Authors/Abelard/logica/GSPer/11

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.11

Latin English
AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO UNA.
3.11.1 In hoc capitulo redit ad unitatem et multiplicitatem propositionum determinandam maxime in his propositionibus quarum unitas vel multiplicitas magis dubia erat, quando videlicet plures dictiones simul in terminis ponuntur. Superius vero de unis et multiplicibus propositionibus nihil aliud definivit nisi quia una est quae unum de uno significat, plures vero, id est multiplex, est quae plura significat. Hic autem distinguit, quae dictiones simul in uno termino collectae unam propositionem reddant et quae non. Quod maxime dubium erat, pro eo scilicet quod dictiones ipsae, sive unam propositionem faciant, sive multiplicem, singulae eundem sensum suum retinent.
3.11.2 At vero dictio multiplex non in eodem sensu retenta diversum propositionis sensum facit. At vero, sive cum dico:

Socrates est homo albus

una sit propositio, sive multiplex cum dico:

Socrates est albus ambulans

'albus' eundem sensum ubique retinet. Unde vel semper unam propositionem vel semper multiplicem facere videtur, ut videlicet, sicut idem est in sensu, ita eundem propositionis sensum semper redderet. Quod ostendit verum non esse et satis per exempla determinat, quae plura in praedicato vel subiecto collecta unam propositionem faciant, quae non, de quibus satis supra docuimus de unis et multiplicibus propositionibus disputantes.
3.11.3 Continuatio. Non solum determinanda erant quae supra determinata sunt sed hoc etiam determinandum est, quid AFFIRMARE VEL NEGARE unum, id est praedicare PLURA vocabula DE UNO, VEL UNUM DE PLURIBUS, hoc est affirmatio vel negatio factae de uno praedicato vocabulo ad plura quae subiciuntur vel e converso. 'NON EST AFFIRMATIO UNA in sensu VEL NEGATIO' ita dico, SI EX illis PLURIBUS, quoquomodo proferantur, NON EST UNUM, id est unus intellectus constitutus sicut est 'homo albus ambulans'.
3.11.4 Attende autem quod 'lapis rationalis', licet nullam rem contineat, unum habet intellectum, et 'rosa rubens' destructa etiam rosa.
3.11.5 Nota etiam quod non dicit plura de pluribus, quia, cum dicit huiusmodi plura vel in praedicato vel in subiecto constituta multiplicem reddere propositionem, non est dubium, quin in utroque posita magis id faciant.
3.11.6 Possumus etiam UNUM accipere secundum sensum, non secundum simplicitatem vocabuli, cum ait: UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO iuxta illud quod ait in sequentibus: "Quare nec si unum aliquid de his affirmet" etc. Fortasse enim videtur alicui, quod, sicut multiplex propositio dicitur propter alteram partem, ita et una esset propter alteram, quod plane removet dicens: AT VERO etc.
DICO AUTEM "UNUM" NON, SI UNUM NOMEN SIT POSITUM, NON FIT AUTEM UNUM EX ILLIS, UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM, SED EX HIS UNUM FIT;
3.11.7 Ne ex hoc quod ait, quod nunquam plures voces praedicatae vel subiectae, ex quibus non generatur unus intellectus, faciunt unam propositionem, videretur alicui, quod quaecumque voces unum habent intellectum, semper unam facerent propositionem, quoquomodo proferentur, ideo id removet dicens 'animal' et 'mansuetum', id est 'rationale', et 'bipes', licet unum habeant intellectum, utpote hominis definitio, non tamen semper, veluti quando proferuntur coniunctionibus interpositis expletive quidem acceptis. Et hoc est: DICO UNUM, scilicet intellectum, ex pluribus dictionibus esse NON, id est non quotiens talia plura ponuntur, pro quibus NOMEN in una significatione etiam retentum EST POSITUM, ad idem scilicet denotandum, et tamen NON FIT UNUM EX ILLIS, id est non accipiantur secundum unum intellectum, UT FORTASSE cum dicitur HOMO EST ANIMAL ET MANSUETUM ET BIPES. Quippe teste Boethio tale est ac si dicatur:

Homo est animal
Homo est mansuetus
Homo est bipes.

SED tamen, licet ita prolata propositionem unam non faciant, EX HIS tribus UNUM FIT, veluti si continve <proferantur>, quippe haec est definitio substantialis hominis. Et 'bipes' deos et planetas excludit, quos scilicet Plato rationalia animalia vocat. FORTASSE dicit propter MANSUETUM, quod non videbatur differentia substantialis nec pro 'rationali' accipi.
EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM.
3.11.8 Post exemplum vocum ex quibus modo multiplex intellectus fit, modo unus, exemplificat de his, ex quibus nunquam fit unus, quoquomodo proferantur. Et hoc quidem exemplum pertinet ad praemissam regulam.
3.11.9 Sic continua: Ex animali et mansueto et bipede quandoque generatur unus intellectus, quandoque non; sed ex istis nunquam.
QUARE <NEC> SI UNUM ALIQUID DE HIS AFFIRMET ALIQUIS, ERIT AFFIRMATIO UNA,
3.11.10 Quandoquidem non sunt unum istae tres voces intellectu, QUARE non reddunt unam propositionem, etiam si vox una in significatione de eis praedicetur. A causa.
SED VOX QUIDEM UNA, AFFIRMATIONES VERO MULTAE, NEC SI DE UNO ISTA, SED SIMILITER PLURES.
3.11.11 Ne videretur quod una affirmatio non posset dici quantum ad materiam vocis, determinat, qualiter unam affirmationem removeat, quantum ad sensum scilicet affirmationis, non ad materiam vocis. Rursus NEC, SI aliquis enuntiet ISTA DE UNO, erit una affirmatio secundum sensum, SED SIMILITER PLURES.
SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, PROPOSITIO VERO UNIUS CONTRADICTIONIS EST, HUIUSMODI INTERROGATIONI NON ERIT UNA RESPONSIO AD HAEC NEC UNA INTERROGATIO,
3.11.12 Postquam unitatem et multiplicitatem propositionum determinavit hic, quando vel in praedicato vel in subiecto propositionis plures conveniunt dictiones, quia videlicet de istis maxime dubium erat, quales qualiter prolatae unam propositionem redderent vel multiplicem, gratia multiplicis propositionis quam novissime posuit agit de interrogatione ipsius et dicit quod, cum huiusmodi interrogatio fit ex huiusmodi propositione descendens, non necesse est illum qui interrogat, una propositione responsa certificari. Velut, si quaeratur utrum Socrates est crispus, albus, musicus vel non est albus, crispus, musicus, si respondeatur:

Est albus

vel respondeatur:

Non est albus

non est certificatus interrogans de his omnibus quae petebat, quia cum respondeatur:

Est (vel: Non est) <albus>

potest iterum dubitari utrum sit crispus vel non vel musicus vel non. At vero ubi una est in sensu tam affirmatio quam negatio, quaelibet responsa de utraque certificatur, quia cum quis constituit affirmativam tamquam veram, constat alteram haberi pro falsa vel e converso. Quippe quae dividentes accipiuntur et oppositionis habent uim et immediationis. At vero non quaelibet responsa propositio de multiplici quaestione caeteris vel opposita est vel immediationis habet uim.
3.11.13 Continuatio. Multiplices sunt huiusmodi propositiones, in quibus talia plura simul colliguntur. Et HUIUSMODI INTERROGATIONI, scilicet descendenti ex tali propositione, multiplici scilicet, NON ERIT UNA tantum RESPONSIO danda, propter certificandum scilicet auditorem, id est una tantum propositio respondenda. Et quare hoc eveniat, praemittit: Quia omnis DIALECTICA INTERROGATIO, sub qua continetur illa quae descendit ex multiplici propositione, EST PETITIO RESPONSIONIS, id est petit responsionem, VEL PROPOSITIONIS, id est affirmationis, VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, id est negationis, quae est altera pars contradictionis. Contradictio enim est nomen utriusque, id est affirmationis et negationis. Unde adiungit determinans quod hic accipitur propositio pro affirmatione: PROPOSITIO VERO EST <UNIUS, scilicet> partis, CONTRADICTIONIS -- intransitive, id est una pars est contradictionis, scilicet affirmatio. Et attende quod hoc loco contradictionem appellat affirmationem et negationem multiplices, quae proprie dividentes dici non possunt.
3.11.14 AD HAEC, id est ad reddendam rationem huiusmodi dicti, illud assero, quia NEC UNA fit INTERROGATIO, id est non fuit iuncta ex affirmatione et negatione unius.
NEC SI SIT VERA.
3.11.15 Dixi, quia non est una tantum respondenda propter certificandum intellectum NEC etiam, SI ipsa responsio SIT VERA, quia nec etiam tunc sufficit ad certificandum.
3.11.16 Potest etiam hoc ad aliud continuari et aliter exponi hoc modo: Fecit superius duas interrogationes, has scilicet, utrum Socrates est sanus vel non vel utrum omnis homo est sanus vel non, et ad utramque respondet negationem. Unde fortasse videretur alicui, quod vis interrogationis id exigeret, ut semper negatio responderetur. Et hoc removet, cum ostendit interrogationem aequaliter petere de affirmatione sicut de negatione.
3.11.17 Continuatio. In suprapositis interrogantibus una tantum responsio est facta, id est negatio responsa. Unde fortasse videretur, quod vis petitionis hoc exigeret, ut videlicet interrogatio tantum de negatione peteret. Quod removet dicens, quod cum dialectica interrogatio aeque petat de affirmatione sicut de negatione, ex vi interrogationis non una tantum est respondenda propositio, NEC etiam SI ipsa responsio SIT VERA. Et quare hoc, praemittit, quia eius petitio aeque ad utramque partem contradictionis se habet. Caeterae litterae non mutantur.
DICTUM EST AUTEM DE HIS IN TOPICIS.
3.11.18 Ad rationes nos inuitat, quas DE HIS praedictis IN TOPICIS suis reddit.
SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST QUONIAM NEC HOC IPSUM 'QUID EST?' DIALECTICA EST INTERROGATIO, SI QUIS INTERROGAT 'QUID EST ANIMAL?'
3.11.19 Quia Aristoteles fecerat mentionem de dialectica quaestione, vult amplius determinare, quod in qualibet dialectica quaestione duo quaeruntur et duo responderi possunt. Sed antequam hoc determinet dicens quod multi in dialectica quaestione errabant, reputantes hanc esse dialecticam quaestionem quae fit per 'quid est' ut:

Quid est homo?

