Authors/Abelard/logica/GSP/8

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSP
Jump to navigationJump to search

TRACTATUS DE COMMUNITATIBUS ET PROPRIETATIBUS

Latin English
LI 1.06 TRACTATUS DE COMMUNITATIBUS ET PROPRIETATIBUS
OMNIBUS IGITUR DETERMINATIS QUAE PROPOSITA SUNT, DICO AUTEM GENERE, SPECIE, DIFFERENTIA, PROPRIO, ACCIDENTI, DICENDUM EST QUAE EIS COMMUNIA ADSUNT ET QUAE PROPRIA.
OMNIBUS IGITUR. Postquam quinque proposita singillatim tractavit, communitates eorum et differentias exsequitur ad maiorem cognitionem. Sic infert a Partibus: Quandoquidem determinatum est, id est demonstratum, genus, species etc., igitur omnia proposita sunt determinata et omnibus determinatis DICENDUM etc. Hic aperte monstratur individua non esse de intentione, ut supra quoque meminimus causam etiam reddentes.
COMMUNE QUIDEM OMNIBUS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI; SED GENUS QUIDEM DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS, ET DIFFERENTIA SIMILITER, SPECIES AUTEM DE HIS QUAE SUB IPSA SUNT INDIVIDUIS, AT VERO PROPRIUM ET DE SPECIE ET CUIUS EST PROPRIUM ET DE HIS QUAE SUB SPECIE SUNT INDIVIDUIS, ACCIDENS AUTEM ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS.
COMMUNE QUIDEM. Communitates daturus singularum et differentias ponit prius communem omnium convenientiam, quae praecipue individua excludit, hanc scilicet quod omnia de pluribus praedicantur, hoc est tam genera quam alia, non tamen omnia accidentia sed communia tantum. Determinat etiam, de quibus unumquodque habeat praedicari, GENUS QUIDEM DE SPECIEBUS ET INDIVIDUIS etc.
ET DIFFERENTIA SIMILITER. Si similitudinem differentiae ad genus in ea etiam notes, quod de diversis speciebus praedicatur, non est de omni differentia accipiendum, sicut nec illud de omni accidentali vocabulo, quod supponit, cum accidens quoque ait praedicari de speciebus.
NAMQUE ANIMAL DE EQUIS ET BUBUS ET CANIBUS PRAEDICATUR QUAE SUNT SPECIES, ET DE HOC EQUO ET DE HOC BOVE QUAE SUNT INDIVIDUA; IRRATIONALE VERO ET DE EQUIS ET DE BUBUS PRAEDICATUR ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES.
NAMQUE ANIMAL. In partibus ostendit quae dixit, scilicet genus praedicari de talibus etc. 97 de equis et bobus, id est de nominibus continentibus equos et boves, quae sunt species, et de his quae sunt partes, id est de singularibus et communibus.
SPECIES AUTEM, UT HOMO, SOLUM DE HIS QUI SUNT PARTICULARES PRAEDICATUR; PROPRIUM AUTEM, QUOD EST RISIBILE, DE HOMINE ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; NIGRUM AUTEM ET DE SPECIE CORVORUM ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES, QUOD EST ACCIDENS INSEPARABILE; ET MOVERI DE HOMINE ET DE EQUO, QUOD EST ACCIDENS SEPARABILE SED PRINCIPALITER QUIDEM DE INDIVIDUIS, SECUNDUM POSTERIOREM VERO RATIONEM DE HIS QUAE CONTINENT INDIVIDUA.
SPECIES AUTEM, scilicet specialissima, de his qui sunt particulares homines, id est de particularibus nominibus hominum.
SPECIE CORVORUM, id est speciali nomine continente coruos.
SED PRINCIPALITER QUIDEM. Dixi accidentia praedicari tam de speciebus quam de individuis sed principaliter de individuis praedicantur, secundario de speciebus. Maiorem namque notitiam accidentium individua faciunt quam universalia, ex discretione tamen nostra, non ex vi vocis. Cum enim audio 'Socrates', simum quendam vel crispum quodammodo intelligo sed non ita, cum audio 'homo'. De eo itaque accidens principaliter dicitur, quod magis ad significationem eius qualitercumque accedit.
