Authors/Abelard/logica/GSPer/1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.01

Latin English
PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID SIT NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO.
3.1.1 Quasi prooemium breviloquus ponit brevissimum, in quo quidem, de quibus in tota serie tractaturus sit, summatim tangit eorum definitiones promittens, quarum quidem promissio maxime attentum lectorem reddit. Simul enim docilem facit et attentum ubi docet quid facturus sit, id est definiturus illa, et etiam dum definitionem promittit. Nil enim est quod ad demonstrationem alicuius tantum proficiat quantum definitio, quae explicite et integre ignoti nominis significationem aperit.
3.1.2 Sic lege: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE, id est ponere in notitia lectoris, QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, hoc est declarare per definitionem proprietates nominis et verbi, POSTEA QUID NEGATIO etc.
3.1.3 Et attende illud QUID non esse positum ad demonstrationem substantiae sed proprietatis. Sicut enim haec nomina nomen et verbum sumpta sunt a quibusdam proprietatibus, non substantialia, ita nec eorum definitiones secundum substantiam factae sunt sed secundum quasdam proprietates accidentales. Unde tale est, quod ait: QUID SIT NOMEN, ac si diceret: 'cuius proprietatis sit'.
3.1.4 Quaeritur cur Aristoteles duas tantum orationis partes, nomen scilicet et verbum, se definire promittat, cum plures partes orationis esse videantur?
3.1.5 Ad quod respondetur quod hae duae ad constituendam simplicem propositionem, de qua intendit, sufficiunt.
3.1.6 Praeterea ipse nomen et verbum secundum dialecticos large accipiens omnes dictiones in eis includit, quae proprie partes orationis dici possunt quaecumque scilicet non solum habent consignificare aliis, verum etiam per se significare. Nam coniunctiones vel praepositiones nec significare proprie dicuntur nec partes orationis sed quaedam supplementa orationis a dialecticis appellantur nec interpretationis nomine continentur.
3.1.7 Illud quoque quaeritur, cum nomen et verbum eo ordine ponat, quo exsecuturus est definiendo, cur in caeteris penitus adversum ordinem <seruet>. Prius enim orationem definiet, deinde enuntiationem, postea affirmationem, tandem negationem, cum hic e converso ponat ea.
3.1.8 Sed videtur ab Aristotele hoc provide et artificiose factum. Quae enim priora sunt cognitione, etiam priora sunt dispositione. Nomen quippe et verbum prius oportet cognosci quam orationes, quae ex eis constitutionem et significationem contrahunt. Sicut ergo nomen et verbum priora sunt natura, ita etiam cognitione, atque ideo recte nomen et verbum caeteris hic praeponit, sicut exsecuturus est in tractatu.
3.1.9 Quod vero species generibus hic praeponit, ideo factum puto, quia unaquaeque vox quae secundum significationem nominatorum alicuius species est, id est inferius, tanto certior est in nominatione rerum quanto pauciora nominat. Unde Aristoteles quidem unamquamque speciem substantiae magis substantiam appellat quam genus.
3.1.10 Negationem vero affirmationi ideo praeponi astruit Boethius, quod naturaliter quantum ad veritatem sensuum negatio prior est affirmatione in omnibus his rebus in quibus quandoque affirmationem veram contingit esse, quandoque negationem, hoc est circa res commutabiles, ut sunt creaturae. Prius quippe contingit Socratem non esse quam esse vel non videre quam videre. Si quis autem requirat causam conversi ordinis quem habet in tractatu, in sequentibus exponemus, cum ad tractatum uentum fuerit.
SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE.
3.1.11 Postquam praelibavit materiam promittendo definitiones propositorum, in quibus singulorum proprietates distinguet, differens adhuc eas ponere, communem omnium proprietatem assignat, ostendens scilicet ea in eo convenire, quod animi passiones, id est intellectus, designant, secundum quam quidem significationem, quae videlicet de intellectus est communi nomine, ut dictum est, ea vocat interpretationes.
3.1.12 Huius quidem interpositionis teste Boethio Herminus et Alexander et Porphyrius causas reddiderunt.
3.1.13 Herminus namque ideo hanc interpositionem ab Aristotele factam esse dicit, ut utilitatem propositi operis inculcaret. Cum enim dicit voces esse notas passionum animae, id est intellectuum, id quod valde necessarium erat, nos scire facit, quod videlicet per voces nostros intellectus manifestare possumus et aliorum concipere, ut supra quoque meminimus.
3.1.14 Alexander vero ait significantia ex significatis suas contrahere proprietates, sicut et ipse ostendit Aristoteles, qui statim voces uariabit secundum diversitatem intellectuum quos significant. Unde bene voces significare intellectus ostendit, ut ex proprietate significatorum proprietatem insinvet significantium.
3.1.15 Porphyrii autem haec est causa: Ait enim dubium constitisse apud antiquos philosophos, quid esset proprie quod a vocibus significaretur. Alii namque putabant res proprie et principaliter a vocibus significari, alii incorporeas quasdam naturas quas Plato meditatus est, alii sensus vel imaginationes.
3.1.16 At vero ut plenius distinguamus proprietatem intellectus quae ad uim orationis pertinet, de vi rationalis animae pauca consideremus.
3.1.17 Sunt autem humanae animae diversae vires secundum diversas ipsius potentias. Nam eadem et uegetabilis est et sensibilis et rationalis.
3.1.18 Quod autem uegetabilis est, hoc est quod corpus animare potest et incrementum promovere, communem habet cum animabus potentiam plantarum vel bestiarum.
3.1.19 In sensu vero cum animabus bestiarum tantum convenit. Sensus est quaedam vis animae, quae numquam in exercitium ducitur nisi per instrumenta corporea, ut tactus qui communis est omni animalis animae per manum vel per caeteras corporis partes, ut visus per oculos et caeteri per alias partes corporis quasi per quasdam fenestras. Ubi vero sensus est et si desit ratio, potest imaginatio esse, non intellectus. Quippe intellectus quasi effectus rationis est.
3.1.20 Est autem ratio potentia discernendi, id est attendendi et deliberandi apud se aliquid quasi in aliqua natura vel proprietate consistens, veluti si quis rem aliquam vel in eo quod est res, vel in eo quod est substantia vel corporea vel sensibilis vel colorata penset vel quasi in aliqua natura vel proprietate excogitet ipsam, etsi ipsa non sit, sicut hircocervus vel dies crastina vel lapis risibilis.
3.1.21 Differt autem intellectus a sensu sive ab imaginatione, quia intellectus irrationalium non est, sicut sunt illa.
3.1.22 Praeterea sensus, quem Aristoteles perhibet semper cum sensato <in> animali consistere, quaedam vis est et potentia animae, intellectus vero actio quaedam est. Unde intelligere dicimur, cum aliquid cogitamus.
3.1.23 Denique sensus, ut exerceri valeant, corporis indigent instrumentis et corpora tantum percipiunt sive corporum propria accidentia, ut visus colorem vel longitudinem, auditus sonum, qui in aere fit, gustus saporem, olfactus foetorem, tactus calorem vel asperum vel durum. Unde Aristoteles in Ad aliquid:

Sensus (inquit) circa corpus et in corpore sunt

"circa corpus" quidem, quia corpora tantum cum permixtis accidentibus percipiunt; "in corpore" vero sunt, quia corporis instrumentis exercentur. Unde etiam eos corporeos appellamus, non videlicet, quia corpus per eos quicquam percipere possit sed quia per corporea instrumenta eos exercet et corporalia tantum per eos percipit.
3.1.24 Atque in remotis corporibus, in quae agebat ipsa vis, sensuum exercitium tollitur, veluti absente Roma ipsam videre non possum, imaginari vero sive intelligere eam possum. Quippe imaginatio sive intellectus corporea instrumenta non exigunt, ut sint, nec tantum sensibilia, verum insensibilia et incorporalia percipiunt, ut animam vel paternitatem, quia per formas quasdam imaginarias quas sibi animus fingit, prout vult, rerum naturas contemplatur, imaginationem saepe sive intellectum retinens. Ut si quis recedens Roma iam eam propter remotionem videre non sufficit, instar tamen quoddam civitatis in anima retinet, in quo absentem quoque civitatem speculatur. Sensus itaque perceptio quae per ipsam rem habetur, non per similitudinem rei, necessario tollitur re sublata, imaginatio vero vel intellectus per quandam rei effigiem, quam animus confingit, sublata quoque re sive penitus destructa retinetur.
3.1.25 Has autem rerum effigies quas sibi pro rebus ipsis animus confingit, ut in istis illas speculetur, Tullius in tertio Rhetoricorum ad Herennium de memoria scribens imagines, formas, notas, simulacra rerum appellat dicens:

Imagines sunt formae quaedam et notae et simulacra eius rei, quam meminisse volumus, quod est genus equi, leonis, aquilae.