et alias quaestiones huiusmodi quibus frequenter utuntur, ostendit quod unae non sunt dialecticae quaestiones. Quod ibi, sicut, quod supra dictum est, manifestum est in Topicis, SIMILITER in eisdem MANIFESTUM EST, QUONIAM NEC HOC IPSUM 'QUID EST' EST DIALECTICA INTERROGATIO.
OPORTET ENIM DATA EX INTERROGATIONE UTRAM> VELIT CONTRADICTIONIS PARTEM ELIGERE, QUIA OPORTET INTERROGANTEM DETERMINARE UTRUM HOC ANIMAL SIT HOMO VEL NON HOMO.
3.11.20 Hoc probat ab oppositis vel a descriptione dialecticae quaestionis, quod 'QUID EST ANIMAL' non est dialectica, sic: Quia ex dialectica interrogatione data secundum determinationem proferentis, id est secundum hoc quod proferens ponit interrogatione utrumque, scilicet affirmationem et negationem, auditor quamlibet partem potest sibi eligere ad respondendum, scilicet vel affirmativam vel negativam. Quod non facit illa supradicta quaestio et ideo non est dialectica. In hac ipsa probatione ostensio est, quod in dialectica quaestione duo quaeruntur et duo responderi possunt, quod sic dicit: OPORTET ENIM EX DATA dialectica INTERROGATIONE ipsum auditorem ELIGERE UTRAM VELIT PARTEM CONTRADICTIONIS, scilicet vel affirmationem vel negationem, ENUNTIARE ad respondendum, scilicet vel affirmationem vel negationem. OPORTET INTERROGANTEM ipsum DETERMINARE, id est determinate proferre, interrogatione utramque partem contradictionis.
3.11.21 Nota quod dialecticam interrogationem non vocat omnem quae petit argumentum, nisi tantum quae ex dividentibus constituitur. Unde si unius tantum propositionis argumentum petat, non hic dialectica appellatur.
QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR, ALIA VERO NON, QUAE DIFFERENTIA EST?
3.11.22 Postquam determinavit quae plura aggregata unam reddant propositionem, quae multiplicem, sive illa esset vera, sive non, determinat, quae plura praedicata singillatim veraciter possint coniunctim veraciter praedicari et ut unum et sine vitio, et quae non id totum habeant. Postea vero determinabit, quae coniunctim veraciter praedicata singillatim vere praedicentur et quae non, quod ibi incipit facere: "Verum autem de aliquo et simpliciter."
3.11.23 Continuatio. Non solum distinguendum erat, quae coniunctim vocabula praedicata unam facerent propositionem vel non sed etiam quae disiunctim, id est singillatim, praedicata possent praedicari coniunctim veraciter ut unum et sine vitio et quae non. Et ad hoc distinguendum ipse quaestionem proponit, ut per exempla supposita eam solvat dicens: QUONIAM HAEC, id est quaedam vocabula, PRAEDICANTUR COMPOSITA, id est coniunctim praedicata sunt, vere scilicet et sine uitio, ita <UT> OMNE PRAEDICATUM EORUM SIT UNUM, id est tota collectio illarum praedicabilium vocum reddant unum praedicatum in sensu, ALIA VERO NON, QUAE DIFFERENTIA EST inter illa, hoc est quae discretio earum est habenda?
DE HOMINE ENIM VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET BIPES ET UT UNUM, ET HOMINEM ET ALBUM ET HAEC UT UNUM;
3.11.24 Ostendit in partibus, quod quaedam praedicabilia EXTRA, id est divisim, praedicantur coniunctim UT UNUM, quia ista, ANIMAL scilicet ET BIPES; et rursus homo et albus.
SED NON, SI CITHAROEDUS EST ET BONUS, ETIAM CITHAROEDUS BONUS.
3.11.25 Postquam innuit ex appositis exemplis omne genus vel species cum uno adiectivo quod in ipsis non intelligitur praedicata vere simpliciter praedicanda esse coniunctim ut unum, assignat alia vocabula, quae id non habent. Et tria ponit exempla, quae id diversis de causis amittunt.
3.11.26 'Citharoedus' enim et 'bonus' vere praedicari non habent coniunctim de quocumque vere dicuntur singillatim, quando scilicet 'citharoedus bonus' idem est quod 'sciens citharizare bene'. Potest enim quis citharoedus esse et bonus esse in aliquo, non tamen ideo sciens citharizare bene.
3.11.27 'Homo' vero et 'bipes' vel 'homo homo' geminata propter superfluitatem praedicanda coniunctim non sunt.
3.11.28 Diversa autem adiectiva sicut 'album' 'musicum' ut unum praedicari non possunt, sicut nec diversa substantiva.
3.11.29 Substantiva autem et adiectiva hoc loco sicut et grammatici accipimus, secundum scilicet positionem constructionis magis quam secundum significationem. Illa enim substantiva dicimus quibus alia in eadem parte orationis adduntur, illa vero adiectiva quae adiciuntur. Ut, cum dicimus 'homo bonus' 'res alba' 'uir <prudens>' 'citharoedus pulcher', 'homo' 'res' 'uir' et 'citharista' quae quasi fundamenta in constructione subsistunt substantiva sunt, alia vero quasi superaddita adiectiva ponuntur. Licet enim 'uir' et 'citharista' sumpta sint ab accidentibus sicut adiectiva, non minus ideo substantiva sunt in constructione, cum sint fixa in una terminatione per singulos casus, non mobilia, sicut 'sutor' et 'lector' et 'pugillator', quae scilicet ab officiis vel scientiis sive potentiis sumpta sunt.
3.11.30 Continuatio. Illa, de quocumque praedicantur singillatim vere, praedicantur coniunctim vere et ut unum. Sed non ita 'citharoedus' et 'bonus', et hoc est: SED NON SI aliquis CITHAROEDUS ET BONUS etc., ac si dicatur: Non, quisquis est citharoedus et bonus, est citharoedus bonus, ita scilicet quod 'citharoedus bonus' praedicetur ut unum. Si enim multiplex sit praedicatum, ut dicatur 'citharoedus bonus' simpliciter, id est affectus quacumque bonitate, veritas praedicationis permanet, non unitas, quia, quisquis est citharoedus et bonus, est citharoedus affectus quacumque bonitate. Cum vero 'citharoedus bonus' haec oratio quasi in vi unius nominis transfertur, ac si nomen unum omnium scientium bene citharizare poneretur, fallit praedicatio talis; est enim sciens citharizare bene, tunc enim sola scientia citharizandi bene copulatur sicut potentia ridendi, cum dicitur 'risibile', id est scientia talis actus. Cum enim dicimus 'sciens citharizare bene', '<bene>' non ita 'citharizare' determinat, quod copulationem inhaerentiae aliquam faciat vel ad substantiam vel ad scientiam. Sicut nec cum dicitur:

Laudo legentem sapienter.

SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM> DICITUR, ET UTRUMQUE DICETUR, MULTA INCONVENIENTIA ERUNT.
3.11.31 Diceret adversarius: Falsum est quod 'bonus' et 'citharoedus', cum praedicentur per se, non praedicentur coniunctim, quia omnia quae praedicantur per se coniunctim praedicantur. Ex qua concessione quidem ostendit INCONVENIENTIA, scilicet absurditatem superfluitatis sive <in repetitione> eiusdem vocis, ut si dicatur 'homo homo', sive in appositione diversae vocis, cuius sententia inclusa sit in praecedenti voce, ut si dicatur 'homo bipes'.
3.11.32 Continuatio. Bene negavi 'citharoedus' et 'bonus', licet praedicentur per se, praedicari coniunctim. Quippe non est verum quod quidam putant, quod videlicet quaecumque ponuntur per se praedicanda sint coniunctim, quia scilicet inuconvenientem praedicationem iam hic haberemus. A causa. Et hoc est: NAM SI ideo quod ALTERUTRUM DICITUR, id est unum quidem per se praedicatur, UTRUMQUE coniunctim praedicabitur etc.
DE HOMINE ENIM ET 'HOMINEM' VERUM EST DICERE ET 'ALBUM', QUARE ET 'HOMINEM'; RURSUS 'ALBUM', SI ET ALBUM ET HOMINEM; QUARE ERIT HOMO ALBUS HOMO ALBUS, ET HOC IN> INFINITUM; ET RURSUS MUSICUS ALBUS AMBULANS, ET HAEC EADEM FREQUENTER IMPLICITA. AMPLIUS SI [ENIM] SOCRATES EST ET HOMO, ET BIPES, ET HOMO BIPES.
3.11.33 Vere <est> inconveniens, quia ista inconvenientia superfluitatis in repetitione eiusdem vocis vel in appositione diversae <consistunt>. A partibus. Et hoc est: DE HOMINE. Quare? Quia scilicet praedicantur extra -- ergo et coniunctim praedicanda sunt a subiecto secundum regulam praemissam, quod scilicet quaecumque praedicantur per se praedicanda sunt coniunctim. SI ET ALBUM <ET HOMINEM> repetit inferens, ut videlicet appareat, unde intulisset. Extrahe similiter 'homo albus' iterum, ut convenienter concludat, quod supponit: QUARE ERIT HOMO ALBUS HOMO ALBUS, quia scilicet duae orationes divisim <praedicatae coniunctim> praedicantur secundum praedictam regulam a subiecto. Et hoc INFINITUM non quantum ad naturam accipit, quia haec infinitas ex locutione non potest procedere sed infinitatem accipit quantum ad definitionem humanam, ac si dicatur: Quia totiens haec poterunt geminari quod nullus sufficit ad excogitandum vel computandum. ET RURSUS, hoc est: Similiter HAEC tria vocabula sicut illa duo EADEM de causa FREQUENTER IMPLICITA, id est repetita, praedicabantur.
3.11.34 Nota quod cum a superfluitate, non ex veritate hanc praedicationem calumnietur, VERUM tamen apponit, quasi veritatem determinet. Cum enim praemisisset VERUM ubi ait DE HOMINE ENIM etc., cum statim intulit: QUARE ET HOMINEM etc., ipsa constructio exigit, ut repetamus VERUM. Et possumus quidem VERUM repetere, non tamen ideo necesse est praedicationem damnare pro veritate sed pro superfluitate.
3.11.35 Unum autem maxime quaerendum esse reor: Cum Aristoteles supra ostendisset plura vocabula quaedam praedicari disiunctim et eadem praedicari coniunctim ut unum, sicut 'homo' et 'album', vel non praedicari, sicut 'citharoedus' et 'bonus', qualiter eadem vel plura dicit esse vocabula quae praedicantur disiunctim et coniunctim, sive scilicet in essentia penitus eadem esse dicit, sive secundum consimilem formam soni et eandem significationem.
3.11.36 Sed eadem essentialiter esse non potest. Quod si eandem accipit vocem quantum ad similitudinem soni et eandem significationem, similiter et plura debet accipere non secundum essentiam sed magis secundum diversitatem soni et significationis intellectus, ut sunt 'homo' et 'albus'. Sed si plura accipit hoc modo, nihil facit adversario concedenti quaelibet plura praedicata singillatim praedicari coniunctim, quando videlicet Aristoteles ex eo quod istud est homo albus et rursus est homo albus, ostendit hanc superfluitatem, quod istud est homo albus homo albus. Quippe hoc nil ad concessionem adversarii, cum videlicet 'homo albus' quod prius praedicatur et 'homo albus' quod postea dicitur non sint plura vel quantum ad formam vocis vel quantum ad significationem. Unde quia illam superfluitatem non satis congrue ostendi ex regula adversarii iudicat, aliam statim convenientem regulae supponit oppositionem dicens: AMPLIUS SI SOCRATES. Quippe 'homo' et 'bipes' diversa sunt nomina tam sono quam significatione.
3.11.37 Sed et si quis in hoc ponat adversarium, ut plures esse voces secundum discretionem quoque essentiae iudicet, quocumque modo 'eadem' accipiat, fortassis recte et supra Aristoteles arguit.
QUONIAM IGITUR, SI QUIS SIMPLICITER PONAT COMPLEXIONES FIERI, PLURIMA INCONVENIENTIA CONTINGERE MANIFESTUM EST, QUEMADMODUM PONENDUM EST, NUNC DICEMUS.
3.11.38 Quandoquidem haec duo genera superfluitatis proveniunt ex ea concessione, quod omnia <quae praedicantur disiunctim et praedicantur coniunctim>, ERGO PLURA INCONVENIENTIA inde proveniunt. A parte inconvenientium. Et praemittit regulam, unde contingit, dicens: SI QUIS omnium SIMPLICITER, id est singillatim, <praedicatorum> subaudis, PONAT, id est concedat, FIERI <COMPLEXIONES>, id est vere ut unum et convenienter praedicari coniunctim. Et QUONIAM INCONVENIENTIA contingunt, NUNC determinabimus, QUEMADMODUM SIT PONENDUM, id est de quibus concedendum sit et de quibus non. A causa.
EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTER[UTR]UM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM;
3.11.39 Istud IGITUR inceptivum est, ac si dicat: dicendum nunc est, ergo dicamus. Et hoc est: QUAECUMQUE EORUM QUAE PRAEDICANTUR, id est de numero praedicabilium vocum, DICUNTUR SECUNDUM ACCIDENS, id est ita quod sint voces praedicabiles accidentia, a quibus <sumptae> sunt, copulantes -- PRAEDICANTUR, inquit, DE EODEM subiecto, VEL etiam quasi ad maiorem affinitatem unitatis ALTERUM praedicatur DE ALTERO -- HAEC NON ERUNT UNUM, id est unum in significatione terminum non faciunt. ET DE QUIBUS, quod est dicere: Et similiter QUAECUMQUE EORUM, DE QUIBUS ista PRAEDICANTUR, SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR, ut expositum est, HAEC, scilicet subiecta, NON ERUNT UNUM. Ac si diceret: Sive sint in praedicato sive in subiecto, diversa accidentalia nomina non faciunt unum in significatione terminum. Praedicabilia determinat propter 'legere bene' 'legere librum' quae unum sunt sed et 'bene' et 'librum' praedicabiliter non ponuntur.
3.11.40 Nota etiam quod bene determinat multiplicitatem, cum dicit: DICUNTUR SECUNDUM ACCIDENS, id est subiciuntur vel praedicantur secundum vim formae, non formati, quia, ut supra meminimus tractantes de unis et multiplicibus propositionibus, fortasse 'citharoedus albus' subiectum unum est, quando 'citharoedus' in vi fundamenti ponitur.