<De communibus generis et differentiae>
COMMUNE EST AUTEM GENERI ET DIFFERENTIAE CONTINENTIA SPECIERUM; CONTINET ENIM ET DIFFERENTIA SPECIES, ETSI NON OMNES QUOT GENERA; RATIONALE ENIM, ETIAM SI NON CONTINET EA QUAE SUNT IRRATIONABILIA UT GENUS QUEMADMODUM ANIMAL SED CONTINET HOMINEM ET DEUM QUAE SUNT SPECIES.
COMMUNE AUTEM. Assignata communi omnium convenientia familiaritates, <id est> communitates, et differentias inter bina et bina ostendit, et prius inter genus et differentiam. Continuatio. In hoc conveniunt omnia quod de pluribus praedicantur sed in hoc insuper genus et differentia quod continent diversas species, atque utrumque habet hoc. A causa. Quod quidem diligenter ostendit, cum ait differentiam, scilicet divisibilem, species continere, etsi non tot quot genera. Plures per pauciores distinguit. Similiter enim ostendit species continere.
RATIONALE ENIM. Vere differentia continet speciem, quia rationale hominem et Deum. A parte differentiae et a parte specierum.
ET QUAECUMQUE PRAEDICANTUR DE GENERE UT GENUS, ET DE HIS QUAE SUB IPSO SUNT SPECIEBUS PRAEDICANTUR; QUAEQUE DE DIFFERENTIA PRAEDICANTUR UT DIFFERENTIAE, ET DE EA QUAE EX IPSA EST SPECIE PRAEDICABUNTUR.
ET QUAECUMQUE PRAEDICANTUR. Praedicari UT GENUS est praedicari in quid, praedicari ut differentia est praedicari in quale. Cum ita rationale praedicetur in quale, et praedicatur ut sumptum de rationali et de aliqua specierum eius. Vel ita: quaecumque praedicantur de genere ut genus, hoc est ita, quod sint genus illius, et de suppositis generi; et quaecumque praedicantur de differentia ita, quod sint differentiae ipsius, quodammodo circa nomina praedicantur etiam de specie aliqua supposita differentiae ita, quod sint differentiae eius, veluti '<uti> ratione' differentia accidentalis et rationalis, secundum nominationem subiectarum rerum hominis quoque vel Dei differentia est.
Sed nulla videtur convenientia inter genus et differentiam per praedicari de genere ut genus et praedicari de differentia ut differentia, quippe nulla hic similitudo generis et differentiae assignatur, ubi diversa praedicantur. Nam licet praedicari ponatur, determinationes suppositae convenientiam tollunt, sicut quando dicitur moveri 98 celeriter et moveri. Praeterea generi et differentiae nil attribuitur sed praedicamentis eorum. Sed profecto licet praedicata generis et differentiae subiciantur et diversa iterum de eis praedicentur, tamen quaedam similitudo generis et differentiae in eo monstratur quod unumquodque suum praedicandi modum semper habet, licet modi illi sint diversi. Talis enim frequenter similitudo assignatur, veluti si dicamus: Socrates et Plato conveniunt in eo quod uterque diligit filium suum, licet sint eorum filii diversi.
NAM, CUM SIT GENUS ANIMAL, NON SOLUM DE EO PRAEDICANTUR UT GENUS SUBSTANTIA ET ANIMATUM SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB ANIMALI SPECIEBUS OMNIBUS PRAEDICANTUR HAEC USQUE AD INDIVIDUA; CUMQUE SIT DIFFERENTIA RATIONALIS, PRAEDICATUR DE EA UT DIFFERENTIA ID QUOD EST RATIONE UTI, NON SOLUM DE EO QUOD EST RATIONALE SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB RATIONALI SPECIEBUS PRAEDICABITUR RATIONE UTI.
