Authors/Abelard/logica/GSPer/2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.02

Latin English
NOMEN ERGO VOX.
3.2.1 Promisit se definire nomen et verbum etc., quibus intermissis quaedam interposuit de significatione vocum, secundum quam de vocibus intendit, scilicet de intellectibus. Quibus explicatis ad proposita definienda redit inferens a causa sic: Quandoquidem definiendum est, quid sit nomen etc., ERGO dicamus: NOMEN est VOX etc.
3.2.2 Notandum vero quod nomen et verbum definit secundum illam significationem, id est acceptionem, largam, in qua dialectici per nomen et verbum omnes voces, quas orationis partes proprie vocant, accipiunt, hoc est omnes dictiones quae per se quoque significationem habentes interpretationis vocabulo continentur.
3.2.3 Nam et pronomina, ut ait Boethius, nec non adverbia definitae significationis sive interiectiones, quae naturales non sunt, loco nominis ponenda sunt. Si enim interiectio naturalis sit, cum non sit ad placitum significativa, nomen esse non potest nec pars orationis proprie dicitur. Adverbia quoque quaedam, quia definitae significationis non sunt, sicut non, falso, nomina esse non possunt nec partes orationis secundum dialecticos, quemadmodum nec coniunctiones vel praepositiones, quae per se nil designant, quas potius dialectici quaedam colligamenta et supplementa partium orationis appellant quam partes.
3.2.4 In verbo autem participia quoque comprehenduntur, vel quia, ut dicit Boethius, a gerundivo modo veniunt, vel quia tempus sicut et verba consignificant.
3.2.5 Nunc autem singula definitionis verba considerantes a voce incipiamus.
3.2.6 VOX praemittitur, quia genus est nominis, id est superius et insuper differentiam a caeteris sonis facit. Est autem vox teste Boethio:
Aeris per linguam percussio, quae per quasdam gutturis venas, quae arteriae vocantur, ab animali profertur.
Quod autem dixit "percussio aeris" tale est, ac si diceret eam existere per aeris percussionem, et est definitio data per causam sicut illa quam ponit Victorinus:

Dies est sol lucens super terram

hoc est id quod existit gratia solis lucentis super terram. Et similiter <vox> gratia percussionis aeris, id est sonantis ex percussione per linguam. Nam et tussis licet per easdem arterias procedat, quia tamen nulla impressione linguae formatur, vox non est. Quod autem supponitur: "quae per quasdam" etc., non ad differentiam necessarium est sed ad proprietatem vocis ostendendam supponitur definitioni.
3.2.7 Et nota quod sive exterior aer, qui sonat ex collisione interioris aeris emissi, dicatur vox sive interior, nil refert, quia secundum hoc quod definitionem exposuimus per causam, utrumque vox est per aeris emissi percussionem.
3.2.8 Et attende illud "quae", cum non sit de definitione, sive ad vocem quae subiectum est, sive ad percussionem, id est ad aerem percussum, referri posse, ac si ita dicatur: percussio aeris, id est existens per aeris percussionem, qui, scilicet aer, per quasdam etc.
3.2.9 Vel, si vocem in substantiam tantum accipiamus et dicamus esse percussionem aeris per linguam, id est aerem ex percussione linguae sonantem "quae," scilicet percussio, id est aer percussus, "per quasdam" etc., poterit haec etiam definitio quodammodo ad exteriores aeres applicari. Sicut enim omnes homines in Adam fuisse dicimus, quia videlicet causam sui in eo habuerunt, ita exteriores quoque aeres et lingua percuti et proferri dicimus, quia causam sui soni in percusso et prolato habuerunt.
SIGNIFICATIVA.
3.2.10 Significare Aristoteles accipit per se intellectum constituere, significativum autem dicitur, quidquid habile est per se ad significandum ex institutione aliqua sive ab homine facta sive a natura. Nam latratus natura artifex, id est Deus, ea intentione cani contulit, ut iram eius repraesentaret; et voluntas hominum nomina et verba ad significandum instituit nec non etiam res quasdam, ut circulum vini vel signa quibus monachi utuntur. Non enim significare vocum tantum est, verum etiam rerum. Unde scriptum est:

Nutu signisque loquuntur.