UT HOMO ALBUS EST ET MUSICUS, SED NON EST IDEM MUSICUS ET ALBUS; ACCIDENTIA ENIM SUNT UTRAQUE EIDEM.
3.11.41 Ostendit praedicata de uno, quae tamen ideo unum praedicatum non faciunt. NON EST IDEM, id est non est unum 'musicum album'. Et quare non sint unum, supponit, quia scilicet UTRAQUE SUNT ACCIDENTIA, id est adiectiva vocabula.
NEC SI ALBUM MUSICUM VERUM EST DICERE, TAMEN NON> ERIT ALBUM MUSICUM UNUM ALIQUID; SECUNDUM ACCIDENS ENIM MUSICUM ALBUM, QUARE NON ERIT MUSICUM ALBUM.
3.11.42 Dixit superius quod adiectiva, sive de eodem subiecto praedicarentur sive etiam alterum eorum praedicaretur de altero, non ideo erant unum. De primo iam ostendit, de secundo modo ponit dicens: NEC SI, id est quamvis adeo affinia sint, quod alterum praedicatur de altero, id est quod <album> sit musicum etc. Et eandem supponit causam quam prius: SECUNDUM ENIM, id est proferuntur in constructione ita quod utrumque est SECUNDUM ACCIDENS, id est adiectivum vocabulum, sicut si dicam 'homo albus' 'homo musicus'. QUARE, scilicet quia sunt adiectiva. A causa vel ab oppositis.
QUOCIRCA NEC CITHAROEDUS BONUS SIMPLICITER,
3.11.43 Quandoquidem musicum et album non praedicantur ut unum, quia sunt accidentalia nomina, quare NEC CITHAROEDUS et bonus, in hoc scilicet sensu: Citharoedus habens quamcumque bonitatem, non tantum bonus in citharizando sed quocumque modo bonus. Et hoc est quod determinat BONUS SIMPLICITER. Si enim 'bonus in citharizando' dicatur, una est positio in hoc sensu: Sciens citharizare bene, et tunc quidem 'bonus' non in vi praedicabilis vocis ponitur sed in vi adverbii pro 'bene' accipitur, sicut superius ostendimus. Locus a simili.
SED ANIMAL BIPES; NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS.
3.11.44 Ostensis vocibus quae coniunctae unum non sunt assignat quae unum sunt, et causam supponit, quare unum sint, removens ab eis illud quod impediebat unitatem in praemissis, quod videlicet SECUNDUM ACCIDENS, ut expositum est, accipiebantur.
AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALIO,
3.11.45 Ostendit per 'album musicum' et per 'citharoedus bonus' simpliciter quaedam praedicata per se non praedicari coniunctim ut unum; ostendit et alia non esse praedicanda coniunctim maxime propter superfluitatem.
3.11.46 Continuatio. Illa praedicata in uno praedicato iungenda non sunt, quia unum non possunt esse sed NEC ista sunt iungenda aliis, in uno scilicet termino, QUAECUNQUE INSUNT IN illis, id est quorum sensus includuntur in illis, ut hoc nomen 'bipes' secundum sententiam suam continetur in hoc nomine quod est 'homo'.
QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE HOMO HOMO ANIMAL BIPES;
3.11.47 Quandoquidem 'bipes' in eodem termino non est supponendum homini, quia intelligitur in ipso, QUARE NEQUE 'ALBUM' est geminandum post 'album'. A simili vel a maiori, quia melius in se ipso idem vocabulum continetur quam in alio, quippe a se nec significatione ulla differt nec voce. Et hic plane pro superfluitate indicat repetitionem quoque eiusdem vocis, quando videlicet sit in eadem parte orationis, ut scilicet utraque sint in praedicato vel utraque in subiecto. Si vero interposito verbo dividantur in praedicatum et subiectum, nil est superfluum.
INSUNT ENIM IN HOMINE ANIMAL ET BIPES.
3.11.48 Causam superfluitatis assignat, cum post 'hominem', 'animal' vel 'bipes' ponuntur, quia videlicet quantum ad sensum ipsa sunt in hoc nomine quod est 'homo'.
3.11.49 Nota autem quod si dicatur 'coruus niger' vel 'homo risibilis', non est huiusmodi superfluitas quantum ad vim vocum, cum videlicet praemissum non contineat sententiam sequentis. Sed quantum ad determinationem non valet, cum vel omnis coruus sit niger vel omnis homo risibilis.
3.11.50 Nota hic Aristotelem non dare certam regulam, quae per se vere praedicata coniunctim ut unum vere et congrue praedicantur et quae non sed fortasse ex appositis exemplis certas regulas colligere possumus, ut videlicet unum nomen substantivum non sumptum et unum adiectivum nomen vere praedicabilia singillatim coniunctim quoque continve vere praedicentur ut unum et sine vitio, sicut 'res alba' 'homo pulcher' 'animal rationale'; alia vero nomina quaecumque talia non sunt illud non habent, veluti si duo sumpta in vi formae praedicantur vel duo substantiva vel unum substantivum cum multis adiectivis vel unum adiectivum cum uno substantivo, in quo intelligitur, vel quaecumque non continve proferuntur.
VERUM EST AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM;
3.11.51 Determinato quae per se vere praedicata coniunctim vere et congrue ut unum praedicentur et quae non, e converso determinat, quae voces praedicabiles coniunctim vere praedicatae praedicentur singillatim et quae non. Et hic mentionem tantum facit de veritate propositionis, non de unitate vel multiplicitate praedicationis, et de his quidem vocibus praedicabilibus, quae coniunctim praedicatae vere et singillatim praedicantur, certam dat regulam dicens omnia illa hoc habere, in quibus non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio; ubi vero est oppositio in adiecto, dicit nulla coniunctim praedicata singillatim praedicari, ubi vero est accidentalis praedicatio, generaliter id non negat.
3.11.52 Nunc autem quid oppositio in adiecto sit, deinde quid accidentalis praedicatio persequamur.
3.11.53 Oppositio quidem in adiecto dicitur esse, quotiens oratione constante ex oppositis nominibus intransitive iunctis tanquam nomine utimur, ut si pro vocabulo humani cadaveris dicamus 'homo mortuus'.
3.11.54 Quippe in hoc nomine 'mortuum', quod <adicitur> illi nomini quod est 'homo', oppositio est respectu illius, quia 'homo' <secundum> propriam inventionem tamdiu tantum rebus concessum est, quamdiu uiverent, 'mortuum' vero ea tantum continet quae vixerunt et iam non uivunt.
3.11.55 Sed cum 'homo' secundum propriam inventionem sit oppositum 'mortuo', hic tamen per 'mortuum', cui adiungitur, ad significationem cadaveris transfertur et 'cadaver' significat per translationem secundum hoc quod fuit homo, ut sit talis 'homo mortuus' ac si diceretur: Mortuum quod fuit homo. Et 'homo' ex 'mortuum', cui adiungitur, ad significationem aliam quam ex propria inventione non habet transfertur, ut et cadaver contineat et <tempus> praeteritum determinet, sicut et, cum dicimus:

Homo nascetur

'homo' ex adiunctione 'nascetur' ad nascituros significandos transfertur, ac si dicatur: Is qui homo futurus est.
3.11.56 Et cum dicitur:

Prata rident

'ridere', quod secundum propriam inventionem oppositum est 'pratis', ad significationem pratorum transfertur et per adiunctionem 'pratorum', quibus certum est nunquam risum convenire, in significationem 'florere' transfertur. Quia tamen translatio est, quae nullius est proprietatis, non minus 'ridere' oppositum est ad 'prata', licet per translationem quandoque prata significet. Nulla enim oppositio vocis nisi secundum propriam inventionem est accipienda.
3.11.57 Unde et 'homo' ex propria inventione semper iudicamus 'mortuo' oppositum etiam ibi, ubi ex adiunctione 'mortui' cadaver significat non nominando sed per translationem secundum id quod homo fuit. Non enim significatio ad tempus ex adiuncto oppositionem impedit, si propria vocis inventio eam exigit.
3.11.58 Sunt autem qui 'homo mortuus' non solum in vi nominis accipi uolunt, cum de cadavere praedicatur, verum etiam unum nomen esse compositum, non orationem.
3.11.59 Nos vero et orationem esse volumus et quod utrumque vocabulum significationem ibi quoque retineat: 'mortuum' quod omnino propriam inventionem retinet. 'Homo' vero quodammodo abusive ponitur ex adiunctione 'mortui' vel in eo scilicet quod cadaver quasi personaliter significat et tempus praeteritum determinat, quodammodo etiam propriae inventionis intellectum tenet, quia ipsum 'cadaver', quod per mortuum accipimus ut iam defunctum, per 'homo' attendimus in praeterito tanquam vivum et tanquam animal rationale mortale.
3.11.60 Si quis autem dicat figurative 'homo' reduci ad significandum cadaver ex adiunctione 'mortui', cum ex propria inventione id non habeat, verum videtur, ut sit 'homo mortuus' magis oratio figurativa quam nomen compositum. Si enim propria esset orationis coniunctio ex substantivo et adiectivo, cum dicitur 'homo mortuus' sicut cum dicitur:

Corpus mortuum est homo albus

semper falsam redderet praedicationem, cum hic esset sensus in 'homo mortuus' ac si dicatur: Animal rationale mortale quod defunctum est, quia tunc simul et hominis naturam et mortui proprietatem in eodem retineremus.
3.11.61 Quod si unum nomen sit compositum et totaliter, non per partes significet, non videtur regula posse saluari quae ait: Quaecumque praedicantur coniunctim et praedicantur disiunctim, nisi sit oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio. Tunc enim 'coniunctim' oportet nos accipere large sive per compositionem sive per appositionem. Quod si est, fallit regula in multis nominibus. Ut cum sit proprium 'turpis infans' cuiusdam ivvenis, qui <in> infantia <penitus> turpis, postea pulcher factus est, sic hoc nomen compositum tunc de eo vere dicitur, ut non solum utrumque sed neutrum de eo dici non valeat. Nec tamen 'turpis infans' nomen ex oppositis constat nec accidentalem reddit praedicationem, id est figurativam enuntiationem, quia nulla est figura locutionis, cum dicitur:

Iste est turpis infans

si 'turpis infans' unum sit proprium nomen, magis quam si diceretur:

Iste est Socrates.