NAM CUM SIT. Ostendit in parte generis et differentiae, quod ait. Et attende quod 'uti ratione' actum designat, 'rationale' vero potentiam ipsius actus. Unde minus est 'uti ratione' quam 'rationale', licet praedicatum appellet. Sed de eis quae sunt sub rationali, id est de aliqua specie supposita, veluti de homine sive Deo. Boethius:
Quandocumque, inquit, Deum supponimus animali, secundum eam propositionem facimus, quae solem stellasque atque hunc totum mundum animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine, ut supra dictum est, appellaverunt.
COMMUNE AUTEM EST ET PEREMPTO GENERE VEL DIFFERENTIA SIMUL PERIMI QUAE SUB IPSIS SUNT; QUEMADMODUM, SI NON SIT ANIMAL, NON EST EQUUS NEQUE HOMO, SIC, SI NON SIT RATIONALE, NULLUM ERIT ANIMAL QUOD UTATUR RATIONE.
COMMUNE AUTEM. Categoricas intellige, cum ait: SI NON est ANIMAL vel rationale, NON EST HOMO, ac si dicat, nil potest esse homo ita quod non sit animal vel non sit rationale. Hanc consequentiam enim recipimus: SI NON est RATIONALE, NON EST HOMO.
<De propriis generis et differentiae>
PROPRIUM AUTEM GENERIS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI QUAM DIFFERENTIA ET SPECIES ET PROPRIUM ET ACCIDENS.
PROPRIUM AUTEM. Post convenientiam generis et differentiae quidem supponit differentiam. Quod dicit 'proprium', tale est: isti convenit et nulli alii. Accidens sicut proprium vel differentiam respectu speciei accipe, ut grammaticus proprium est accidens hominis, alioquin accidens saepe de pluribus quam genus praedicaretur, ut coloratum quam animal. Differentiam quoque constitutivam speciei ac divisivam generis ac rursus contentam intellige, quod ipse postea determinabit.
ANIMAL ENIM DE HOMINE ET EQUO ET AVE ET SERPENTE, QUADRUPES VERO DE SOLIS QUATTUOR PEDES HABENTIBUS, HOMO VERO VIDETUR DE SOLIS INDIVIDUIS, ET HINNIBILE DE EQUO ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; ET ACCIDENS SIMILITER DE PAUCIORIBUS.
ANIMAL ENIM. In partibus ostendit, quod ait.
OPORTET AUTEM DIFFERENTIAS ACCIPERE QUIBUS DIVIDITUR GENUS, NON EAS QUAE COMPLENT SUBSTANTIAM GENERIS.
OPORTET AUTEM. Hic determinat esse intelligendum de divisivis differentiis, non de constitutivis generis.
AMPLIUS GENUS CONTINET DIFFERENTIAM POTESTATE; ANIMALIS ENIM HOC QUIDEM RATIONALE EST, ILLUD VERO IRRATIONALE.
AMPLIUS. Aliam ponit differentiam, quod scilicet genus continet differentias singulas divisivas, quia largius est in nominatione, differentiae vero continentur. Quod ait 'potestate', nil ad differentiam sed ad modum demonstrandum continentiae, quod ita scilicet eas continet, quod vocant rem subiectam in eo statu ex quo nulli differentiarum repugnat, sicut in Differentia expositum est.
AMPLIUS GENERA QUIDEM PRIORA SUNT HIS QUAE SUNT SUB SE POSITIS DIFFERENTIIS PROPTER QUOD SIMUL QUIDEM EAS AUFERT, NON AUTEM SIMUL AUFERTUR (SUBLATO ENIM ANIMALI AUFERTUR RATIONALE ET IRRATIONALE), DIFFERENTIAE VERO NON AUFERUNT GENUS (NAM, SI OMNES INTERIMANTUR, TAMEN SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS SUBINTELLEGI POTEST QUAE EST ANIMAL).
AMPLIUS GENERA, quia scilicet significant rem in statu naturaliter priori; naturaliter enim prius est animal substantia, quam rationale fiat.