3.1.26 Quidam vero ideas sive exemplares formas ipsas nominant. Quas etiam Plato res incorporeas appellat et divinae menti ascribit, sicut archetypum mundum formasque exemplares rerum, quas Priscianus in Primo Constructionum dicit intelligibiliter in mente divina constitisse, antequam in corpora prodirent; quia videlicet sicut aliquis artifex domum compositurus, priusquam operetur veram, domum imaginariam quandam in animo concipit, ad instar cuius operetur, ita more humano de providentia Dei Plato locutus est ostendens eum non improvide sed consulte et praemeditate hunc mundum composuisse, cuius primum quasi instar quoddam mente concepit, dum videlicet praescivit ab aeterno, in effectum qualem operis praescientia sua prodiret, dum secundum hoc quod praescisset operaretur.
3.1.27 Si quis autem quaerat, utrum ipsae imaginariae formae, secundum quas imaginatio sive intellectus habentur, aliquid sint, negamus. Non enim vel substantiae sunt vel formae a substantiis sustentatae. Cum enim visa aliqua turre eius absentis vel penitus destructae recordor, illud immensum et longum et quadratum instar quod confingit animus et quasi ante oculos mentis constituitur, nec substantia est nec forma.
3.1.28 Sunt tamen qui velint ipsam animam illud esse, quod ita se transformare potest, ut singularum rerum similitudines exprimat et in se ipsa possit singula speculari in similitudinem quorum se transformat.
3.1.29 Sed cum anima omnino indivisibilis sit, quomodo longitudinem vel latitudinem vel quantitatem totius corporis in se praesentare potest, cum ipsa in longitudinem vel latitudinem se non possit porrigere vel in formam totius mundi, cum ipsum cogitat?
3.1.30 Praeterea ipsa quoque saepe eodem tempore diversa cogitat, ad quorum similitudinem non potest se habere, ut si fixum et mobile simul attendat vel compositum et simplex simul excogitet. Unde eam oportet simul et in modum fixi et in modum mobilis consistere, ut scilicet et motum habeat ex quo mobile praesentet, et contrarium, alioquin non erit transformatio animae, si in uno statu semper consistat.
3.1.31 Unde nullo modo illud instar animam esse concedimus nec aliquam substantiam, nec aliquam formam animae.
3.1.32 Sed fortasse dicetur illud instar ipse intellectus esse iuxta illud Aristotelis:

Et quorum hae similitudines, res etiam eaedem.

3.1.33 Sed nec id recipimus. Quippe intellectus qui forma est animae indivisibilis, subiectum suum non potest excedere, ut sese ad quantitatem omnium rerum possit accommodare vel in omnes formas transfigurare, sicut nec anima.
3.1.34 Unde nil penitus esse concedimus huiusmodi imagines vel simulacra rerum, quas sibi animus fingit, ut in eis res absentes contemplari queat. Nam dum res praesens est, quae attractatur sensu, imagine non egemus sed ipsa res et sensu simul et cogitatione percipitur nulla intercedente imagine. Quippe similitudo nonnisi pro re concepta erat. Ubi vero res tenetur, non est opus similitudine.
3.1.35 Has autem similitudines sive imagines rerum, quae figmenta quaedam sunt animae et non existentiae verae, sicut sunt castella illa phantastica vel civitates quas somniamus, incorporeas naturas, id est insensibiles similitudines, Plato nominat. Naturam quippe Boethius dicit similitudinem nascentium rerum. Sunt autem similitudines in quibus aliquid figurantes intelligimus, quaedam sensibiles, quae videlicet sensu quoque percipiuntur, sicut statua Achillis, quaedam insensibiles, sicut ista rerum simulacra, quae finguntur et cogitationi tantum, non etiam sensui subiacent. Unde incorporeas eas, id est non tractabiles corporeis sensibus, Plato nominat.
3.1.36 Quas quidam volebant a vocibus nominari vel designari et in primo loco, quod Aristoteles omnino reprobat. Non enim propter similitudines rerum vel propter intellectus similitudinem voces repertae sunt sed magis propter ipsas res et earum intellectus, ut videlicet de rerum naturis doctrinas facerent, non de huiusmodi figmentis, et intellectus de rebus constituerent, non de figmentis sed tamen per figmenta quando pro rebus absentibus ipsa constituimus quasi quaedam intersigna rerum. Unde potius voces per ea, quibus quasi intersignis utimur, intellectus de rebus, non de ipsis, constituunt, cum videlicet voces animum audientis ad similitudinem rei applicant, ut in ea non ipsam, sed rem pro qua ponitur, attendat.
3.1.37 Veluti si quis cernens statuam Achillis ea non pro se sed pro Achille utatur, in ea non ipsam sed Achillem <attendit>, utens ea scilicet tanquam similitudine, non tanquam re, ut scilicet non se intellectui praesentet sed Achillem figuret et, dum eam sensus percipit, ad Achilleam rem dirigat intellectum. Si vero eandem statuam tanquam rem ponerem, in ea aliud non attenderem; et tunc sensus et intellectus eiusdem essent.
3.1.38 Quod etiam in ficta imagine contingere potest, ut videlicet aliquando pro imagine utar, aliquando pro re. Cum autem ea pro imagine utor, aliud in ipsa attendo, cuius est intellectus. Cum vero nil in ipsa attendo nisi ipsam, eius est intellectus, qui nomine ipsius imaginis, non nomine rei exprimendus est, ac si dicerem:

hoc simulacrum

vel:

<haec> imago.