3.11.62 Unde 'coniunctim' per appositionem tantum, non per compositionem accipimus, ut sit magis oratio, licet <figurativa>, 'homo mortuus' quam dictio composita.
3.11.63 Nunc accidentalem praedicationem inspiciamus. Accidentaliter autem illud praedicari dicimus, quod figurative praedicatur et ex adiuncto sibi in eodem praedicato, quod scilicet adiunctum ei est accidens, id est adiunctum per cohaerentiam, non oppositum, veram praedicationem reddit.
3.11.64 Duobus enim modis voces appositae aliis in eodem praedicato figurative praedicantur, cum videlicet ad veritatem praedicationis ducuntur ex adiuncto sibi vel ita quod adiunctum eis sit ipsis prorsus oppositum, sicut in oppositione est in adiecto, vel <ita quod> sit accidens, id est cohaerens in aliquo, veluti cum dicimus:

Homerus est poeta

et de poemate ipsius id intelligimus figurative, ac si diceremus: Poema eius existit, est et poeta -- quae in eadem parte orationis, scilicet in praedicato, sibi sociantur. Ex propria inventione nullam ad invicem oppositionem habent, quippe poeta non potest esse, nisi sit <poema>. Veram autem praedicationem per figuram reddit 'est' ex 'poeta' sibi adiuncto, veluti si defuncto aliquo tyranno et filiis eius exercentibus eandem tyrannidem patris diceretur:

Ille tyrannus vivit in filiis

per determinationem istam in filiis quae supponitur figura orationis ad verum sensum accomodatur, hunc scilicet: Hi, quos ille genuit, malitiam, quam ex illo extraxerunt, exercent. Quibus in verbis non uita tyranno copulatur sed imitatio malitiae haeredibus eius. Unde si determinato illa 'in filiis' subtrahatur et dicatur:

Ille tyrannus vivit

falsus est solummodo sensus, quia cum non sit nomen positum, quod filios significet, figura perit, quae ad sensum de filiis habitum accomodabatur. Similiter cum dicitur:

Homerus est poeta

figurative -- in hoc sensu: Poema Homeri exsistit -- 'poeta' quodammodo ad significationem poematis habet se, quia poetas vocamus ex poematibus quae significantur. Unde dum 'poeta' retinetur, quod ad significationem poematis habet se, in vero sensu de poemate potest servari figura orationis. Si vero subtrahatur 'poeta' et dicatur:

Homerus est

figura perit et falsus est solummodo sensus. Itaque 'est' verbum gratia 'poeta' quod ei supponitur, veram praedicationem per figuram reddit.
3.11.65 Ne quis autem sensum figurativae locutionis per singulas partes scrutari velit et ex eis colligere, sciat id non esse faciendum, alioquin non figurativa, id est impropria, locutio esset sed recta. Possumus tamen hic et per 'Homerus' resolvendum in genetivum eum qui mortuus est per translationem vel aequivocationem significare et per 'poema' dictamen, quippe hic est sensus: Poema ipsius exsistit. Magis tamen tota figurativa oratio quasi ad unum sensum totaliter sit instituta pensanda est, tamen ut partes aliquid significent, de quo in Oratione supra tractavimus.
3.11.66 Sunt autem qui velint omnem figurativam praedicationem accidentalem dicere, id est impropriam et extraneam a propria inventione orationis, ut iam omnis oppositio in adiecto accidentalem faciat praedicationem. Nec esset fortasse incongruum, si 'omnis' remota parte totum removeret, id est remota oppositione in adiecto removeret accidentalem praedicationem.
3.11.67 Continuatio. Non solum quaedam quae praedicantur disiunctim vere praedicantur et coniunctim, quaedam non, sed etiam e converso. Et hoc est: SED VERUM EST DICERE, id est enuntiare, DE ALIQUO ETIAM SIMPLICITER, illa scilicet quae coniunctim praedicantur, UT QUENDAM HOMINEM verum est dicere per se HOMINEM esse et QUENDAM HOMINEM <ALBUM> verum est dicere ALBUM per se, quae, videlicet duo 'hominem' et 'album', verum erat coniunctim praedicari. Cum autem deberet ponere:

Quendam hominem verum est dicere album esse

assignat hoc in parte, cum dicit QUENDAM HOMINEM ALBUM esse ALBUM. Bene etiam cum subiecto coniunxit 'hominem album', ut ex coniuncta subiectione et coniunctam praedicationem repraesentaret, quam supra posuerat.
NON AUTEM SEMPER, SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO, NON VERUM SED FALSUM EST (UT HOMINEM MORTUUM DICERE 'HOMINEM').
3.11.68 Ostensis quae coniunctim praedicata per se praedicentur ostendit, quae non, dicens: NON SEMPER verum esse quae coniunctim praedicantur praedicari per se, quod statim aperit: SED QUANDO etc., id est quando vox adiuncta alteri voci in praedicato est aliquid de oppositis eius, secundum propriam inventionem NON EST VERUM, SED FALSUM, scilicet ea quae praedicantur coniunctim praedicari per se.
3.11.69 QUAE CONSEQUITUR: Assignat, qualiter ipsa opposita vocis adiunctae cognoscimus, dicens: QUAE, scilicet opposita illius vocis, SEQUITUR CONTRADICTIO ipsius vocis, id est comitatur infinitum vocis, quod secundum negationem est uoci illi oppositum, veluti 'non-homo', quod est infinitum 'hominis', sequitur, id est comitatur, ubique 'mortuum' et omnia 'hominis' opposita, quia cuicumque convenit 'mortuum' convenit et 'non-homo'.
3.11.70 Bene autem hoc modo determinat opposita, quia non omnia opposita sequitur contradictio sed ea quae in praedicatione sunt opposita. Nam et relativa opposita sunt in respectu quidem, non in praedicatione, de qua hic agitur et quae coniunctim praedicata per se praedicari impedit.
3.11.71 UT FALSUM EST DICERE HOMINEM MORTUUM esse HOMINEM, cum tamen verum sit dicere hominem mortuum esse hominem mortuum. Et est exemplum de oppositione in adiecto, quae impedit alterum praedicari.
QUANDO VERO NON INEST, VERUM.
3.11.72 Continuatio. Ubi est oppositio, non est verum utrumque praedicari sed ubi NON EST, VERUM est.
VEL ETIAM QUANDO INEST SEMPER FALSUM, QUANDO VERO NON INEST, NON SEMPER VERUM EST; UT 'HOMERUS EST ALIQUID' UT 'POETA'; ERGO ETIAM 'EST'? NON; SECUNDUM ACCIDENS ENIM PRAEDICATUR 'ESSE' DE HOMERO; QUONIAM INEST EI POETA, SED NON SECUNDUM SE, PRAEDICATUR DE HOMERO QUONIAM EST.
3.11.73 Duo dixit, quod scilicet, ubi est oppositio in adiecto, non praedicantur per se, et ubi non est, praedicantur, et utrumque dixit indefinite. Unde ne vel utrumque dictum videretur intelligendum esse universaliter vel neutrum, determinat primum intelligendum esse universaliter, secundum indefinite, quia scilicet verum est ubicumque oppositio est in adiecto non praedicari <utrumque> per se sed non est verum ubicumque ipsa non est praedicari per se, quia quandoque et ex accidentali praedicatione id fallit.
3.11.74 Continuatio. Dixi indefinite, quod ubi est oppositio falsum est praedicari per se. VEL ETIAM possumus dicere universaliter, quod QUANDO INEST, oppositio scilicet, SEMPER FALSUM est utrumque praedicari. Et statim aliam partem ostendit non esse universaliter accipiendam dicens: QUANDO VERO NON INEST, oppositio videlicet, NON SEMPER VERUM EST, scilicet praedicari per se, UT hic: 'HOMERUS EST ALIQUID' UT 'POETA', hoc est:

Homerus est poeta

ERGO Homerus est NON consequitur, <ut> non possit inferri vera:

Homerus est.

Causam assignat dicens, est verbum praedicari de hoc nomine 'Homerus' SECUNDUM ACCIDENS, id est veram praedicationem de ipso facere non potest nisi per aliud; ideo aliud cohaerens ei supponit, quod est 'poeta'. Et hoc est: QUONIAM INEST POETA EI, id est quia 'poeta' hoc nomen subiungitur ipsi verbo est. SED NON ideo 'est' PRAEDICATUR SECUNDUM SE, id est per se, DE hoc nomine 'HOMERUS', QUONIAM, scilicet Homerus, EST.
QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS ALIQUA AUT ULLA OPPOSITIO INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS REDDANTUR ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE.
3.11.75 Infert a contrariis sic: Quia ibi, tantum subaudis, ubi est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio, praedicata coniunctim non praedicantur per se, ergo ubicumque neutrum horum est, praedicantur per se. Et hoc est: QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICATIS, hoc est in quacumque collectione praedicabilium vocum, non est CONTRARIETAS ALIQUA AUT <ULLA> ex toto OPPOSITIO nec est accidentalis praedicatio, quod est dicere: ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, id est neutrum per alterum sed etiam per se praedicabile est. IN HIS, id est in talibus praedicatis, VERUM est DICERE ET SIMPLICITER, id est vere praedicantur non tantum coniunctim, sed etiam singillatim. Quod interponit: SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS REDDANTUR, parenthesis est et ostensio, qualiter oppositiones nominum possimus discernere, si videlicet pro aperienda significatione nominum definitiones ipsorum inducamus.
QUOD AUTEM NON EST, QUONIAM OPINABILE EST, NON EST VERUM DICERE ESSE ALIQUID; OPINATIO ENIM EIUS NON EST QUONIAM EST, SED QUONIAM NON EST.
3.11.76 Si 'opinabile' nomen sit non exsistentium, tantum exemplum est aliud de oppositione in adiecto; quod si 'opinabile' large sumatur, ut sit nomen omnium quae excogitantur, tam exsistentium scilicet quam non exsistentium, accidentalis est praedicatio.
3.11.77 Et nota quod cum dicitur:

Id quod non est est opinabile

duobus modis figurative potest accipi, ut videlicet 'est' in nuncupativum resolvatur verbum, ac si dicatur: Vocatur opinabile, id est, 'opinabile' est nomen ipsius, vel ita, ut intelligamus quod opinio de eo quod non est, haberi potest.
3.11.78 Quod magis litera videtur velle, cum supponit: OPINIO ENIM EIUS EST, NON QUONIAM EST, SED QUONIAM NON EST, causam videlicet reddens, quare NON SIT VERUM id QUOD NON EST DICERE ESSE, cum sit verum dicere OPINABILE, quia videlicet opinio de eo habetur non ita quod sit sed ita quod non sit.
3.11.79 Quare de quibusdam coniunctim praedicatis et non per se singillatim <quaeritur>, utrum sit in eis oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio, quod oportet esse secundum praemissam regulam, veluti cum dicitur:

Iste fit pulcher vel videtur pulcher (vel: est visus pulcher)

cum tamen non sit, vel:

Domus est paries, tectum, fundamentum

vel:

Solus homo est risibilis

cum non sit verum quod solus sit.
Sed dicendum videtur quod in hac oratione praedicatum 'fit pulcher' accidentalis est praedicatio, quia 'pulcher' gratia fieri praedicatur, similiter in 'videtur pulcher' vel 'est visus pulcher'. Ubi vero dicitur:

Domus est paries, tectum, fundamentum

oppositio est in adiecto, licet talia sint, quod nullum per se praedicetur de domo. Ubi vero dicitur:

Solus homo est risibils

hoc nomen 'homo' tantum subicitur, non hoc totum 'solus homo', et de homine utrumque per se praedicatur sed non cum ipsa determinatione. Quod autem 'homo' tantum subicitur et non etiam 'solus' cum eo, ex ipso sensu dinoscitur in quo 'solus' non ad subiectum refertur, ut dicatur:

Homo solus permanens est risibilis.

Tunc enim singula possent praedicari. Sed magis 'solus' apponitur ad praedicationem 'risibilis' removendam ab omnibus non-hominibus, ac si dicatur: Homo est risibilis ita quod nil aliud est risibile.
3.11.80 Sunt autem qui velint cum dicitur:

Iste fit pulcher

quod 'fit' tantum praedicetur et 'pulcher' ipsum determinet, sicut et, cum dicitur:

Iste videt hominem

'videt' tantum praedicari et 'hominem esse' determinationem -- in quo nec Boethius nec ratio consentit. Cum enim dicitur:

Socrates cum Platone et discipulo de philosophiae ratione pertractat

oratio de oratione praedicatur, sicut Boethius in Topicis docet. Praeterea cum dicimus:

Iste fit pulcher, ergo non est pulcher

inter opposita praedicata locus est assignandus, <quare> scilicet opposita sunt 'fieri pulcher' et 'pulcher', quippe 'fieri' simpliciter et 'pulcher' opposita non sunt.

Notes