PROPTER QUOD. Quia scilicet est prius in significatione, destructa re 99 generis non res differentiae permaneret sed differentiae singulae sive etiam omnes simul necessario non auferunt genus, quippe posset res in natura animalis omnino permanere peremptis inferioribus differentiis singulis vel fortasse etiam omnibus simul. Unde statim subdit: NAM SI OMNES.
Quod ait: SUBINTELLIGI, rationabiliter tantundem valet ac si diceret: permanere naturaliter.
SUBLATO ENIM... NAM SI OMNES. In partibus ostendit, quod ait: genus unum est, hoc est res speciei non habet in se diversas materias secundum quas diversis generibus subiacet, sicut habet diversas formas, pro quibus diversis differentiis supponitur. Eadem namque essentia, quae est in homine animal, est corpus, substantia sed non eadem forma rationale et mortale.
AMPLIUS GENUS QUIDEM IN EO QUOD QUID EST, DIFFERENTIA VERO IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST, QUEMADMODUM DICTUM EST, PRAEDICATUR. AMPLIUS GENUS QUIDEM UNUM EST SECUNDUM UNAMQUAMQUE SPECIEM (UT HOMINIS ID QUOD EST ANIMAL), DIFFERENTIAE VERO PLURIMAE (UT RATIONALE, MORTALE, MENTIS ET DISCIPLINAE PERCEPTIBILE) QUIBUS AB ALIIS DIFFERT.
GENUS, id est res generis, una tantum est res, DIFFERENTIAE VERO multae a formis, secundum quas tantum vocabula differentialia sunt imposita.
ET GENUS QUIDEM CONSIMILE EST MATERIAE, FORMAE VERO DIFFERENTIA. CUM AUTEM SINT ET ALIA COMMUNIA ET PROPRIA GENERIS ET DIFFERENTIAE, NUNC ISTA SUFFICIANT.
ET GENUS QUIDEM, id est res generis, ET DIFFERENTIAE, id est res differentiarum. Sed haec similitudo in tractatu differentiae diligenter est aperta.
<De communibus generis et speciei>
GENUS AUTEM ET SPECIES COMMUNE QUIDEM HABENT DE PLURIBUS (QUEMADMODUM DICTUM EST) PRAEDICARI; SUMATUR AUTEM SPECIES ET NON ETIAM UT GENUS, SI FUERIT IDEM SPECIES ET GENUS.
GENUS AUTEM. Ostensa convenientia <et> differentia inter genus et differentiam ostendit inter genus et speciem.
SUMATUR AUTEM. Dedit differentiam inter genus et speciem, et ne quis acciperet tantum speciem specialissimam, ideo dicit haec dici de qualibet specie respectu sui generis, de illa quoque scilicet, quae genus est, si sumatur ut species, id est comparetur suo generi.
COMMUNE AUTEM HIS EST ET PRIORA ESSE EORUM DE QUIBUS PRAEDICANTUR ET TOTUM QUIDDAM ESSE UTRUMQUE.
PRIORA ESSE EORUM, id est priora esse respectu inferiorum, quia videlicet rem subiectam in priori naturaliter statu nominant, nec non et secundum sententiam quasi partes constitutivae sunt inferiorum et tamen totum quiddam, id est universale ad inferiora. 'Quiddam' ideo dicit, quia proprie totum non dicitur nisi constitutivum.
<De propriis generis et speciei>
DIFFERT AUTEM EO QUOD GENUS QUIDEM CONTINET SPECIES SUB SE, SPECIES VERO CONTINENTUR ET NON CONTINENT GENERA; IN PLURIBUS ENIM GENUS QUAM SPECIES EST.
DIFFERUNT AUTEM. Qualiter continere accipiat, quantum scilicet ad rerum nominationem, ipse statim determinat dicens: IN PLURIBUS ENIM.