Si vero nomen rei ponam, eius intellectum oportet esse, cuius est nomen etiam, quando pro imagine rei habetur.
3.1.39 Hae vero imagines, sicut super Porphyrium diximus, quaedam propriae sunt et pro una certa substantia constitutae, quaedam communes, ad plura scilicet aequaliter se habentes. Nam per 'Socrates' hoc nomen ad propriam applicamus, per 'homo' ad communem omnium hominum et quasi uagam.
3.1.40 Visa autem differentia intellectus ad sensum sive ad res incorporeas, eius differentiam ad imaginationem annotemus.
3.1.41 Quae quidem differentia in eo consistit, quod imaginatio est animi confusa conceptio et ex sensualitate bestiis quoque communis.
3.1.42 Et cum ipsa sine intellectu haberi possit, intellectus sine ipsa Aristoteles non haberi astruit, ubi videlicet ipse in libro De Anima differentiam imaginationis ostendit et ad compositos intellectus affirmationis et negationis et ad simplices qui sunt dictionum, quos primos appellat, dicens:
Est autem imaginatio diversa affirmatione et negatione. Complexio <namque> intellectuum est veritas et falsitas. Primi vero intellectus aliquid discrepabunt ut non sint imaginationes sed sine <imaginationibus> non sunt.
3.1.43 Quam etiam sententiam Boethius plenius prosequens et diligentius distinguens intellectum simplicem ab imaginatione, sine qua tamen non est, ait sic:
Qui intellectus praeter imaginationem fieri non potest. Sensus enim atque imaginatio quaedam primae figurae sunt, super quas uelut fundamento quodam superveniens intelligentia nitatur. Nam sicut pictores solent designare lineatim corpus atque substernere, ut coloribus cuiuslibet exprimant uultum, sic sensus atque imaginatio naturaliter in animae perceptione <substernitur>. Nam cum res aliqua sub sensu vel sub cogitatione cadit, prius eius quaedam imaginatio nascatur necesse est, post plenior superveniat intellectus cunctas eius explicans partes quae confuse fuerant imaginatione <praesumptae>. Quocirca imperfectum quoddam est imaginatio, nomina vero et verba non curta quaedam sed perfecta significant. Quare recta Aristotelis sententia est: Quaecumque in verbis nominibusque versantur, ea neque sensus neque imaginationes sed solam significare intellectuum qualitatem.
3.1.44 Ex utriusque itaque verbis aperte monstratur intellectus humanos sine imaginationibus non haberi. Cum enim ad aliquid intelligendum primum animus se applicat, ipsa applicatio atque inchoatio cogitandi, antequam distinguat naturam aliquam rei vel proprietatem, imaginatio dicitur. Ubi vero attendit naturam aliquam rei vel in eo quod res est vel ens vel substantia vel corpus vel alba vel Socrates, intellectus dicitur, cum quidem de confusione quae imaginationis erat, ad intellectum per rationem ducitur. Per imaginationem itaque rem simpliciter accipimus, cum nondum aliquam eius naturam vel proprietatem attendendo distinguimus, per intellectum vero supervenientem rei naturam aliquam vel proprietatem distinguimus atque attendimus, ut quod imaginatio confuse et quasi infirme capit, superveniens intellectus per rationem <formet> et quasi quodammodo depingat, aliquam scilicet eius naturam vel proprietatem attendens, ut dictum est.
3.1.45 Sed haec perfectius distinguemus, si, ubi re <praesente> tria simul concurrunt, sensus scilicet imaginatio, intellectus, quid uniuscuiusque proprium sit, assignabimus.
3.1.46 Aliter autem sensus, aliter imaginatio, aliter intellectus rem eandem et in eodem tempore percipiunt.
3.1.47 Sensu quidem rem leviter attingimus, ut videntes eam nec tamen ei inhaerentes aliam vel imaginemur vel intelligamus. Unde saepe contingit, ut si quis de aliquo sollicitus illud studiose cogitet, si qua alia exterius videat vel <quoquomodo> sentiat, nullam ad ea cogitationem <applicet> sed cum aliud sensus exterius capit, aliud intus animus meditatur.
3.1.48 Si vero ad id quod sentit, meditationem quoque applicet, ipsa applicatio, dum in re sentita haberi incipit, imaginatio est, quae communis est et bestiis.
3.1.49 Si vero postquam in re haeserit <figens> in ea animum postpositis omnibus aliis rebus aliquam eius naturam vel proprietatem ex ratione <deliberet>, intellectus est. Imaginari itaque est <figere> animum in re, intelligere vero est rem ipsam vel aliquam ipsius naturam vel proprietatem attendere.
3.1.50 Si vero non sit res praesens, quam sensus capere possit, facilius distingui possunt imaginatio et intellectus. Tunc enim imaginatio est ea perceptio animi per quam imaginem rei percipimus, nullam adhuc naturam eius vel proprietatem diiudicantes. Cum vero imaginem pro re constitutam eam depingimus, attendendo scilicet rei aliquam naturam vel proprietatem, intellectum habebimus.
3.1.51 Per imaginationem ergo imaginem rei tantum capimus, unde fortasse imaginatio dicta est ex imagine quam capit; per intellectum vero ipsam imaginem, ut dictum est, quibusdam naturis vel proprietatibus depingimus, quam per imaginationem cepimus et tenemus, ut imaginatio tantum imaginem teneat, confuse quidem, quasi obstupescens et admirans et nil attendens in ea vel definiens sicut facit intellectus.
3.1.52 Sicut ergo una manu lignum tenemus et alia manu ipsum sculpimus et depingimus, ita quod per imaginationem capimus, per intellectum formamus. Unde bene Boethius hominis depingentis similitudinem inducit pro homine imaginante et intelligente. Quippe is qui depingit, in corpore in quo pingit, prius lineamentis quibusdam spatium definit adhuc informe et nudum a coloribus, postea colores substernens formare ac uestire incipit, quod ante ambitu spatii tantum circumscripserat. Sic etiam quod imaginatio prius indiscrete perceperat nec in ulla natura vel proprietate formaverat, intellectus superveniens quodammodo depingit, dum ipsum in aliqua natura vel proprietate attendit.
3.1.53 Intellectus itaque sine imaginatione non est, quia ut perfectum sit, imperfectum aliquid oportet esse, quia <quin> dimidia domus fuerit, domus esse non potest.
3.1.54 Assignata autem nunc differentia intellectus ad sensum sive imaginationem facile est ostendere non propter sensus sive imaginationes voces esse inventas sed propter intellectus tantum, sicut Aristoteles ait.
3.1.55 Si enim propter sensus essent inventae, ut scilicet per eas non sensus haberemus quos anima habebamus sed in exercitium eos duceremus, profecto omnis vocum significatio ad sentiendum aliquid pertrahere nos deberet. Quod omnino falsum est, cum sint voces significativae insensibilium rerum, ut animae, virtutis et aliorum.
3.1.56 Sed neque propter imaginationem quae communis est bestiis et indiscretae conceptionis, voces repertae sunt, alioquin nullam doctrinam excitarent, si in nulla natura vel proprietate nos rem attendere facerent. Unde bene ait Boethius nomina et verba non curta sed quaedam significare perfecta, hoc est non confusa sed secundum aliquid concepta.
3.1.57 Nunc itaque data differentia intellectus ad caetera propter eam causam quam de hac interpositione Porphyrius reddit, litteram insistamus usque illuc "Est autem quemadmodum". Ibi vero naturas intellectuum ab invicem convenientius cum ipso Aristotele distribuemus.
3.1.58 Quoniam ergo Aristoteles de vocibus intendebat, ut dictum est, secundum significationem intellectuum, in ea significatione prius unit voces omnes, de quibus agit dicens eas animi passiones quae intellectus sunt, designare, deinde ipsas quoque voces per diversitatem intellectus ab invicem separat.
3.1.59 Sic continua: Definiendum est nomen et verbum et oratio et per hoc assignandae sunt differentiae earum inter se. Ergo prius assignemus eorum convenientiam ad invicem secundum eorum significationem, de qua intenditur. A causa.
3.1.60 Et hoc est: EA quae praemissa sunt, scilicet nomen, verbum, oratio, etc., QUAE SUNT IN VOCE, id est quae sunt voces, SUNT NOTAE, id est significativa, EARUM PASSIONUM QUAE SUNT IN ANIMA, id est intellectuum. Quae ideo passiones dicuntur esse, quia dum aliquid intelligimus, quandam passionem animus habet, dum se ad rem coartat et <afficitur> vel per ipsam rem vel per imaginem eius, ut dictum est.
3.1.61 Et attende quod, cum Boethius dicit passiones animae a vocibus designari, innuit hoc non de sensibus accipi, qui magis corporis dicendi videntur. Videtur autem nobis expresse proprietates intellectus assignasse, cum ait "passiones animae". Nam sensus vel imaginatio leviter rem attingere videntur, dum nil ex ratione deliberant, intellectu vero quodammodo utimur, ut naturam aliquam vel proprietatem discernamus.
3.1.62 Quod autem ait: QUAE SUNT IN VOCE, ad determinationem necessarium fuit in Graeco, quia videlicet haec omnia nomina: nomen, verbum, oratio etc. triplicem significationem habent apud Graecos. Significant enim voces sive etiam scripturam repraesentantem voces nec non etiam ipsius vocis intellectum. Apud Latinos vero haec determinatio necessaria non esset, quia tantum in designatione vocum his vocibus, id est nominibus, utimur.
3.1.63 Et attende quod diligenter ait: QUAE SUNT IN VOCE, non: quae sunt voces, ut scilicet has voces innueret tanquam partes includi sub hoc vocabulo quod est vox, non idem penitus esse cum hoc nomine quod est vox, quia hoc nomen 'vox' non solum has voces continet quae significant ad placitum, verum etiam naturales, et insuper nil penitus significantes.
ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE.