3.2.11 Per 'significativum' separat a nomine voces non significativas, quae scilicet neque ab homine neque a natura institutae sunt ad significandum. Nam licet unaquaeque vox certificare possit suum prolatorem animal esse, sicut latratus canis ipsum esse iratum, non tamen omnes ad hoc institutae sunt ostendendum, sicut latratus est ad significationem irae institutus. Similiter unaquaeque vox, cum se per auditum praesentans se subgerat intellectui, non ideo significativa dicenda est, quia per nullam institutionem hoc habet, sicut nec aliquis homo se praesentans nobis dum per hoc quod sensui subiacet, de se dat intellectum, sui significativus dicitur, quia licet ita sit a natura creatus, ut hoc facere possit, non est ideo creatus, ut hoc faciat.
3.2.12 'Significativum' vero magis ad causam quam ad actum significandi pertinet, ut sicut non omnia significativa actualiter significant, ita non omnia actu significantia <sint> significativa sed ea sola quae ad significandum sunt instituta.
3.2.13 Contingit autem aliquando ipsam vocem quasi sui ipsius nomen accipi et tunc eam significativam esse, veluti si dicatur:

'Homo' est nomen.

At vero non omnes voces id habent, cum non omnibus vocibus loqui <possimus>. Illud etiam fortasse rationabilius dicemus, cum aliquam vocem in designatione sui accipimus, per translationem, non per aliquam institutionem id fieri, et in quibusdam tantum orationibus, non omnibus, quando videlicet nominibus vocum ipsa coniungitur, veluti si dicam:

'Homo' est vox

vel:

'Homo' est nomen.

Sicut enim rident per adiunctionem prata mittit ad florere, cum dicitur:

Prata rident

sed non ita, cum dicitur:

Homo ridet

ita cum dicitur:

'Homo' est vox (vel: nomen)