Et nota quod duo quae dixit, probat, scilicet quod species singulae contineant genus, scilicet quia genus est in pluribus. Ab oppositis. Deinde quod genera continent, per hoc ostendit quod res generis continent res specierum, <quia> per hoc quod informantur rebus diversarum specierum, transeunt in naturas specierum, hoc est res specierum fiunt in natura rerum causa continentiae vocabulorum.
GENERA ENIM PRAEIACERE OPORTET ET FORMATA SPECIFICIS DIFFERENTIIS PERFICERE SPECIES.
Sic lege: GENERA id est res generum, OPORTET PRAEIACERE natura in statu generalis nominis ac per susceptas formas transire in res specierum.
UNDE ET PRIORA SUNT NATURALITER GENERA ET SIMUL INTERIMENTIA SED QUAE NON SIMUL INTERIMANTUR.
UNDE PRIORA GENERE NATURALITER. Hoc tam de vocibus accipi potest secundum naturam status rerum quam de rebus. Et est causa.
ET SPECIES QUIDEM CUM SIT, EST ET GENUS, GENUS VERO CUM SIT NON OMNINO ERIT ET SPECIES.
ET SPECIES QUIDEM, id est res speciei, GENUS, id est res generis, ac si diceret: non potest esse homo ita quod non sit animal sed animal 100 necessario non exigit hominem.
ET GENERA QUIDEM UNIVOCE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES VERO DE GENERIBUS MINIME.
ET GENERA QUIDEM. 'Praedicari' ut de contento accipe.
AMPLIUS QUIDEM GENERA ABUNDANT EARUM QUAE SUB IPSIS SUNT SPECIERUM CONTINENTIA, SPECIES VERO GENERIBUS ABUNDANT PROPRIIS DIFFERENTIIS.
GENERA ABUNDANT CONTINENTIA SPECIERUM, id est res plures nominant quam singulae species, secundum quod nomina sunt universalia.
SPECIES VERO in DIFFERENTIIS, propositis {?/propriis} scilicet, non illis quae sunt generis constitutivae, quae utrisque sunt communes, quippe praeter differentias generis habent etiam suas et quas in sensu suo sola continent, non genus, vel quas exigit res speciei ex eo quod res est speciei, non quod res est generis, quippe ex eo quod homo est, rationalis est, non ex eo quod animal est. Est autem speciem abundare genere in differentiis: continere differentias quas non continet genus unum terminatum. Sed genus quoque differentiam habet constitutivam ut animal, corpus, sive nullam habet ut substantia, et de his substantiis quae solae differentias habent, accipiendum est.
AMPLIUS NEQUE SPECIES FIET UMQUAM GENERALISSIMUM NEQUE GENUS SPECIALISSIMUM.
AMPLIUS NEQUE. Alia differentia generis et speciei non generaliter, <sed> haec quorundam, scilicet specialissimi et generalissimi, quia videlicet adeo differunt, quod id quod generalissimum est, non potest esse specialissimum. Sed si hoc de rebus dicitur secundum eos qui easdem res et genera et species volunt, falsum est, nisi quis in respectu absolvit dicens in eo statu in quo est generalissimum, non esse specialissimum.
<De communibus generis et proprii>
GENERIS AUTEM ET PROPRII COMMUNE QUIDEM EST SEQUI SPECIES (NAM, SI HOMO EST, ANIMAL EST, ET, SI HOMO EST, RISIBILE EST), ET AEQUALITER PRAEDICARI GENUS DE SPECIEBUS ET PROPRIUM DE HIS QUAE ILLO PARTICIPANT (AEQUALITER ENIM ET HOMO ET BOS ANIMAL, ET CATO ET CICERO RISIBILE).
GENUS AUTEM SEQUI, id est comitari, semper speciem. Quod ostendit in partibus dicens: NAM SI EST HOMO. Categoricas intellige sic: Quicquid est homo, est animal vel risibile. Non enim hanc consequentiam recipimus: SI EST HOMO, EST RISIBILE.