3.1.64 Postquam voces et intellectus coniunxit, ostendens scilicet hos ab illis significari, ne quis secundum proprietatem significatorum significantia iudicaret vel e converso, ut scilicet voces easdem esse apud gentes diversarum linguarum existimaret, sicut intellectus eidem sunt, vel intellectus non esse eosdem, sicut nec voces, hunc errorem aufert dicens voces non esse easdem apud omnes, sicut nec litteras, a quibus voces repraesentando significantur sed intellectus eosdem esse sicut res, ex quibus habentur. Inducit itaque convenienter litteras propter similitudinem vocum et res propter similitudinem intellectuum, et litteras et voces, quarum est significare, ad invicem coniungit, in eo scilicet, quod non sunt eaedem et rursus res et intellectus, quorum est significari, unit inter se per contrarium.
3.1.65 Sic iunge litteram: Nomina et verba etc., QUAE SUNT IN VOCE, significant intellectum et non solum habent significare sed etiam significari ab his nominibus et verbis et caeteris quae scribuntur. Et hoc est: EA, scilicet nomina et verba et orationes, QUAE SCRIBUNTUR, "sunt notae", id est significativa, EORUM, scilicet nominum et verborum et orationum, QUAE SUNT IN VOCE.
ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE SUNT OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC EAEDEM VOCES.
3.1.66 Ostenso quod voces significant intellectus et quod rursus ipsae a litteris significantur, demonstrat significationes vocum et litterarum non pertinere ad naturam sed ad positionem hominum, cum videlicet dicit eas non esse easdem in officio significandi apud gentes diversarum linguarum. Si enim Graecus vocem Latini audierit vel inscriptionem eius aspexerit, nullum officium significandi apud eum vel vox vel littera habebit; quippe diversis vocibus ad significandum et diversis litteris, id est figuris litterarum, diversae gentes utuntur. Voces ergo et litterae in eo quod voces sunt et litterae bene eaedem permanere, in officio vocis scilicet et litterae, denegantur; sed [eaedem esse] secundum essentiam suam tanquam res acceptae bene apud omnes eaedem esse, sicut et caeterae res, conceduntur. Sicut enim haec substantia homo, si sit apud gentes alterius linguae, propter linguae diversitatem essentiam suae substantiae non commutat, sic neque vox aliqua nec littera esse suum variat, quod natura condidit, sed officium significandi perdit, quod hominum voluntas instituit.
3.1.67 Continuatio. Dictum est voces significare intellectus. Quos, scilicet intellectus, eosdem apud omnes esse constat. Sed tamen voces non sunt eaedem, et hoc confirmat per similitudinem litterarum eas significantium, dicens videlicet, quod QUEMADMODUM LITTERAE in usu significandi non SUNT EAEDEM OMNIBUS, SIC NEC VOCES, quae ab eis significantur.
QUORUM AUTEM PRIMORUM HAE NOTAE SUNT, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE SUNT.
3.1.68 Ne forte alicui videretur, quod quia dixerat voces quae intellectus significant non esse easdem omnibus, similiter contingeret intellectus non esse eosdem, dicit intellectus eosdem omnibus permanere et hoc per suprapositam rerum similitudinem ostendit, quia videlicet quemadmodum res de quibus habentur intellectus, eaedem sunt, ita etiam intellectus.
3.1.69 Sic iunge: Voces quae intellectus significant, non sunt eaedem sed PASSIONES ANIMAE, hoc est intellectus, SUNT <EAEDEM> OMNIBUS. QUORUM PRIMORUM neutraliter dicit pro 'quarum primarum' ac si diceret: 'quarum, scilicet passionum animae, HAE, videlicet voces, SUNT NOTAE, id est significativae, primarum, id est in primo loco significatarum'; pro eo videlicet quod cum a vocibus tam res quam intellectus designentur, principaliter intellectus, secundario res significantur secundum causam inventionis vocum, quae scilicet propter intellectus tantum facta est, ut supra docuimus.
3.1.70 Et attende quod ubi intellectus principaliter a vocibus significari dicit respectu scilicet rerum, aperte monstrat intellectus et res significari, sicut prius voces et litteras significare, ut maiorem inter bina convenientiam ostendat.
3.1.71 Intellectus autem eosdem apud omnes in eo perhibet esse, quod per linguae diversitatem non est animi diversa conceptio. Si enim Graecus et Latinus simul equum viderint, nequaquam iste hominem esse, ille vero equum esse existimabit sed uterque secundum naturam equi, eundem, hoc est <consimilem> de substantia equi habebit intellectum, sed cum uterque rem ipsam ostendere suumque intellectum manifestare uoluerit, alia voce utetur quam alius.
ET QUORUM HAE SIMILITUDINES SUNT, RES ETIAM EAEDEM.
3.1.72 Per identitatem rerum ostendit a simili vel a causa identitatem intellectuum. Nam quia res eaedem apud omnes permanent nec propter commutationem linguae suam substantiam commutant, intellectus qui ad naturam rei percipiendam applicantur, necesse est eosdem esse.
3.1.73 Hoc enim loco passiones animae pro sanis intellectibus tantum ponit, qui videlicet cum statu rei concordant, non pro cassis opinionibus. Quippe cassae opiniones quae ad nullam rei naturam applicantur nullam identitatem ex substantia rei habent, quia id quod non est, quoquomodo significant, nil impedit.
3.1.74 Praeterea intellectus similitudo rei dici non potest ipsa re non existente; quod enim non est, similitudinem non habet. Unde qui audit 'hircocervus' hoc nomen et caetera nomina non existentium, conceptionem quidem aliquam in animo sumit sed cum nulla res huiusmodi existat, in rerum natura nullius rei similitudo est quae concipitur.
3.1.75 Similiter si quis sedente Socrate eum ut sedentem imaginetur, rei similitudinem in animo tenet; si vero surgat et eadem animi conceptio retineatur, idem poterit esse concipiendi modus et eadem imaginatio, quae prius erat, sed non iam similitudinem Socratis surgentis. Unde cassam oportebit opinionem esse quam hic nullo modo nomine intellectus includit sed sanas tantum, ut dictum est, animi conceptiones.
3.1.76 Ipse etiam Boethius super hunc locum per hoc nomen 'intellectus' sanas tantum animi conceptiones accipit, ubi scilicet in Commento opinionem Aspasii refellit. Dicebat enim Aspasius, quomodo fieri potest eosdem esse intellectus apud omnes, cum tam diversa sententia sit de bono ac iusto, quod unus arbitratur bonum esse, alius intelligit malum esse. Ad quod Boethius respondet eum qui fallitur non intellexisse. In quo plane ostendit cassum intellectum hoc loco non appellari intellectum, cum tamen statim ipse Aristoteles in nomine intellectus largius accepto falsos quoque includat intellectus, quaslibet scilicet animi conceptiones, secundum quas voces inventae sunt, tam sanas quam falsas. Unde 'hircocervus', quod nomen est non existentis, simplicem intellectum habere astruit.
3.1.77 Continuatio. Intellectus sunt eidem apud omnes ET RES EAEDEM sunt.
3.1.78 QUORUM, neutraliter, id est quarum rerum, HAE, scilicet passiones animae, SUNT SIMILITUDINES, secundum hoc scilicet quod rerum similitudinem concipiunt, in quam agunt, non tamen semper etiam quando sunt sani intellectus, quia, ut supra docuimus, quando res praesens est, non est opus imagine rei sed rem ipsam in se ipsa speculamur, dum sensui ipsa se praesentat.
3.1.79 Sed et ipsam imaginem rei si cogitamus, per se ipsam, non per aliam imaginem accipere videmur, quia cum ipsa se praesentet intellectui, non est opus pro ea aliam <superfingere>.
3.1.80 caeteras vero res insensibiles nonnisi per imagines pro eis constitutas intelligere possumus. Nec etiam ipsos intellectus; cum enim haec propositio:
Socrates est homo
quendam intellectum compositum et verum constituat, qui per imagines Socratis et hominis discurrit, si de ipso rursus intellectu cogitare coepero, eius imaginem unam ante animum pono, in <qua> totum intellectum contemplor et simplicem habeo intellectum, qui proprie nomine ipsius intellectus exprimi potest, alioquin per nomen quoque intellectus compositum intellectum haberemus de rebus.
3.1.81 Ex quo liquidum est pro aliis rebus imagines constitui nec eas imagines idem esse cum intellectibus, pro quibus quidem imaginibus, quando rei existentis similitudinem exprimunt, hoc loco ipsi intellectus similitudines vocantur, quia in eas diriguntur.
3.1.82 Quod aperte Boethius in Commento declarat loquens de passionibus animae, id est intellectibus, hoc modo:
Sed hae passiones animarum ex rerum similitudine procreantur. Videns namque aliquis sphaeram vel <quadratum> vel quamlibet aliam rerum figuram, eam <in> animi intelligentia quadam vi ac similitudine capit. Nam qui sphaeram viderit, eius similitudinem in animo perpendit et cogitat atque eius in animo quandam passus imaginem id cuius imaginem patitur, agnoscit. Omnis vero imago rei cuius imago est, similitudinem tenet. Mens igitur cum intelligit, rerum similitudinem comprehendit.
Ubi itaque dicit quod "mens, cum intelligit, rerum similitudinem comprehendit", profecto ad sanos intellectus tantum nos mittit, quando scilicet in statu rerum ita est, sicut in exemplari cernitur.
DICTUM EST AUTEM DE HIS IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA; ALTERIUS EST ENIM NEGOTII.
3.1.83 Ne quis de passionibus animae plura hic requireret, inuitat nos ad librum De anima, in quo de his plura dicta sunt, dicens ita: DE HIS, hoc est de passionibus animae, DICTUM EST et diligenter tractatur inter ea QUAE DICTA SUNT DE ANIMA.
3.1.84 Notandum vero quod Andronicus ex hoc loco confirmare nititur hunc librum Peri ermenias non esse Aristotelis. Ait enim eum qui hunc librum composuit, dicere se tractasse de passionibus animae in libro quem de anima composuit. At vero Aristoteles in eo libro quem composuit de anima, de passionibus animae nil dixisse teste Andronico reperitur.
