unam tantum partem significativam habet, id est aptam ex inventione sua ad significandum per se.
3.4.9 Sed cum SIGNIFICATIVUM, ut supra exposuimus, contineat 'per se', quare supponit <SEPARATUM>? Ad explanationem quidem, non ad determinationem. Vel fortasse sic dici poterit: Pars orationis est significativa separata, id est significationem habet extra, quam pars orationis manens exercebat. At vero pars dictionis extra significationem non habet, quam pars dictionis manens exercebat.
3.4.10 Notandum tamen de figurativis orationibus, quod saepe nulla dictio quae in ipsis posita est, in ea significatione accipitur, quam habet extra ex propria inventione, veluti si pro aliquo potentissimo minante dicam:

Leo rugit

vel:

Tonat Iupiter.

Sed licet per translationem voces ex propria significatione ad aliam accomodentur, tamen propria eorum significatio propter quam inventae sunt, sive dictiones sive orationes, hic pensanda est. Quippe translatio accidentalis est et nullius proprietatis. Cum ergo dico:

Leo rugit (vel: fremit)

pro 'Potens minatur', ad quemcumque sensum per translationem dictionum oratio accomodetur, semper partes ex propria inventione idem habent significare extra quod intra, id est leonem et rugitum, licet ad alium sensum per figuram accomodentur. Hic vero de propria significatione <quae> est ad placitum, id est per propriam vocis institutionem, non per translationis abusionem, agitur. Unde, cum dicitur oratio figurativa, in his verbis et proprietas rectae significationis exprimitur, cum dicitur oratio, et abusio figurae, cum dicitur figurativa, id est impropria secundum praesentem acceptionem.
3.4.11 Illud etiam notandum quod quandoque contingit orationem totam ad placitum esse, nec tamen omnes eius partes significativae ad placitum significant, ut si dicam:

Heu mihi!

nam licet 'heu' naturalis sit interiectio nec ad placitum significet, ex placito tamen hominis factum est, ut coniungeretur 'mihi' ad dolorem cuiuscumque proferentis designandum, ut videlicet dicamus:

Heu mihi!

non:

Heu ei!

Quod ita quia coniunctum est tali voci in oratione ad aliquid significandum secundum hominis voluntatem, totam orationis compositionem ad placitum facit.
3.4.12 Nunc autem quid orationes ad placitum significent, perquirendum est.
3.4.13 Sed cum constet omnium communem significationem esse intellectuum, de qua supra satis docuimus, an sit alia significatio orationum, praeter scilicet intellectuum, videndum est tam imperfectarum quam perfectarum.
3.4.14 Certum est autem de quibusdam imperfectis, ut sunt definitiones vel descriptiones, eas rerum significationem habere sicut et nomina habent, ut 'animal rationale mortale' vel 'animal risibile' ipsum quoque hominem significant, per quem et praedicari possunt et subici sicut nomen hominis.
3.4.15 Perfectae vero orationes a quibusdam intellectum tantum compositum significare dicuntur, a quibusdam etiam res ipsas omnes simul quae significantur singillatim a partibus ipsarum, veluti cum dicitur:

Homo est animal

vel:

Homo non est animal

vel:

Si est homo, est animal

haec propositio 'Homo est animal' non solum intellectum compositum generat, verum etiam totaliter hominem et animal simul significat in hoc habitu quod hoc est illud, et negatio 'Homo non est animal' easdem res significat in eo quod hoc non est illud, et 'Si est homo, est animal' in eo quod <si> hoc est, illud est.
3.4.16 Nos vero nolumus propositiones vel solos intellectus significare vel res ipsas, sed cum significatione intellectuum quandam aliam significationem habere, quae nil est omnino, veluti Socratem esse hominem vel non esse. Duo itaque volumus significari a propositione, intellectum scilicet quem generat de rebus, et id insuper quod proponit et dicit, scilicet hominem esse animal vel non esse, quod, videlicet hominem esse animal vel non esse, nullae omnino sunt essentiae neque una neque plures, quod postmodum ostendemus.
3.4.17 Sed nunc prius monstremus non solos intellectus a propositionibus designari, verum etiam alia, sive res sint sive nil omnino, sicut uolumus.
3.4.18 Cum aliquam consequentiam vel quamlibet propositionem necessariam dicimus -- non in essentia sui quae transitoria est sed secundum suam significationem --, oportet in significatione eius haberi, quod necessarium possumus appellare.
3.4.19 At vero nec intellectus propositionis in se necessitatem ullam habet, quod est actio transitoria. Aliud ergo oportet significari a propositione, pro quo necessaria dici possit, veluti, cum istam consequentiam:

Si est rosa, est flos

veram semper etiam destructis rebus et necessariam concedamus, oportet uideri, pro quo significato necessaria iudicetur. At vero in rebus nihil est necessitatis; quibus etiam omnino destructis non minus necessarium est, quod a consequentia dicitur, id est si hoc est, illud esse.
3.4.20 Sed fortasse dicitur, quod res etiam destructae in necessitate quadam consecutionis quam habent ad invicem quodammodo sunt, secundum quem quidem consecutionis habitum ipsa consequentia dicitur ipsas res loqui.
3.4.21 Sed prius inquiremus, quid sit hic habitus, secundum quem consequentia significat res et ipsae res necessariae dicuntur. Quod si aliquid est, vel est ipsae res, id est rosa et flos, vel aliud. Quod si est ipsae res, cum dicimus ipsas res in eo habitu necessarias, in se ipsis eas necessarias appellamus, quod falsum est, cum sint transitoriae. Quod si per hunc habitum aliquam proprietatem in rebus accipimus, in ea, quoque necessaria, non permanent, quia cum omnino non sunt, nec hanc proprietatem nec aliam habent. Cum itaque propositionem ex significatione necessariam <iudicemus> nec haec necessitas secundum intellectum sive secundum res accipi possit, oportet aliud ab eis designari. Unde uniuscuiusque propositionis dictum nullam omnino rem neque etiam plures concedimus esse.
3.4.22 Et fortasse in consequentiis et in negativis propositionibus hoc planum est, quod verae sunt omnino rebus destructis, quia tunc quoque vere dici potest quod verum est vel necesse est hoc non esse illud, sed non ita in affirmativis videtur, qualis est:

Socrates est homo

quae nullo modo nisi re permanente vera esse potest. Unde fortasse in talibus res ipsae a propositione significari videbuntur.
3.4.23 Sed iam profecto:

Socrates est Socrates

unum Socratem designabit, sicut et nomen ipsum quod est 'Socrates', et eodem modo, quippe 'Socrates' ipsum significat in eo quod Socrates est. Nec tamen dicit ipsum esse Socratem, sicut 'Socrates est Socrates' dicit. Unde in dicto propositionis differentiam habet ipsa a nomine, quod videlicet propositio dicit 'Socrates est Socrates', quod non est aliqua essentia, 'Socrates' vero id non dicit, licet Socratem nominet secundum hoc quod est 'Socrates'.
3.4.24 Praeterea si non esset alia significatio propositionum praeter rerum et intellectuum significationes, nequaquam diversae essent in sensu:

Socrates est currens

et:

Socrates currit.

3.4.25 Amplius cum necessitatem consequentiae assignantes dicimus non posse esse id quod dicit antecedens sine eo quod dicit consequens, neque secundum intellectum neque secundum res teneri potest, veluti cum dicimus:

Si corpus non est <animal>, corpus non est homo

neque verum <est> dicere hunc intellectum sine illo non posse haberi neque res illius sine re huius. Sed non potest contingere ita ut prior dicit, quin sit ita, ut dicit posterior.
3.4.26 Sicut ergo nomina et verba duplicem significationem habent, rerum scilicet vel intellectuum, ita etiam concedimus duplicem esse propositionum, intellectus scilicet compositos ex intellectibus partium et dicta earum, quae sunt quasi res propositionum, cum tamen nullae penitus essentiae sint. Secundum quae dicta ipsae maxime verae vel falsae iudicantur sive oppositae sive necessariae vel possibiles, quia videlicet dicta earum vera sunt vel falsa vel opposita invicem vel necessaria vel possibilia, ut:

Verum est Socratem esse hominem (et: non esse lapidem)

et:

Falsum est ipsum non esse hominem (et: esse lapidem)

hoc est: Ita est in re quod est homo et non est lapis, et non est ita in re quod non sit homo et sit lapis.
3.4.27 Quod enim ex dictis suis propositiones verae vel falsae dicendae sunt, plane Aristoteles ostendit, cum in Priori ait:

In eo enim quod res est aut non est, vera oratio dicatur aut falsa necesse est.

Qui etiam dicta propositionum res earum appellat, cum dicit in eodem rem esse causam veritatis propositionum, ut quod Socrates est homo vel quod non est lapis, causa est, cur verae sunt propositiones, quae ita proponunt. Qui etiam dicta propositionum iacentia sub affirmatione et negatione vocavit et opposita invicem, ut sedere Socratem teste Boethio ad non sedere Socratem, secundum quae etiam dicta ipse affirmationem et negationem semper verum et falsum dividere dicit, sive scilicet res sint sive non, quia videlicet semper eorum quae dicuntur ab affirmatione et negatione dividente alterum est in re et alterum etiam non est. Unde et in Primo Peri ermenias ostendens proprietatem contradictionis dicit, quoniam "necesse est semper alteram contradictionis partem esse veram et alteram falsam", quia semper necesse est contingere in re alterum dictorum earum vel esse scilicet vel non esse.
3.4.28 Quod si ea quae dicuntur ab affirmatione et negatione res essent, non esset verum semper alterum esse et alterum non esse, quippe nulla alia res in negatione continetur quam in affirmatione, quia de eisdem penitus fieri debent.
3.4.29 Amplius. Si res ipsae essent quae dicuntur a propositionibus, cum dicimus:

Si est homo, est animal

et assumendo constituimus negationem consequentis ita:

Sed non est animal

quod rebus etiam destructis contingit, non res aliquas ponimus sed ita esse concedimus, ut dicit negatio. Quod si negatio res ipsas diceret, ut concederemus esse, ut dicit negatio, oporteret nos concedere res ipsas esse. Unde nec vera posset esse negatio, id est dicere id quod in re sit, nisi res essent, cum potius Aristoteles dicat destructis rebus negationem esse veram.
3.4.30 Praeterea si res ipsas in necessitate iungeremus, cum dicimus:

Si Socrates est Socrates, Socrates est homo

non video quis sit sensus magis quam si diceretur:

Si Socrates est ens Socrates, Socrates est ens homo.

Et cum propositiones secundum sensum negaremus per destructionem consequentis et antecedentis, profecto per totam propositionem, cum negaremus Socratem esse <hominem> vel Socratem esse Socratem, negaremus duas res vel unam. Sed quid haec verba <portendent>:

Nego Socratem et hominem (vel: ipsum Socratem)

non comperio.
3.4.31 Praeterea si:

Socrates est homo

Socratem et hominem significet, ut de eis agatur, cum dicitur:

Verum est Socratem esse hominem (vel: esse asinum)

id est: in re est quod Socrates est homo vel asinus, per illud 'est verum' quod praedicatur rebus ipsis coniungimus, ut videlicet Socratem et hominem, res ipsas, verum esse dicamus, id est in re esse. Sed quid est in re esse, nisi res ipsae? Quod si ita est, profecto et cum dicitur:

Verum est Socratem esse asinum

id est: in re est, tale est, ac si dicatur Socratem et asinum res esse, quod verum est, et ita propositio quae id proponit vera est, haec scilicet:

Verum est Socratem esse asinum.