ET AEQUALITER PRAEDICARI, non cum magis et minus, quod certum est de propriis quae potentias significant. Possunt autem fortassis propria esse specialissimorum, quae ad comparationem venire possent, quae non significant potentias, convertibilia quidem cum specie, sicut est coloratum convertibile cum corpore, quod superius comparari dixit. Sed si in natura rei posset esse, impositio tamen non habet ideoque de vocibus agens ad impositionem tantum respexit.
COMMUNE AUTEM ET UNIVOCE PRAEDICARI GENUS DE PROPRIIS SPECIEBUS ET PROPRIUM QUORUM EST PROPRIUM.
COMMUNE EST AUTEM. Videtur Porphyrius largius hic accipere 'praedicari univoce' quam <Aristoteles> in Substantia, ubi scilicet ait de subiectis non praedicari univoce. Sed nil obest si largius univocationem accipiat sicut et Boethius, quando in Divisionibus divisionem accidentis in subiecta aequivocationis esse non dicit. Aristoteles enim ibi univoca non accipit nisi quantum ad rationem substantiae, id est ad definitionem datam secundum substantiam. Porphyrius vero hic sive 101 Boethius ibi quamlibet definitionem accipit datam secundum nomen, sive secundum substantiam sit data sive non.
DE his QUORUM EST PROPRIUM, id est quae continent proprium, sicut sunt individua speciei.
<De propriis generis et proprii>
DIFFERT AUTEM QUONIAM GENUS QUIDEM PRIUS EST, POSTERIUS VERO PROPRIUM (OPORTET ENIM ESSE ANIMAL, DEHINC DIVIDI DIFFERENTIIS ET PROPRIIS). ET GENUS QUIDEM DE PLURIBUS SPECIEBUS PRAEDICARI, PROPRIUM VERO DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM. ET PROPRIUM QUIDEM CONVERSIM PRAEDICATUR CUIUS EST PROPRIUM, GENUS VERO DE NULLO CONVERSIM PRAEDICATUR.
DIFFERT AUTEM. Quod ostendit a causa in ipsa rerum natura, quia scilicet naturaliter prius oportet esse rem generis et postea diversificari suscepta propria differentia.
NAM NEQUE SI ANIMAL EST, HOMO EST, NEQUE SI ANIMAL EST, RISIBILE EST; SIN VERO HOMO, ET RISIBILE EST, ET E CONVERSO.
NAM SI. In partibus ostendit quod dixit novissime. Categoricas intellige, ac si diceret: Non omne animal est homo. Nam consequens proprii non recipimus.
AMPLIUS PROPRIUM OMNI SPECIEI INEST CUIUS EST PROPRIUM ET UNI ET SEMPER, GENUS VERO OMNI QUIDEM SPECIEI CUIUS FUERIT GENUS ET SEMPER, NON AUTEM SOLI.
PROPRIUM OMNI, id est nomen omnium rerum speciei, quamdiu sunt materia speciei, et earum tantum.
AMPLIUS SPECIES QUIDEM INTEREMPTAE NON SIMUL INTERIMUNT GENERA, PROPRIA VERO INTEREMPTA SIMUL INTERIMUNT QUORUM SUNT PROPRIA, ET HIS QUORUM SUNT PROPRIA INTEREMPTIS ET IPSA SIMUL INTERIMUNTUR.
SPECIES QUIDEM INTEREMPTAE, singulae scilicet. Si enim omnes simul acciperemus, sicut proprium in actu perimit speciem, ita etiam omnes simul species genus.
<De communibus generis et accidentis>
GENERIS VERO ET ACCIDENTIS COMMUNE EST DE PLURIBUS (QUEMADMODUM DICTUM EST) PRAEDICARI SIVE SEPARABILIUM SIT SIVE INSEPARABILIUM.
GENERIS ET ACCIDENTIS, scilicet universalis accidentis ut singularis.
ET ENIM MOVERI DE PLURIBUS, ET NIGRUM DE CORVIS ET HOMINIBUS ET AETHIOPIBUS ET ALIQUIBUS INANIMATIS.
ETENIM MOVERI. In partibus ostendit tam separabilia accidentia praedicari de pluribus quam inseparabilia.