3.1.85 Quippe Andronicus in hoc nomine quod est 'passio animae' deceptus erat et cum videret Aristotelem ibi agere de intellectibus quos ipse Aristoteles hic vocat passiones animae, negabat tamen eum agere de passionibus animae, quia scilicet ignorabat quod intellectus passiones animae dicuntur et quia potius passiones animae existimabat dici affectiones vel commotiones animae ex tristitia vel gaudio, de quibus ibi nil conscriptum reperiebat.
3.1.86 Occurit autem hoc loco quaestio, quare magis intellectus eosdem esse perhibeat apud gentes diversarum linguarum quam voces. Quippe sicut intellectus eosdem iudicamus non secundum identitatem suae essentiae sed secundum consimilem modum conceptionis, ita etiam voces diversarum linguarum easdem esse contingit secundum eundem significationis modum de eadem re. Eandem namque rem significat 'anthropos' quam significat 'homo' et eodem modo, secundum hoc scilicet quod est animal rationale mortale. Unde quemadmodum intellectus Graeci et Latini eidem dicuntur non essentialiter quidem sed secundum consimilem modum concipiendi, ita etiam voces eorum easdem esse contingit quantum ad consimilem modum significationis. Quare non [?] bene ad differentiam dicit Aristoteles intellectus eosdem permanere et non voces, quia sicut intellectus eidem sunt, ita et voces.
3.1.87 Ad quod quidam respondent reuera non esse id dictum ad differentiam dandam inter voces et intellectus sed ad naturam intellectuum et vocum ostendendam. Quia verum est et intellectus hoc modo eosdem esse, et voces illo modo quo dicit, non esse easdem, licet etiam voces quodammodo eaedem dici possint sicut et intellectus.
3.1.88 At vero si diligentius inspiciamus, possumus dicere hoc etiam dictum esse ad differentiam. Quod enim ait intellectus et res eosdem permanere apud gentes diversarum linguarum, ita intellexit negative, ac si dicat nullo modo eos variari ex diversitate linguarum nec quantum ad essentiam nec quantum ad officium. Non enim intellectus Graeci et Latini propter diversitatem linguae diversi sunt essentialiter sed propter diversitatem fundamentorum, alioquin nunquam homo peritus diversarum linguarum eundem intellectum essentialiter haberet, si videlicet diversitas linguae diversitatem intellectuum exigeret, nec solum intellectus non est diversus essentialiter propter diversitatem linguae sed nec diversus est in officio concipiendi rem, quia non ideo diversam rem vel diverso modo concipit. Nullam itaque identitatem sui amittunt res vel intellectus propter diversitatem linguae sive scilicet quantum ad essentiam sive quantum ad officium. At vero voces et litterae secundum linguae diversitatem et diversae sunt essentialiter secundum propriam formam soni vel scriptionis et diversae sunt in officio significandi, hoc est impeditur ex diversitate linguarum, ne eadem sit forma vocis vel litterae et ne sit idem officium significandi. Quippe linguae diversitas hic attenditur aeque secundum diversitatem vocis et secundum diversitatem scripturae.
3.1.89 Sic ergo intellige: Nec rerum essentia nec intellectuum vel essentia vel modus concipiendi variatur vel permutatur apud diversarum linguarum gentes propter diversitatem linguae sed tam vocum quam litterarum forma vel officium significandi, secundum quod ut litterae vel voces accipiuntur, permutantur ex diversitate linguae. Nisi enim subintelligamus 'ex diversitate linguae' magis diversos intellectus possumus dicere quam eosdem, quia et diversi sunt essentialiter et eandem saepe rem diversi homines diversis modis sane intelligunt.
3.1.90 Potest etiam sic dici: Intellectus et res SUNT EAEDEM APUD OMNES, id est ad naturam pertinent, quod negative intellige, ac si diceret: 'non uariantur ex institutione hominum sicut et voces et litterae quae pro uoluntate hominum factae sunt et impositae'. Unde illa ad naturam, haec ad hominum positionem pertinent, quod hoc loco notare voluit.
3.1.91 Notandum vero quod ex his quattuor quae hic ponuntur, vocibus scilicet, litteris, intellectibus, rebus, separatis litteris quae tantum ad scripturam pertinent in tribus reliquis teste Boethio omnis ordo collocutionis perficitur. Sive enim eorum inter quos sermo est, alter interroget et alter respondeat sive alter doceat et alter discat sive alter continua oratione loquatur et alter audiat, in his tribus semper eorum collocutio versatur sed tamen interrogans et docens et continua oratione loquens haec tria alio ordine sumunt quam respondens et discens et audiens. Illi enim tres prius rem inspiciunt, deinde naturam eius vel proprietatem attendentes intellectum concipiunt, tandem ad manifestandum intellectum vocem proferunt. Hi itaque de rebus ad intellectum, de intellectibus ad voces proficisci videntur. Alii vero tres e converso agunt. Prius enim audiunt vocem ex qua concipiunt intellectum, quo, scilicet intellectu, ad rem attendendam perducuntur.
EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUM IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN VOCE.
3.1.92 Ostensa communi significatione vocum quae est intellectuum, secundum quam videlicet de vocibus intendit ac per hoc assignata communi convenientia omnium interpretationum assignat etiam differentiam earundem vocum secundum diversitatem intellectuum, dicens scilicet quod quemadmodum intellectuum qui in anima sunt, alii veri, alii falsi, alii neque veri neque falsi, ita etiam voces secundum significationem intellectuum contingit quasdam esse veras quasdam falsas, quasdam neque veras neque falsas, et quae prius passiones animae vocaverat, hic apertiori nomine appellat intellectus.
3.1.93 Quorum nunc proprietates et differentias diligenter, sicut promisimus, exsequamur, ostendendo scilicet, quis sit intellectus simplex, quis compositus, et rursus quis unus sit, quis multiplex, vel quis sanus, quis uanus, quis etiam verus vel falsus, quis coniungens, quis coniunctorum, quis dividens, quis divisorum, vel quis abstrahens.
3.1.94 Ac primum de simplici et composito tractemus. Est autem simplex intellectus qui nullas habet partes, sicut sunt intellectus singularum dictionum. Nam licet, cum audio hoc nomen 'homo', plura simul attendam, materiam scilicet et formas, pluresque rerum imagines animo comprehendam, scilicet substantiae et qualitatum substantialium, una tamen simplex est actio, quae intellectus dicitur, per quam omnia simul contemplor, substantiam scilicet animalis et differentias eam informantes.
Si vero audiam 'animal rationale mortale', quod est oratio, ea quae prius per unam actionem intellectus accipiebam, per plures accipio. Quippe singulae dictiones proprias significationes habent in oratione et ex singulis suum intellectum habeo et, licet hoc nomen 'homo' et definitio eius idem ostendant, nominis tamen intellectus simplex est, definitionis vero compositus. Quippe nomen totaliter et non per partes significat, unde una est actio intellectus ipsius plura simul comprehendens, definitio vero per plures actiones intellectus comprehendit, quae nomen per unam. Nam et plures lapides modo uno intuitu simul comprehendo, modo eosdem singillatim pluribus intuitibus accipio. Sic etiam per nomen auditum plura simul accipio per indivisibilem intelligentiae actionem, per orationem vero eadem per plures actiones separatim intelligo. Unde semper est simplex intellectus dictionis, orationis vero compositus, etiamsi eadem comprehendant.
3.1.95 Et intellectus quidem dictionis coniunctorum vel divisorum esse potest, nunquam autem coniungens vel dividens. Qui enim audit 'homo' vel 'non-homo' ut coniuncta vel disiuncta capit. Qui vero audit 'animal rationale mortale' vel '<animal non rationale>', aliquid quod est homo vel aliquid quod non est homo coniungit in oratione vel disiungit. Coniungere enim vel disiungere intellectus non potest nisi compositus, quando videlicet aliquo prius intellecto aliquid ei coniungimus. Veluti cum audimus hanc orationem 'animal rationale mortale' vel 'animal non rationale', <aliquid quod est homo> vel aliquid quod non est homo, quia per diversas dictiones diversa intelligimus, coniungere vel disiungere in oratione possumus. At vero in dictione, quae partes significativas non habet sed totam eius significationem simul accipimus, per successionem intellectus aliquid alicui coniungere vel disiungere non possumus sed ut coniuncta iam vel disiuncta simul accipere. Ut cum audio 'homo', materiam et formas tamquam iam coniuncta simul accipio, non etiam coniungo, sicut dum audio 'animal rationale mortale'. Dictionis itaque intellectus coniunctorum vel disiunctorum esse potest, orationis vero coniungens vel disiungens.
3.1.96 Unus autem intellectus tam simplex quam compositus dici potest, sicut unam substantiam dicimus non solum indivisibilem, verum etiam plura membra hominis in unam personam coniuncta. Sic etiam unus intellectus dicitur non solum simplex, qui scilicet nullas habet partes, verum etiam compositus, quando scilicet actio intelligendi per imagines discurrens unam earum coniunctionem vel disiunctionem facit. Sicut enim multiplex intellectus potest esse de eadem re, si eam plures intelligam, ita idem esse poterit de pluribus rebus, si <eas> vel uno intuitu simul comprehendam vel simul ad invicem coniungam vel disiungam. Aeque ergo unus est intellectus, et qui simplex est et qui compositus, in una coniunctione vel disiunctione rerum consistens. Veluti cum dicitur:

Socrates est homo (vel: non est homo)

per totam propositionem unam coniunctionem hominis ad Socratem (vel disiunctionem) facio.
3.1.97 Sanus autem est omnis intellectus tam simplex quam compositus, per quem attendimus, uti res se habet. Simplex quidem intellectus sanus est, qui ita attendit coniuncta, uti sunt coniuncta, vel disiuncta, ut sunt disiuncta, ut homo, quamdiu homo subsistit, sanum intellectum generat, destructo vero homine cassam opinionem faceret sicut chimaera vel hircocervus. Compositus vero intellectus sanus est, ut ille, qui ita res coniungit vel disiungit, uti sunt <coniunctae vel disiunctae>; cassus autem qui aliter.
3.1.98 Nam nec omnis intellectus sanus verus proprie dicitur nec omnis cassus falsus. Verus enim vel falsus esse non potest intellectus nisi sit compositus, ut sunt propositionum intellectus vel fortasse quarundam aliarum orationum etiam imperfectarum. Nam:

Homo currens

vel:

Homo non currens

nil intellectu discrepare videtur ab:

Homo currit

vel:

Homo non currit

quia eadem est animi conceptio hic et ibi, in coniunctione scilicet cursus ad hominem vel disiunctione. Unde Priscianus participia quantum ad intellectum vim verborum habere dicit, veluti cum dicitur:

Ego legens proficio

pro 'ego lego et proficio'.
Similiter:

Homo albus

vel:

Homo non albus

ab:

Homo est albus

vel:

Homo non est albus

nil quantum ad intellectum discrepare videtur, nisi forte in est verbo temporis significatio attendatur quam non potest albus habere cum nomen sit. At vero si verbum simpliciter accipiatur secundum copulationem albedinis, non etiam secundum nominationem temporis, unde dicetur in sequentibus "vel simpliciter vel secundum tempus", eundem intellectum habet 'Homo albus' quem habet 'Homo est albus'.
3.1.99 Sed opponitur quod si 'Homo currens' vel 'Homo albus' intellectum verum vel falsum significant sicut propositio, tota eis definitio propositionis convenit, quod sit scilicet oratio verum vel falsum significans unde eas oportet esse propositiones, cum tamen sint imperfectae orationes.
3.1.100 Ad quod respondemus quod in definitione propositionis significare verum vel falsum non secundum intellectum accipiendum est, sed secundum dicta propositionum, id est enuntiando proponere id quod est in re vel non est in re. Enuntiare autem non possumus nisi affirmando vel negando, nulla autem imperfecta oratio affirmat vel negat atque ideo nil enuntiando proponit. Similiter et cum dicimus:

Verum est Socratem sedere

oratio subiecta, quae est 'Socratem sedere', eundem intellectum constituit, quem Socrates sedet, nec tamen modum enuntiandi habet affirmando vel negando, ut propositio dici possit.
3.1.101 Sed nec a caeteris perfectis orationibus enuntiatio diversa est intellectu. Cum enim audio:

O Petre

intelligo me vocari ab illo, sicut si dicerem:

Ego vocor ab illo

vel cum dico:

Utinam rex veniret

idem est intellectus ac si dicerem:

Volo regem venire in hanc villam

et cum dico imperando vel deprecando:

Adesto Petre!

innuitur quod impero vel deprecor eum adesse. Similiter cum dicitur interrogando:

Socrates venit?

ostendo me interrogare quod venit, et eundem intellectum semper tenet 'Socrates venit', sive interrogative dicatur sive non, sicut in Topicis ostendemus.
3.1.102 Simplices quoque dictiones tantundem saepe ostendunt quantum perfectae orationes. Si enim dicam:

Papae!

vel:

Heu!

ostendo me admirari vel dolere, sicut si dicerem:

Admiror

vel:

Doleo.

Iste tamen simplex est intellectus, qui dictionis est, ille compositus, qui est orationis, et cum orationes <enuntient>, interiectiones vel quaelibet simplices dictiones enuntiando nil proponunt. Unde ex modo proponendi enuntiationes sive propositiones maxime dicuntur.
3.1.103 Quaeritur autem utrum ulla propositio vera falsum intellectum generet.
3.1.104 Sed si propositionem veram dicimus ex intellectu vero, quem habet, sicut Aristoteles hoc loco accipit, verum est nullam propositionem veram falsum intellectum generare.
3.1.105 Sin autem propositionem veram dicimus pro eo quod verum proponit, id est ita dicit sicut in re est, videtur vera propositio falsum intellectum generare, sicut omnis de futuro vel de praeterito. Cum enim Socrate sedente audio:

Socrates stetit (vel: stabit)