3.4.32 Adeo autem verum est ea quae dicuntur a propositionibus non esse res aliquas, quod cum dicimus Socratem et Platonem convenire in esse hominem vel non esse in subiecto, si hoc in rebus accipimus, nulla res assignari poterit, in qua conveniant, sicut <super> Porphyrium docuimus.
3.4.33 Amplius cum dicimus:

Socrates in eo quod homo est rationalis est sed in eo quod animal est non est rationalis

si per esse hominem rem hominis accipiamus et per esse animal rem animalis, profecto convenit, ut si ex hoc 'homine' hoc habeat, ex 'animali' idem habeat, quia si natura hominis hoc ei confert, et natura animalis, quia ipse homo animal est.
3.4.34 Praeterea cum dicimus:

Possibile est vivum esse mortuum

falsum est.
3.4.35 'Esse' itaque vel 'non esse', istae voces in orationibus positae, eas ad talia dicta detorquent, quae nil omnino dici possunt.
3.4.36 Sed opponitur: cum dicta propositionum nil sunt, quomodo propter ea contingat propositiones esse veras, quia haec quae nil omnino sunt vel esse possunt, quomodo dici causa <possint>?
3.4.37 Sed propter tractatum furtum homo suspenditur, quod tamen furtum iam nil est, et moritur homo, quia non comedit, et damnatur, quia non bene agit. Non comedere tamen vel non bene agere non sunt essentiae aliquae. Unde Augustinus ad Paulum et Eutropium in Libro de Natura et gratia, cum nullam essentiam peccatum esse diceret et tamen vitiare substantiam, similitudinem hanc inducit de abstinere a cibo, quod non sit substantia, id est de non comedere, quod non sit ulla essentia, et tamen substantiam occidit vel debilitat, quia propter quod non comedit aliquis elanguescit vel etiam moritur.
3.4.38 Sed et illud dicitur quod dum praecipitur alicui, quod faciat ignem vel non faciat, cum facere ignem vel non facere nil sit profecto, id quod nil est ei iniungitur, hoc est datur ei mandatum de eo quod non est aliquid. Quippe nec ignis accensio, propter quam faciendam mandatum iniungitur, adhuc est, nec bona actio, de qua impio mandatur, [n]umquam futura est, non tamen ideo mandatum cessat nec iniustus est Deus qui punit vel damnat pro eo quod numquam est aliquid.
3.4.39 Notandum vero quod cum dicitur:

Iubeo te facere ignem

et de facere ignem praeceptum sit, quod, videlicet facere ignem, nil umquam esse volumus, non tamen praecipitur, ut quis faciat facere ignem sed tantum, ut faciat ignem. Si quis autem dicat, quod qui praecipit facere ignem, cum facere ignem non sit aliquid, praecipit nil, sensus quidem potest esse sanus, quod de eo iniungit praeceptum, quod non est aliquid. Sed nulla est vis constructionis, quae dicit:

Praecipit nihil

sicut nihil esset dicere:

Praecipio ignem faciendum.

3.4.40 Saepe etenim voces etiam illae quae eiusdem penitus significationis sunt, eandem constructionem non servant, ut 'uescor' et 'comedo', quae cum diversis casibus construuntur intransitive. 'Careo' etiam <et> 'non habeo' idem valent, aliud tamen est dicere:

Non habeo omnem cappam

et aliud:

Careo omni

id est: Nullam habeo. Similiter, licet 'Socratem currere' et 'Socrates currit' idem dicant, diversas tamen habent constructiones, quia et si dicam:

Possibile est (vel: Verum est) Socratem currere (vel: ambulare)

valet constructio sed non ita:

Possibile est Socrates currit

vel si dicam:

Si Socrates currit, Socrates ambulat

valet, si vero dicam:

Si Socratem currere, Socratem ambulare

nil est.
3.4.41 Praeterea 'nihil' affirmative dici non potest de dicto propositionis, ut videlicet dicam affirmative ipsum esse nihil sed negative non esse aliquid. Quid ergo mirum? Cum dicam impersonaliter:

Contingit Socratem currere

non possum dicere:

Contingit nil.