<De propriis generis et accidentis>
DIFFERT AUTEM GENUS ACCIDENTE QUONIAM GENUS ANTE SPECIES EST, ACCIDENTIA VERO SPECIEBUS INFERIORA SUNT;
DIFFERT AUTEM. Genus in eo prius est specie, quod nominat rem speciei in priori statu, accidens vero in posteriori. Accidentia namque, ut hoc loco dicit Boethius, esse non possunt, nisi eis species supponantur, ut scilicet fundamenta. Ex quo apparet corporeum et differentias alias non dici accidentia.
NAM SI ETIAM INSEPARABILE SUMATUR ACCIDENS SED TAMEN PRIUS EST ILLUD CUI ACCIDIT QUAM ACCIDENS.
NAM SI. Vere accidens posterius est naturaliter specie, quia separabile et inseparabile. Sed quia de separabili patebat, de inseparabili tantum ostendit.
ET GENERE QUIDEM QUAE PARTICIPANT AEQUALITER PARTICIPANT, ACCIDENTE VERO NON AEQUALITER.
AEQUALITER PARTICIPANT, id est ponuntur non cum magis et minus.
ACCIDENTIA VERO NON AEQUALITER, non tamen omnia, quia scilicet non omnia comparantur sicut pater et filius.
INTENTIONEM ENIM ET REMISSIONEM SUSCIPIT ACCIDENTIUM PARTICIPATIO, GENERUM VERO MINIME.
INTENTIONEM ENIM, id est magis recipit praedicatio quorundam. Ab oppositis vel a descriptione 'praedicari non aequaliter'.
ET ACCIDENTIA QUIDEM IN INDIVIDUIS PRINCIPALITER SUBSISTUNT, GENERA VERO ET SPECIES NATURALITER PRIORA SUNT INDIVIDUIS SUBSTANTIIS.
ET ACCIDENTIA QUIDEM. In <eo> quoque differunt accidentia a generibus, quod accidentia naturaliter posteriora individuis, quia in priori nominant. Et hoc ostendit, cum ait res eorum subsistere in diversis substantiis ut in fundamentis.
ET GENERA QUIDEM IN EO QUOD QUID EST PRAEDICANTUR DE HIS QUAE SUB IPSIS SUNT, ACCIDENTIA VERO IN EO QUOD QUALE ALIQUID EST VEL QUOMODO SE HABEAT UNUMQUODQUE; "QUALIS EST" ENIM "AETHIOPS?" INTERROGATUS DICIS "NIGER", ET QUEMADMODUM SE SOCRATES HABEAT, DICIS QUONIAM SEDET VEL AMBULAT.
QUALIS ENIM. In partibus monstrat quod ait.
GENUS VERO QUO ALIIS QUATTUOR DIFFERAT DICTUM EST. CONTINGIT AUTEM ETIAM UNUMQUODQUE ALIORUM DIFFERRE AB ALIIS QUATTUOR, UT, CUM QUINQUE QUIDEM SINT, UNUM AUTEM AB ALIIS QUATTUOR DIFFERAT, QUATER QUINQUE (VIGINTI) FIANT OMNES DIFFERENTIAE; SED, SEMPER POSTERIORIBUS ENUMERATIS ET SECUNDIS QUIDEM UNA DIFFERENTIA SUPERATIS (PROPTEREA QUONIAM IAM SUMPTA EST), TERTIIS VERO, DUABUS, QUARTIS VERO TRIBUS, QUINTIS VERO QUATTUOR, DECEM OMNES FIUNT (QUATTUOR, TRES, DUAE, UNA).