per adiunctionem praedicatorum significantium voces tantum mittit 'homo' haec vox ad se ipsam. Sed quia translatio huiusmodi nullius est proprietatis nec per inventionem aliquam vel per institutionem vocis id contingit, non est inde hoc nomen 'homo' significativum iudicandum, quia hoc per accidens habet, non ex propria accomodatione.
3.2.14 Per se autem ideo supposuimus, quia apud dialecticos solae illae voces significare dicuntur, quae id per se habent, sicut omnes interpretationes. Praepositiones vero vel coniunctiones consignificare magis dicimus quam significare, quia videlicet ita fuerunt inventae, ut, si quam significationem habent, tantum cum aliis positae eam exerceant et nunquam dum per se sine aliis proferuntur, ut videlicet, si dicam 'de' vel 'pro' vel 'quia' vel 'ergo', sine aliis vocibus nil penitus in eis intelligam.
3.2.15 Unde Priscianus in primo Constructionum:
Praeterea (inquit) quemadmodum elementorum alia sunt vocalia, quae per se vocem perficiunt, alia consonantia, quae sine uocalibus vocem perficere nequeunt, sic etiam in dictionibus animadvertimus quasdam ad similitudinem vocalium per se esse dicendas, ut in verbis maxime imperativis vel nominibus vel pronominibus saepe vocativis vel adverbiis, quae adiciuntur antecedentibus actionibus vel orationibus, cum clamamus 'bene', 'recte', 'diserte' ad illos qui opportune aliquid agunt vel dicunt; aliae vero dictiones sunt, quae ad similitudinem consonantium sine adiumento aliarum partium orationis, quae imitantur in hoc vocales, proferri ad perfectionem sensus non possunt, ut praepositiones vel coniunctiones; ea etenim semper consignificant, id est coniunctae aliis significant, per se autem non. Itaque variatur eorum significatio ad vim coniunctorum eis, ut 'in' aliud significat, cum accusativo iungitur, et aliud cum ablativo: 'in urbem' et 'in urbe' -- ad locum et in loco.
3.2.16 Sed quia diversae sunt opiniones de coniunctionum et praepositionum significatione, eas cum rationibus suis ponamus.
3.2.17 Volunt autem quidam eas per se quoque dictas significationem habere sed incertam, ut 'de' per se dictum omnia significat secundum hoc quod aliquid est de illis; cum vero dicitur 'de homine', per 'hominem' suppositum sua significatio certificatur et ad hominem reducitur. Unde eas per se dictas non significare dicunt, non quod omnino significatione careant sed quia per se prolatae certam non habent significationem, donec supponatur aliquid. Alioquin, inquiunt, non magis dictiones dicerentur quam litterae vel syllabae, quae cum aliis simul acceptae significant.
3.2.18 Quibus etiam ipse Priscianus in Participio plane consentire videtur, cum praepositiones et coniunctiones per se etiam prolatas partes orationis se ostendere convincit dicens:
Quid est enim aliud pars orationis nisi vox indicans mentis conceptum, id est cogitationem? Quaecumque igitur vox literata proferatur significans aliquid, iure pars orationis est dicenda. Quod si non essent partes, nunquam loco earum nomina ponerentur, cum loco cerae vel stuppae in navi tabula fungi non potest. Invenimus enim loco adverbii nomen, ut 'una' 'multum' 'falso' 'qua' et pronomen similiter: 'eo' et loco coniunctionis tam nomen quam pronomen: 'quare' 'ideo' et adverbium loco nominis, ut 'mane nouum' et 'sponte sua' et 'euge tuum' et 'belle' et 'cras alterum'.
3.2.19 Aliorum vero sententia est, ut coniunctiones et praepositiones per se dictae nullam penitus habeant significationem sed ita inventae sunt, ut aliis iunctae tantum significent et ita consignificent, ut etiam in se significationem habeant, quod non habent purae syllabae vel litterae. Unde induxit Priscianus bonam similitudinem de consonantibus elementis quae sic consonare habent, ut etiam in se singula sonum habeant, cum sint voces sed talem sonum, qui sine uocalibus proferri non possit. Ad hos vero magis sententia nostra accedit.
3.2.20 Si enim, ut alii dicunt, coniunctiones vel praepositiones ideo non significare concedamus, quia per se dicta incertam habent significationem, quae in oratione per aliquod appositum determinatur, similiter et de nominibus et verbis hoc dicere possumus. Cum enim dicimus 'res' vel 'homo' vel 'diligo', indeterminatae sunt significationis; cum vero in oratione ponuntur ita:

res corporea
Homo albus
Diligo Petrum

per determinationem certificantur, sicut et de praepositionibus vel coniunctionibus concedunt. Nam 'si' coniunctio, ut aiunt, per se dicta ad iuncturam quarumlibet propositionum indifferenter se habet; cum vero dicimus

Si est homo, est animal

per propositiones appositas ad ipsas indeterminatae vis coniunctionis reducitur.
Similiter 'coniunctio' vel 'iunctura' hoc nomen dum per se dicitur, indeterminatum est et confusum, cum vero dicitur:

Coniunctio harum propositionum

per determinationem restringitur et certificatur.
3.2.21 Unde similiter nomina et verba possent dici non significare quantum ad indeterminatam significationem per se prolata sicut praepositiones vel coniunctiones, si videlicet praepositiones vel coniunctiones per se quoque dictae significationem haberent sed incertam, certam autem in oratione.
3.2.22 Unde eas sine aliis prolatas vocibus nullam penitus significationem habere volumus sed cum aliis tantum, ita tamen, ut in se etiam significationem singillatim habeant in contextu orationis.
3.2.23 Sed utrum omnes praepositiones vel coniunctiones significationem habeant et quam, perquiramus.
3.2.24 Et de quibusdam facile est assignare, ut cum dicitur 'de ferro' 'pro homine' 'in domo' 'ad domum' 'apud patrem' 'sine patre'. Nam cum dicitur 'de ferro' et accipitur de materiale, <materiale> proprietatem materiae circa ferrum determinare videtur, et de appositum ferro proprietatem materiae circa ipsum determinat. Ipsum quoque ferrum significare dicitur sicut et nomen adiectivum, si apponeretur et diceretur ferrum materiale, et ita praepositiones casibus, quos regunt, consignificare volunt. Cum vero dicitur 'pro homine', pro causae proprietatem in homine determinat, ac si diceretur causa hominis. Cum vero dicitur 'in domo', 'in' continentiae proprietatem in domo denotat, quod scilicet domus aliquid continet, 'ad domum' vero, 'ad' accessum vel proximitatem innuit. Cum vero dicitur 'apud patrem', apud possessionem domus circa patrem determinat. 'Sine' vero absentiam indicat, id est illud nomini cuius adiungitur, non adesse. Coniunctionum vero quarundam significationem facilius est assignare. Nam 'quia' causam sicut 'pro' significat, 'ergo' vero probationem ostendit sive in probantibus propositionibus sive in probatis, quibus interponitur.
3.2.25 'Si' vero vel 'et' sive aliae multae, quid significent, non est promptum assignare vel cuius rei imaginem eorum intellectus habeat subiectam. Si enim significant, utique intellectus constituunt, ad quod necesse est esse vel rem aliquam vel imaginem rei, in qua nitatur intellectus. Sed cuiusmodi rem vel cuiusmodi figmentum imaginis per 'si' sive per 'et' concipimus, numquid ad modum substantiae vel qualitatis vel ad quem modum, ut sanus consistat intellectus? Illud etiam quaerendum videtur, cum negationem facimus dicentes:

Non si est homo, est animal

[si] quid videlicet negativum adverbium designet quod totam negationem constituit.
3.2.26 Ac fortasse, de coniunctione affirmativae categoricae vel divisivae negationis ipsius si prius deliberemus, facilius erit absoluere de hypothetica propositione, ut, quae prior naturaliter est tam constitutione quam sensu, prius secundum sensum tractemus.
3.2.27 Cum itaque dicimus:

Animal rationale est animal irrationale

per terminos huius propositionis sanos habemus intellectus, per verbum vero interpositum fit totius orationis unus falsus, et per negationem rursus additam alius unus verus. Videtur itaque et verbum aliquam vim significationis habere, per quod ex duobus veris intellectibus unus falsus componitur, et negatio, id est negativum adverbium. Si enim negatio nil intellectus continet, nil intellectus habet negatio quod non habet affirmatio sed idem penitus est utriusque intellectus, quod nequit esse, cum ille falsus sit, iste verus.
3.2.28 Unde nostram ponamus sententiam. 'Est' verbum interpositum ad coniunctionem terminorum, unde scilicet est tertium adiacens, nullius rei significationem ibi exercet, plus tamen ad vim affirmationis proficit coniungendo terminos significantes quam ipsi termini; similiter 'non est' ad vim negationis. Et licet intellectus non constituant, quandam tamen coniunctionem vel disiunctionem intellectarum rerum animam habere faciunt, quam tamen coniunctionem vel disiunctionem non significant, licet haberi faciant, quia intellectum non dant in se, sed intellectorum coadiunctionem vel separationem habere nos faciunt.
3.2.29 Sunt itaque tres actiones in intellectu propositionis, intellectus scilicet partium, coniunctio vel disiunctio intellectarum rerum. Nec est incongruum, si ea actio, quae intellectus non est, sit pars intellectus totius propositionis.
3.2.30 Quod si quis dicat ipsam verbi interpositi actionem esse intellectum coniungentem, scilicet res intellectas per terminos, is utique esset intellectus totius propositionis, qui cum per totam propositionem habeatur, iterum per verbum superflue haberetur. Non enim quia sine verbo haberi non potest quod copulat, ideo verbum ipsum designat. Similiter quia nec sine copulato termino haberi potest vel sine eo subiecto cui copulatur, nec tamen ideo <vel subiectum> vel praedicatum, scilicet id quod ei copulatur, intellectum propositionis implent, quod aeque dici posset, ut videlicet sicut verbum in eo quod praedicatum subiecto copulat sensum propositionis haberet, ita etiam praedicatum in eo quod subiecto copulatur vel subiectum in eo quod ei copulatur praedicatum.
3.2.31 Sicut autem 'est' vel 'non est' coniunctiva vel disiunctiva sunt, non significativa, ita 'si' vel 'non si', et sic significativas voces copulant vel separant, ut ipsa tamen non significent, cum nullius rei in se conceptiones teneant sive verae sive fictae sed animum inclinant ad quendam concipiendi modum.
3.2.32 Quod autem Priscianus de octo partibus orationis loquens omnes eas dicit significare, non ita est accipiendum, ut singulis dictionibus conveniat sub unaquaque parte illarum octo sed unicuique illarum octo per aliquas dictiones. Et fortasse largius ipse Priscianus significationem accipit quam dialectici, non tantum scilicet secundum intellectum sed iuxta quamlibet mentis conceptam actionem, quae in intellectus compositionem venit. Unde supra meminimus eius dicentis: "Quid est enim aliud... etc.".
3.2.33 Ut itaque a definitione nominis coniunctiones sive praepositiones separemus, bene per 'significativum' subintelligendum esse per se distinximus, quia tantum in oratione positae coniunctiones vel praepositiones significationem habent, si quam habent.
SECUNDUM PLACITUM.
3.2.34 Voces naturaliter significantes excludit, ut est latratus canis, qui naturalis vox est, sive quia eadem est apud omnes sive quia eos sola natura docet vocem hanc emittere quam ipsa dedit. Et naturaliter agit in significando, quia naturaliter eam proferre cogitur ex motu irae et ad significandum iram canis natura latratum irae canis sic coniunxit, ut nunquam canis eum emitteret nisi ex motu irae. Quod autem ait SECUNDUM PLACITUM voluntatem hominum tantum, non naturae accipit, quia fortasse etiam naturae voluntate latratus institutus est ad significandum. Nec plus valet SECUNDUM PLACITUM quam si diceret 'non naturaliter', hoc est non institutione naturae sed hominum imponentium uoluntate.
3.2.35 Et attende quod 'significativum' hoc nomen determinatur vel restringitur per 'ad placitum' secundum significationem nominatorum, quia illa quae nominantur a significativo, ab ista voce, alia naturaliter significant, alia per institutionem hominum. Istud tamen nomen quod est ad placitum, quia nomen est, semper significativum est ad placitum, non natura. Et licet ad placitum quasi nomen semper contineat hanc vocem significativum tanquam inferius suum sicut et alia nomina, in significatione tamen ab ipso continetur et exceditur tanquam inferius ipsius, quia omne ad placitum significativum est sed non convertitur. Unde secundum significationem bene significativum potest determinari per ad placitum, sicut et 'substantia' hoc nomen cum sit in se corporea secundum hoc quod aer dicitur, tamen per corporeum secundum significationem bene determinatur, cum dicitur substantia corporea.
SINE TEMPORE.
3.2.36 Hoc ad exclusionem verborum ponitur, quae, ut in sequentibus dicet, tempus <consignificant>, id est aliquid principaliter notant ut permanens tempore existente vel ut permansurum vel ut hoc quod permansit.
3.2.37 Sed hoc 'hodiernum' habere videtur. Nam sicut iste dicitur legens eo quod legat praesenti tempore exsistente, ita lectio dicitur hodierna, quod sit hac die exsistente.
3.2.38 Ad quod respondemus quod 'hodiernum' principalem habet significationem a qua sumptum est, sive tempus sive magis quando sed neutrum, sicut caetera nomina sumpta, ponit cum discretione temporis (ut videlicet ipsum tempus vel ipsum quando significet tanquam exsistens tempore exsistente) sed tantum quasi afficiens subiectum.
CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA; [etc.]
3.2.39 Hoc ad exclusionem <orationum> ponitur. Nam semper aliqua pars orationis separata significat, id est in se ipsa significationem habet in oratione et ibi agit, nulla vero pars nominis in nomine significando agit. Quod ait ergo SEPARATA, tale est, ac si diceret: 'per se ibi agens', id est in se significationem tenens in compositione illa. Unde statim "per se" supponet dicens: "ferus per se... etc."
3.2.40 In hac autem definitione nominis non solum nomina grammaticorum, verum etiam pronomina et adverbia <quae> significativa sunt (quod propter 'non' determinamus), et interiectiones quae naturales non sunt, continentur, ut:

Papae!

quod admirationem significat in proferente suo, aut:

Attat!

metum. Nam:

Heu!
Voh!
Ha!

quae apud omnes sunt, naturaliter magis quam ad placitum significant; partes tamen orationis sive dictiones non absurde dicuntur; quia:

Heu mihi!

definitionem habet orationis, quam in sequentibus tractabimus, et totaliter ipsa significativa est ad placitum, licet non utraque pars eius, de quo in sequentibus.
3.2.41 Sunt autem nonnulli qui ad hanc definitionem nominis, ut sit perfecta, subintelligendum putant 'finita recta', quia scilicet in sequentibus ipse Aristoteles a nomine separabit infinita nomina et obliqua, similiter in definitione verbi.
3.2.42 Qui profecto errant, quia duas nominis significationes sive verbi Aristoteles distinguit in tractatu utriusque, unam scilicet largam, quae omnia continet, tam infinita quoque quam obliqua, et aliam strictiorem. Secundum largas autem acceptiones praemittit definitiones nominis et verbi, quae omnes partes orationis secundum dialecticos includant, postea strictius eadem nomina accipit. Nam et Boethius in Divisionibus nomen large sumptum eadem definitione terminavit dicens:
Unde fit ut quodcumque nomen fuerit, illa definitione claudatur, et ubicumque haec oratio definitionis aptabitur, illud nomen esse non dubites.
3.2.43 Ac nec ipse Aristoteles in secundo libro absolvi posset, nisi hic verbum large, ut dictum est, describeret. Inquiet enim:

Praeter verbum autem nulla est affirmatio vel negatio. Est enim

et fuit... etc.
Nisi enim ita superius verbum acceperit, quod ex superioribus liqueat 'fuit' et 'erit' esse verba, mentitur, quod non potest ostendi, nisi verbum ita acceperit, quod casus etiam verborum contineat, ideoque recte diximus eum duas significationes tam nominis quam verbi distinguere.
IN NOMINE ENIM QUOD EST 'EQUIFERUS' 'FERUS' PER SE NIHIL SIGNIFICAT, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST 'EQUUS FERUS'.
3.2.44 Posita definitione nominis large accepti duas differentias quas in ea posuit, scilicet "secundum placitum" et "cuius nulla etc." prosequitur aptando eas nomini eo fortasse quod minus cognitae erant. Quippe partes compositi nominis significativae in ipso nomine videbantur; et quaelibet voces significativae, quia sunt instrumenta naturalium rerum, scilicet intellectuum, videbantur quantum ad intellectum naturales esse in significatione intellectuum, non per inventionem.
3.2.45 Continuatio. Vere nominis partes non significant, quia partes compositi, de quibus magis videbatur. A parte nominis, quod magis significationem habere videtur in partibus. Et hoc est: IN hoc NOMINE equiferus ferus PER SE, id est in se, significationem non habet, sicut in oratione significat.
3.2.46 Quaeritur quare 'equiferus' magis dicatur compositum quam 'uirtus', si significationem in partibus non habet. Si enim ad materiam respiciamus, non ad significationem, similiter duae dictiones integrae reperiuntur in 'uirtus' vel 'uires'.
3.2.47 Ad quod respondendum est quod nomen compositum illud est quod, dum componeretur, ipse impositor significationes partium, quas habebant per se, attendit, et secundum hoc quod eas intelligit aliquantulum pertinere ad rem quam designare volebat nomine composito, ipsum nomen hoc attendendo composuit, ita tamen ut totaliter ipsum nomen, non per partes ageret. At vero qui invenit vel imposuit hoc nomen 'uirtus' vel 'uires', nullam attendit partium significationem ad faciendum nomen nec secundum aliquam affinitatem significationis partium ad significationem quam volebat ostendere, ipsum nomen constituit. Unde compositum nomen non est, quia non est factum ex talibus quarum sensus prius attenderetur, dum componeretur.
AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ET IN COMPOSITIS; IN HIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST, IN HIS AUTEM VULT QUIDEM, SED NULLIUS SEPARATI, UT IN EO QUOD EST 'EQUIFERUS'.
3.2.48 Dixi aequaliter nomina composita non habere significationem in partibus sicut nec simplicia, AT VERO NON aequaliter videtur IN COMPOSITIS SICUT IN SIMPLICIBUS, quod ostendit ab oppositis dicens: IN ILLIS ENIM, id est in simplicibus, NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST neque scilicet quantum ad rei veritatem neque quantum ad visum. IN HIS AUTEM, id est in compositis, VULT QUIDEM significare ipsa pars, id est uultum et similitudinem significantis habet, id est videtur significare, pro eo scilicet quod ille qui nomen composuit, significationem eius attendit, ut dictum est. SED tamen NULLIUS SEPARATI, neutraliter, id est nullius partis nominis, est significare per se, id est nullam in ipso nomine habet significationem in se.
"SECUNDUM PLACITUM" VERO, QUONIAM NATURALITER NOMINUM NIHIL EST, SED QUANDO FIT NOTA.
3.2.49 Aliam differentiam prosequitur duobus modis, ostendendo scilicet eam omni nomini convenire et differentiam facere a naturaliter significantibus. NIL EST NOMINUM NATURALITER, id est nil est in numero nominum per naturam sed per hominum impositionem. Et hoc est: SED QUANDO FIT NOTA, id est tunc <primum> est nomen, quando est impositum.
NAM DESIGNANT ET ILLITERATI SONI, UT FERARUM, QUORUM NIHIL EST NOMEN.
3.2.50 Iterum: bene apposui "secundum placitum" non tantum propter naturam nominis ostendendam, quia scilicet omni nomini convenit, verum etiam propter differentiam ab illiteratis sonis qui naturaliter significant. A causa. Et hoc est: NAM DESIGNANT etc. Bene dicit SONOS, ut ait Boethius, et non 'voces', quia quidam sunt soni bestiarum et non voces, quia cicada, ut ait Porphyrius, sonitus per pectus emittit.
'NON-HOMO' VERO NON EST NOMEN.
3.2.51 Post largam acceptionem nominis, qua videlicet includebat infinita et obliqua nomina, aliam significationem distinguit strictiorem.
3.2.52 Continuatio. Praemissa definitio convenit huic infinito nomini quod est 'non-homo', unde nomen dici quodammodo potest, sed tamen NON-HOMO alio modo NON dico NOMEN, scilicet finitum rectum.
AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI
3.2.53 Non solum non vocatur hoc nomine 'nomen' stricte videlicet accepto, verum etiam nondum habet nomen per quod differat ab aliis nominibus, quia videlicet nondum erat ei datum hoc nomen 'infinitum', quod Aristoteles postea imposuit ei. Et hoc est: NON EST ei POSITUM aliquod NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI, ad differentiam scilicet finitorum.
3.2.54 Et attende quod sicut hic determinamus verba Aristotelis dicentes "ad differentiam aliorum", quia videlicet aliter falsum esset, cum multa nomina haberet, quia videlicet et vox erat et significativum, ita etiam determinandum fuit, cum ipsum negavit dici nomen.
NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST -- SED SIT NOMEN INFINITUM.
3.2.55 Vere non habet nomen differentia, quia NEQUE hoc quod EST ORATIO NEQUE hoc quod EST NEGATIO. A partibus de quibus magis videretur. SED SIT, id est vocetur, amplius INFINITUM, ad differentiam scilicet aliorum.
'CATONIS' AUTEM VEL 'CATONI' ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA, SED CASUS NOMINIS.
3.2.56 Similiter obliquos casus separat a nomine stricte accepto.
3.2.57 Continuatio. Non solum infinita non dico nomina stricte accepta sed etiam obliqua. TALIA, id est non coniungibilia CUM est VEL fuit VEL erit.
RATIO AUTEM EIUS IN ALIIS QUIDEM EADEM EST, SED DIFFERT QUONIAM, CUM 'EST' VEL 'FUIT' VEL 'ERIT' ADIUNCTUM, NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, NOMEN VERO SEMPER, UT 'CATONIS EST' VEL 'NON EST'.
3.2.58 Hoc est: Sed tamen RATIO, id est definitio, nominis, recti scilicet, quomodo accepit cum ait "casus nominis", EST EADEM in ipsis casibus <et> IN ALIIS, quae praedicta sunt superius, quia obliqui etiam casus sicut et recti et voces sunt et significativae ad placitum etc. SED DIFFERT, casus scilicet a nomine, QUONIAM ipse coniunctus etc.
3.2.59 Attende quod non omnem nominativum nominis hic vocat 'rectum', sicut est 'quis' vel 'qui' vel '<quid>' sed tantum hic accipit nomen quam pronomen coniungibile cum 'est' secundum proprietatem constructionis ita, ut verum vel falsum significet. Quidam tamen nituntur etiam 'quis' hic includere dicentes 'quis' et 'aliquis' idem esse nomen in significatione et si 'quis' hoc non habet in hac materia, quae est 'quis', habet in ista quae est 'aliquis'. Sed profecto si ad identitatem significationis respiciant, non ad naturam constructionis, similiter possent dicere 'Catonis' et 'Cato' idem nomen esse et 'Catonis' reddere propositionem in materia ista quae est Cato.
3.2.60 Nota quod:

Taedet me
Piget me

propositionem faciunt, et est obliquum subiectum, verbum vero praedicatum. Sed impersonalia verba non <removent> nisi subiectum.
3.2.61 Nota etiam quod ex hoc loco illi maxime conuincuntur, qui dicunt affirmationes categoricas quasdam inter significans et significatum consistere, non inter consignificativa, veluti cum vox aliqua per se ipsam subicitur nomini suo, ut:

'Homo' est nomen.

Hic enim 'homo' non dicunt sui designativum esse sed rei suae, quod etiam concedere eos oportet, cum dicitur:

'Catonis' est genetivus.

3.2.62 Sed si rei nomen est, <obliquum> est nec verum nec falsum coniunctum cum 'est' significat; unde oportet ipsum tanquam nominativum accipi et quasi nomen sui, non rei, quia intransitive eum per 'est' oportet copulari.
3.2.63 Praeterea cum dicitur:

'Catonis' est genetivus

casus per 'Catonis' de nomine, non de re agimus. Unde ipsum oportet se ipsum significare et ita consignificat praedicato suo quod est '<est> genetivus'.
3.2.64 NOMEN VERO SEMPER, id est omne rectum, ut diximus, VERUM vel FALSUM EST, et hoc est: ipsum et 'est' simul verum sunt vel falsum.
NONDUM ENIM ALIQUID NEQUE VERUM NEQUE FALSUM DICIT.
3.2.65 Commendatio exemplorum a causa. Bene dicit NONDUM, quia si apponatur 'capa' vel 'caput', ut dicatur:

Catonis caput est

verum erit.

Notes