Non enim sicut huiusmodi impersonalia verba iunguntur cum infinitivis verbis, ita cum nominibus.
3.4.42 De hac vero impersonalitate enuntiationis, sicut supra promisimus, hic dicendum est.
3.4.43 Ad quod illud praedicendum est, quod cum propositiones dicta sua proponendo <significent>, non <tamen> de eis intellectus constituunt. Nam nomina vel verba vel orationes intellectus suos significant, non tamen de intellectibus alios iterum intellectus constituunt. Sic et propositiones dicta sua proponunt et intellectus compositos ex intellectibus partium constituunt. Unde oportet <per> propositiones non dicta intelligi sed res in intellectu complecti.
3.4.44 Nomen vero ipsius dicti, ut si dicam 'hoc dictum', quendam intellectum et simplicem de dicto <constituit>, sicut quodlibet nomen de re sua. Unde nomen dicti personalem facere enuntiationem potest, veluti si dicam:
Hoc dictum est aliquid (vel: non est aliquid).
3.4.45 Si vero orationem subiciam, quae dictum continet, sed non de eo intellectum constituat, ut si dicam:

Verum est (vel: Possibile est) Socratem currere

impersonalis est sensus et possibile est hoc totum vel verum est, sicut 'Ventum est' vel 'Placitum est' impersonaliter ponitur et cum oratione construitur, quae scilicet oratio nil personaliter continet, cum nihil habeat subiectum, de quo intellectum constituat, ut diximus. Sicut ergo, cum dicimus:

Ventum est ad ecclesiam

impersonalis est enuntiatio, ita:

Possibile est venire ad ecclesiam.

3.4.46 UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO.
Postquam dixit orationis partes extra quoque significare, quomodo significent etiam ita, quod omni orationi hoc aptari possit, determinat dicens UT DICTIO, et quia 'dictio' aliquando ponitur pro simplici vocabulo, ut in hoc loco, aliquando pro affirmatione, unde in sequentibus dicet: "Aut qui dicit, verus est, aut qui negat", et rursus: "Aut dictio vera est aut negatio", in qua significatione dictionem accipiat, determinat, cum excludit affirmationem.
3.4.47 Quandoque tamen oratio habet partem significativam ut affirmationem, nec id excludit sed nec ponit, quia id solum ponere debuit quod omni orationi aptari posset.
DICO AUTEM UT 'HOMO' SIGNIFICAT ALIQUID, SED NON QUONIAM EST VEL NON EST; SED ERIT VEL AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR.
3.4.48 Quod dixit orationis partem significare ut dictionem, exemplo corroborat dicens: Sic AUTEM DICO partem orationis significare ut dictionem, UT 'HOMO' per se ALIQUID SIGNIFICAT ut simplex dictio, non ita tamen, quod sit affirmatio vel negatio. Et hoc est quod ait: SED NON significat QUONIAM EST, quod est affirmationis, AUT NON EST, quod est negationis, SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR conveniens ad reddendam affirmationem vel negationem cum eo.
SED NON UNA NOMINIS SYLLABA; NEC IN HOC QUIDEM QUOD EST 'SOREX' 'REX' SIGNIFICAT, SED EST VOX NUNC SOLA.
3.4.49 Ostendit per hoc quod dicit partem orationis significare ut dictionem orationem differe a nomine.
3.4.50 Continuatio. Pars orationis significat ut dictio sed pars nominis non, quae est syllaba, ut in 'sorex', quod quidem nomen, licet non sit compositum, cum videlicet significatio partis eius nil ad suam <...>, tamen quia syllabam habet, quae per se integra dictio invenitur, uideretur ideo significativam partem habere.
3.4.51 Aliter. Dixit quod 'homo' "erit affirmatio vel negatio, si quid addatur". Subintelligendum est: conveniens, quod ipse innuit per hanc remotionem: SED NON UNA NOMINIS SYLLABA est addenda ad hoc, ut fiat affirmatio vel negatio, quia non est significativa, quod ostendit in 'sorex'. Si enim vox aliqua alii addatur et altera illarum nullam vel in ipsa coniunctione significationem habeat, orationem non faciunt. Unde merito dixit SYLLABA, quia tunc ut syllaba additur, cum etiam in coniunctione pura est a significatione. Unde 'homo' oratio non est sicut 'de homine', si dicamus syllabam nullam significationem habere. Unde:

himaera est

si chimaerae non sit significativa saltem rei non existentis, propositio non est. Oportet enim omnem orationem plures habere partes significativas saltem in coniunctione.
3.4.52 Unde Boethius etiam dicit, quod si aliquid non significativum dictioni simplici copuletur, inde nulla oratio procreabitur. Qui etiam, ubi 'non-homo' non esse orationem convincit, ait orationem constare vel ex solis nominibus vel ex solis verbis vel ex his coniunctis. Unde aperte monstrat orationem omnem plures habere partes significantes. Qui si velit 'de homine' esse orationem, profecto vel orationem strictius accipit quam nos, vel 'significativum' et 'nomen' ita dilatat, ut etiam praepositiones includat.
IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM, SED NON SECUNDUM SE, SED QUEMADMODUM DICTUM EST.
3.4.53 Quia proxime dixerat partem nominis extra non significare, ne per hoc videretur contrarius illi qui supra dixerat, scilicet partes compositorum habere imaginem significandi, ideo repetit eandem sententiam sic: IN DUPLICIBUS VERO, id est in compositis, SIGNIFICAT QUIDEM pars, id est habet imaginem significandi, SED tamen NIL SECUNDUM SE significat, SED QUEMADMODUM DICTUM EST, scilicet iuncta cum aliis.
EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM, SED, QUEMADMODUM DICTUM EST, SECUNDUM PLACITUM.
3.4.54 Postquam orationem eiusque partes significativas esse posuit <et> quomodo partes orationis extra significarent ostendit, quomodo sit significativa determinat, scilicet ad placitum. Quod ex hoc probari potest, quia oratio scilicet ex nominibus et verbis constat; sed haec sunt ad placitum; quare oratio quoque ad placitum significat. Non tamen, ut supra meminimus, omnes partes orationis significativas ad placitum dicimus, velut huius:

Heu mihi!

3.4.55 Plato vero dixit orationem esse instrumentum significandi intellectus, qui naturales sunt, et res naturaliter intellectibus conceptas; sed omne instrumentum naturalis rei naturale est secundum eum. Quod ita probat: Oculus est instrumentum videndi et auris audiendi sed videre et audire naturalia sunt, quare oculi et aures; et per hoc vult sibi constare de omnibus instrumentis naturalium rerum, et ita dicit orationem et nomina et verba, cum instrumenta sint naturalium rerum, naturalia esse et naturaliter agere significando.
3.4.56 Quod Aristoteles removet dicens NON significare SICUT INSTRUMENTUM, id est non naturaliter, SED SECUNDUM PLACITUM, QUEMADMODUM supra DICTUM EST in nomine et verbo. Quod vero INSTRUMENTUM pro 'naturaliter' posuit, ideo fecit, quia Platonis consuetudo erat instrumenta vocare ea tantum quae naturaliter ad intellectum prodeant, sicut eas corporis partes quas ad exercitium sensus natura instituit, ut sunt oculi et aures etc.; atque ideo bene Aristoteles eisdem verbis sententiam removet quibus ille construit. Et tantundem valet NON SICUT INSTRUMENTUM quantum 'non naturaliter', secundum quam acceptionem instrumenti Alexander negat voces instrumenta esse intellectus.
3.4.57 Et notandum quod ait Boethius homines naturaliter esse potentes vocabula rebus imponere, non tamen voces naturaliter significantes esse sed impositione:
Sicut enim omnium artium naturaliter sumus susceptibiles, eas tamen non naturaliter habemus sed doctrina accipimus, ita vox quidem naturaliter est sed non naturaliter significat sed impositione, et sicut moveri homini naturale est, saltare vero quorundam artificium est, ita quoque possibilitas significandi et ipsa vox naturaliter est, significatio vero per impositionem est.

Notes