verum quidem est, quod dicitur sed falsa videtur animi conceptio. Coniungo enim stationem Socrati et ut stantem in praeterito vel futuro tempore ipsum praesentialiter attendo, et cum nec ipsa statio sit modo vel tempora illa, quae simul attendo, non concordat cum statu rei ipsa animi conceptio, quam nunc praesentialiter habeo. Quod si quis dicat ideo animi conceptionem non esse cassam, quia sicut nunc considero, ita iam <contigit> vel continget, similiter dici poterit quod defuncto hoc corpore, si ipsum attendam vivum, non est cassus intellectus, quia scilicet ita, ut attendo, iam contigit vel continget.
3.1.106 Et fortasse non est inconveniens, si propositiones quae verae dicuntur propter dicta, falsos generant intellectus.
3.1.107 Illud etiam fortasse convenientius dicetur intellectum neque verum neque falsum iudicari secundum conceptionem vel dispositionem imaginum sed secundum attentionem animi, quod videlicet ita attendit esse vel non esse, uti est vel non est, vel fuisse vel non, uti fuit vel non, vel fore vel non, uti erit vel non. Non enim ad hoc imagines in animo colligo praesentialiter, ut praesentialiter sic esse attendam sed sic antea contigisse vel contingendum esse. Magis enim vis intellectus, qui rationis est, ad discretionem pertinet quam ad conceptionem imaginum, quae est imaginationis. Quibuscumque ergo imaginibus utamur vel quomodo eas disponamus, nil refert ad veritatem intellectus, dummodo attentio discretionis sana sit; alioquin nunquam memoria de praeteritis vel providentia de futuris sanae conceptionis essent. Cum ergo praeteritum vel futurum praesentialiter concipimus sed praesentialiter esse non attendimus, sana est vis conceptionis, quae ad intellectum pertinet, quia quod considerat praesentialiter, non attendit praesentialiter esse sed sic vel fuisse iam vel adhuc futurum esse.
3.1.108 Ideo autem non ad conceptionem imaginum sed ad attentionem rerum per imagines veritas intellectus vel falsitas pertinet, quia imagines tantum pro signis ostendimus, non eas quidem significantes sed in eis res attendentes. Si enim, dum eas coniungimus, in eis ipsas tantum attenderemus, profecto, dum hoc illud esse attendimus, imagines, quae nil sunt, sibi essentialiter copularemus et ita nunquam verus esset huiusmodi intellectus affirmationis. Sed quia imagines collocantes pro rebus non ipsas sed in ipsis res attendimus, secundum attentionem rerum, non secundum dispositionem imaginum veritas intellectus tantum consistit. Unde si sana est attentio rationis, qualiscumque sit dispositio imaginum vel forma, sanus est intellectus.
3.1.109 Cum enim vim et naturam rerum insensibilium attendimus sicut spirituum vel qualitatum, quas non sentimus, alius aliam fingit imaginem et alius aliam, cum tamen uterque vim naturae recte attendat. Cum enim de rationalitate ego et alius cogitamus eamque in eo attendimus, quod animam potentem discernere faciat, vera est utriusque attentio et eadem, licet diversas imagines pro eadem qualitate constituamus. Prout enim quisque aliquo signo magis commovetur, ipsum ad voluntatem suam instituere debet.
3.1.110 Et saepe in eadem imagine diversae attentiones variant intellectus, veluti si eam simpliciter ad naturam qualitatis excogitandam instituam vel ad naturam etiam albedinis. Videns enim lignum diversa de eo per rationem attendo, quia modo ipsum in eo quod lignum est excogito, modo in eo simpliciter quod corpus, modo in eo quod quercus est vel ficus. Similiter eadem imagine ante mentis oculos constituta ipsam et qualitatis et albedinis naturam considero et licet sit eadem imago, plures sunt de ea concipiendi modi, [quod] modo in eo quod qualitas est, modo in eo quoque quod est album.
3.1.111 Vis itaque intellectus non in modo significandi imagines consistit, quod et bestiae faciunt per imaginationem sed in discretione attendendi, quod ad rationem solum pertinet, cuius omnino bestiae expertes sunt. Nam cum simia vel canis domino suo quasi cognito occurrit vel supplicat vel blanditur, non ex discretione facit sed ex notitia vel dilectione vel timore vel aliquo motu animae compellente eum ad hoc. Est enim discretio vis deliberandi et attendendi rerum naturas vel proprietates. At vero canis, cum facit id, quod sibi prodest, sic facit, ut quod facit, non diiudicet, et voluntate ad hoc, non discretione perducitur.
3.1.112 Illud quoque non est praetereundum, cum intellectus orationum ex intellectibus partium constitui materialiter dicamus, utrum nil alius sit intellectus orationis quam intellectus partium, an etiam alias partes quam orationis habeat.
3.1.113 Sed si nullas alias habet, profecto intellectus huius consequentiae:

Si Socrates est margarita, Socrates est lapis

videtur esse duo falsi intellectus, cum tamen ipse sit verus, et intellectus huius:

Si Socrates est homo, Brunellus est asinus

cum sit falsus videtur esse duo veri,
3.1.114 nisi forte quis dicat 'si' coniunctionem aliquam partem intellectus continere, ut, sicut duae falsae propositiones cum 'si' coniunctione sint una vera propositio vel duae verae una falsa, ita intellectus earum cum intellectu 'si' coniunctionis unum intellectum verum vel falsum componant.
3.1.115 Sed quid dicemus, cum dicitur:

Homo rudibilis?

<Numquid enim> 'homo' et 'rudibilis' sanos constituant intellectus et tamen 'homo rudibilis' cassum? Et nil tamen est appositum illis duobus nominibus, quod aliquam partem intellectus compositi teneat.
3.1.116 Et fortasse dicetur non esse incongruum, si plures intellectus, quorum singuli non sunt veri, sint unus verus vel plures etiam veri sint unus non verus, quia quod a partibus singillatim removetur potest eis simul acceptis convenire et e converso, ut cum simplices intellectus singuli simplices sint et non veri, coniunctus tamen ex eis compositus est et verus, sicut intellectus:

Homo currit.

3.1.117 Volumus insuper in 'homo rudibilis' quandam intellectus partem ex coniunctione constructionis nasci, qua videlicet, cum et hominem et rudibilitatem attendimus, insuper ea in unam substantiam coniungimus, quae coniunctio cassat intellectum. Tres itaque sunt attentiones, duae ad percipienda <vera> quae ad actiones pertinent, tertia ad coniungenda illa duo in unum, quod adiectivi et substantivi iunctura facit. Ex iunctura itaque totius orationis una est attentio, quae est tertia pars intellectus.
3.1.118 Similiter et in:

Si Socrates est margarita, Socrates est lapis

uis coniunctionis 'si' toti consequentiae confert attentionem quadam parte intellectus, quae scilicet necessario coniungit hoc illi, quae videlicet attentio est tertia actio et cum actionibus duarum propositionum componit unius intellectus actionem. Et cum per 'si' coniunctio animi habeatur, eam tamen 'si' in se non habet facere sed totum compositum per ipsum, ut postmodum ostendemus, cum de significatione praepositionum et coniunctionum egerimus.
3.1.119 Quaeritur etiam, cum intellectus compositus verus falsas habet partes sicuti:

Si Socrates est margarita, Socrates est lapis

utrum, dum ipse in anima est, simul cum eo falsae partes ipsius in eadem sint anima. Quod si est, iam profecto veritas et falsitas, quae contrariae formae sunt, in eodem erunt indivisibili.
3.1.120 Sed sciendum est quod contrariae formae in eodem possunt esse per sustentationem, non per informationem, ut per auaritiam et castitatem insunt eidem animae bonum et malum tamquam sustentata, non informantia.
3.1.121 Praeterea intellectus compositus, quia composita est actio, per successionem inest, et dum una pars inest, altera deest.
3.1.122 Notandum vero quod Boethius intelligentiam eum tantum intellectum hoc loco vocat, qui simpliciter et pure sine omni forma rem capit, veluti cum simplicem Dei substantiam circumscriptam etiam absque omni similitudine formae attendimus, quae quidem intelligentia solius Dei est et valde paucorum hominum. Nam quia homines sensibus degunt et per sensus res maxime cognoscunt, vix aliquid attendere sufficiunt, nisi [ut] formatur, sicut sensus offert.
3.1.123 Illud etiam sciendum est quod non est idem intellectus dividens quod abstrahens. Nam dividens dicitur qui plura sic attendit, ut alterum ab altero separet, sicut facit intellectus negationis. Abstrahens vero dicitur qui unum sic attendit, quod alterum non accipit. Ille quidem utrumque accipit vel attendit sed ab invicem dividit, iste alterum tantum accipit nec ullo modo alterum attendit.
3.1.124 Continuatio. In hoc conveniunt omnes voces de quibus intenditur, quod intellectus significant sed in hoc differunt quod variantur per verum et falsum quemadmodum intellectus. Et hoc est: QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS est INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, hoc est sine veritate vel falsitate, ALIQUOTIENS CUM IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, hoc est: determinatum est et certum vel veritatem inesse ei vel falsitatem, SIC ETIAM contingit IN VOCE, quod scilicet ipsae voces gratia intellectuum quos significant, quaedam verae dicuntur, quaedam falsae, quaedam neutrum.
3.1.125 Et attende quod hoc loco nomen intellectus largius sumit, quam superius <acceperat> 'passiones animae', quas secundum naturas rerum easdem dixit esse omnibus. Ibi enim tantum egit de sanis conceptionibus, ut supra determinavimus, hic de cassis etiam et omnino falsis intellectibus commemorat, omnes aequaliter conceptiones humani animi, sive veras sive non, nomine 'intellectus' includens.
CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS ET VERITAS.
3.1.126 Hic distinguit circa quae veritas et falsitas reperiantur, circa quae non, et tam de intellectibus quam de vocibus hoc legi potest.
3.1.127 De intellectibus quidem sic: Vere circa intellectus VERITAS ET FALSITAS consistit, quia circa componentem et circa dividentem. A partibus. Componens dicitur intellectus affirmationis, hoc est qui ab affirmatione significatur, dividens vero intellectus negationis. Qui enim intelligit Socratem esse philosophum, intellectu suo philosophiam Socrati componit, id est copulat et coniungit. Qui vero intelligit Socratem non esse philosophum, in intellectu suo philosophiam a Socrate separat et dividit, et ita intellectus affirmationis componens, intellectus negationis dividens appellatur.
3.1.128 De vocibus quoque sic continuatur et legitur: Vere circa voces VERITAS ET FALSITAS EST, id est significatio veri et falsi intellectus, quia circa componentem vocem et dividentem. Componens vox est affirmatio, quae componentem intellectum significat, dividens autem vox est negatio, quae dividentem intellectum designat.
3.1.129 Quod autem de vocibus hoc sit intelligendum videtur sequens littera innuere, ubi videlicet aperte de vocibus per nomen et verbum agit ostendens nomen et verbum neque verum neque falsum significare, quippe intellectus eorum, quia simplices sunt, non compositi, neque veri sunt neque falsi neque componentes neque dividentes.
NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI.
3.1.130 Infert a toto sic: quandoquidem omnes interpretationes sequuntur suos intellectus in proprietate veri et falsi, quod est ibi: "Est autem quemadmodum in anima... etc.", ERGO NOMINA ET VERBA sequuntur suos intellectus, et hoc est: CONSIMILIA SUNT simplici INTELLECTUI, qui neque est componens neque dividens. In eo scilicet consimilia sunt, quod quemadmodum intellectus eorum neque verus neque falsus dicitur, ita etiam nomina et verba neque vera neque falsa dicuntur gratia intellectus.
3.1.131 In quo quidem manifeste confundit eos qui verba certarum personarum, sicut 'lego / legis / legit' et impersonalia, sicut 'curritur' vel 'diescit', verum intellectum vel falsum designare uolunt, cum potius simplicis vocis simplex sit intellectus atque ideo nec verus nec falsus.
3.1.132 Attende autem hanc similitudinem intellectuum et vocum, quod videlicet aliae sunt verae, aliae falsae, aliae neque verae neque falsae, assignari secundum nomina, non secundum proprietates. Aliud enim verum vel falsum significant, quando de intellectibus dicuntur, aliud denotant, quando de vocibus praedicantur. Quippe intellectus verus vel falsus dicitur ex conceptione rerum, vox vero ex significatione intellectus. Sed tamen vox et intellectus, si proprietatibus distant, vocabulis conveniunt, quia et vox vera dicitur sicut intellectus, licet sub alia significatione.
3.1.133 IPSA dicit, id est per se simpliciter prolata.
UT HOMO VEL <ALBUM>, QUANDO NON ADDITUR ALIQUID.
3.1.134 De nominibus exemplificat tam per substantiale vocabulum, quam per accidentale, tam per simplex, quam per compositum. 'Hircocervus' enim, quod supponit, compositum est. QUANDO NON ADDITUR, id est quando per se proferuntur, quia cum aliis prolata, hoc est ipsa et alia simul accepta, componentem vel dividentem intellectum significant.
NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM EST.
3.1.135 Commendatio exemplorum per 'homo' et 'album' de vocibus, quia neque verae sunt neque falsae, quia videlicet istae sunt huiusmodi. A causa. Quod dicit ADHUC tale est, ac si diceret: 'per se prolata'.
HUIUS AUTEM SIGNUM HOC EST.
3.1.136 Ostendit a maiori per compositum nomen, quod magis videtur significare verum vel falsum quam simplex nomen, nullum nomen secundum significationem verum <esse> vel falsum. Et hoc est: HUIUS, quod ego dico, scilicet nomina et verba quantum ad intellectus suos neque vera esse neque falsa, hoc nomen 'hircocervus' EST SIGNUM, hoc est ostensio.
HIRCOCERVUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID, SED QUOD NONDUM VERUM AUT FALSUM SIT, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.
3.1.137 Commendatio exempli a causa.
3.1.138 Et attende quod teste Boethio magnam vim habet huius exempli novitas et exquisita subtilitas. Ad ostendendum enim, quod nomen per se dictum neque verum significat neque falsum, posuit compositum de quo magis videretur et insuper tale quod rem non existentem significaret. Unde magis videretur falsum significare. Praeterea vocem elegit significativam, licet non existentis rei, ne si vocem significatione omnino carentem poneret, ipsa non-significatio uideretur auferre significationem veri vel falsi non-simplicis vocis.
3.1.139 Et nota quod cum dicimus: hircocervus significat aliquid, si de re significata agimus, tunc aliquod nomen est rei non existentis. Si vero de intellectu dicamus, potest esse nomen existentis; et hoc magis littera vult, cum subditur: SED QUOD NONDUM VERUM VEL FALSUM est, hoc est non talem intellectum qui sit adhuc verus vel falsus.
3.1.140 SI NON ADDITUR VEL ESSE VEL NON ESSE, id est vox aliqua coniungens intellectus vel disiungens. VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS, hoc est vel quae non designet tempus, ut cum dicitur:

Hircocervus <albus (vel>: non albus)

vel quae tempus designet, ut:

Hircocervus currens (vel: non)
Hircocervus currit (vel: non currit).

3.1.141 Boethius vero ESSE VEL NON ESSE de verbo tantum accipit, et tripliciter exponit, primum sic:
3.1.142 Quod verba posita in enuntiationibus aliquando simpliciter accipiuntur, sine ulla scilicet discretione temporis, aliquando cum discretione temporis. Cum enim dicimus:

Deum necesse est esse

vel:

Deus fuit ante omnia tempora

nullum tempus in verbis accipimus, quia falsae essent enuntiationes, si scilicet diceremus Deum fuisse temporaliter ante omnia tempora vel si diceremus quod Deus est ex necessitate praesenti tempore existente, alioquin ipsum praesens tempus ex necessitate esse contingeret. Cum itaque esse de Deo praedicamus, non ad discretionem temporis ipso utimur sed potius id secundum proprium et incommutabile esse eius dicimus. Cum vero dicimus Socratem esse vel caeteras creaturas quae sub tempore includimus, secundum tempus, id est secundum significationem temporis verbum accipimus. Et ita modo secundum tempus accipitur verbum, modo simpliciter, id est sine significatione temporis.
3.1.143 Secundo autem sic exponit: Praesens tempus quod continuat praeteritum et futurum, terminus et confinium temporum dicitur, non tempus hic appellatur. Tunc autem verbum accipitur simpliciter et quasi sine tempore, quando praesentis temporis est designativum, quod scilicet praesens tempus hic, ut dictum est, non vocatur tempus. Tunc vero secundum tempus verbum ponitur, quando designat praeteritum tempus vel futurum.
3.1.144 Tertio vero sic exponit quod verbum aliquando ponitur simpliciter, id est sine determinatione temporali, veluti cum dicitur:

Socrates legit (vel: leget)

aliquando cum determinatione temporali hoc modo:

Socrates legit nunc (vel: leget cras).

3.1.145 Sed opponitur secundum hoc quod Boethius esse et non esse ad verba tantum refert affirmativa vel negativa, quod falsum est quod Aristoteles dicit 'hircocervus' non significare verum vel falsum sine verbo. Si enim verum et falsum accipiat in designatione intellectuum, sicut superius, mentitur, cum hoc etiam habeat cum nomine, sicut diximus. Si autem verum vel falsum accipiat in designatione dictorum propositionum, verum est nec fortasse est inconveniens, si mutet priorem acceptionem et ita dicatur quod 'hircocervus' non significat verum vel falsum, id est non dicit, quod est in re vel quod non est in re, sine verbo.
3.1.146 Poterimus etiam verum et falsum in designatione intellectuum retentis quodammodo absoluere Boethium, ut videlicet, cum ait Aristoteles: SI NON ADDATUR ESSE VEL NON ESSE, affirmative potius intelligamus quam negative, ac si dicat: 'Sed significabit verum vel falsum intellectum, si addatur ei vel esse vel non esse'. Sed prior nostra expositio plenior est.

Notes