GENUS VERO. Postquam ostendit communitates et differentias generis et alia, docet idem de caeteris esse sentiendum, scilicet quod sicut GENUS a caeteris QUATTUOR DIFFERT, ita UNUMQUODQUE ex eis quinque a caeteris quattuor habet quattuor differentias, et ita sunt OMNES DIFFERENTIAE quinquies quattuor sive QUATER QUINQUE, id est UIGINTI. Sed licet naturaliter viginti sint tractandi, tamen non est necessarium, uti singula quattuor distrectet. Cum enim differentias generis ostendit ad alia quattuor, superfluum est monstrari differentias aliorum ad genus. In quo enim genus a caeteris differt, in eodem caetera differunt a genere. Differentias itaque quae post genus sequitur, tres differentiae tantum adscribendae ad tria scilicet posteriora, speciem 102 scilicet proprium et accidens, speciei vero duae, proprio una, accidenti nulla. Ubi enim omnium differentiae ad accidens sunt ostensae, ibi accidentis ad omnia. Sic iunge: Dedi plures differentias sed omnes illae sunt generis ad alia. Si autem 'genus' habeatur in litera, infer a partibus ita: Quandoquidem ostensum est, in quo genus differat a differentia et specie et caeteris, ergo ostensum est in quo differat ab aliis quattuor.
CONTINGIT AUTEM similiter AB ALIIS a se SED SEMPER ita sunt naturaliter viginti sed non est necesse omnes tractando computare, sed ENUMERATIS POSTERIORIBUS differentiis, id est differentiis rerum posteriorum, quae scilicet sequuntur post genus veluti differentiae speciei, accidentis, ET SECUNDIS, <id est> differentiis secundae rei post genus, SUPERATIS UNA DIFFERENTIA a differentia prioris rei, scilicet generis, quarum quattuor computantur, non adscribuntur nisi tres. Quod eo evenit, quod IAM SUMPTA EST et ostensa una eius differentia ad genus, ubi scilicet dabatur differentia generis ad eam.
Et differentiis TERTIIS, id est tertiae rei quae est species, superatis a differentiis ipsius generis quod praecedit, duabus differentiis, quippe quattuor generis computantur et duae tantum speciei.
QUARTIS, scilicet differentiis quartae rei, <id> est proprii, superatis TRIBUS, quod cum generis quattuor computantur sed nullum accidentis. Bene autem ubique differentias pluraliter dicit, quia scilicet singula quattuor habent in natura differentias, licet in singulis non sit necesse eas computare.
GENUS ENIM DIFFERT DIFFERENTIA ET SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTI; QUATTUOR IGITUR SUNT OMNES DIFFERENTIAE. DIFFERENTIA VERO QUO DIFFERT GENERE DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET GENUS AB EA DICEBATUR.
GENUS ENIM. Vere quattuor sunt, quia quattuor generis. A parte.
RELINQUITUR IGITUR QUO DIFFERAT SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTE DICERE, ET FIUNT TRES. RURSUS SPECIES QUO QUIDEM DIFFERAT A DIFFERENTIA DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET SPECIE DIFFERENTIA DICEBATUR, QUO AUTEM DIFFERT SPECIES GENERE DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET GENUS SPECIE DICEBATUR.
RELINQUITUR IGITUR. Quandoquidem dictum est, in quo differentia differt a genere, ergo relinquitur ostendere, in <quo> differat a caeteris. A causa.
RELIQUUM EST IGITUR UT QUO DIFFERAT PROPRIO ET ACCIDENTE DICATUR; DUAE IGITUR ETIAM ISTAE SUNT DIFFERENTIAE. PROPRIUM AUTEM QUO DIFFERAT ACCIDENTE RELINQUITUR, NAM QUO SPECIE ET DIFFERENTIA ET GENERE DIFFERT PRAEDICTUM EST IN ILLORUM AD IPSUM DIFFERENTIA.
RELIQUUM EST IGITUR, id est restat similiter. A causa. Duae igitur, quia istae duae scilicet, ergo duae. A parte.
NAM QUO. Reddidi <causam>, quare de istis tantum restet, quia scilicet de aliis dictum est.
QUATTUOR IGITUR SUMPTIS GENERIS AD ALIA DIFFERENTIIS, TRIBUS VERO DIFFERENTIAE, DUABUS AUTEM SPECIEI, UNA AUTEM PROPRII AD ACCIDENS, DECEM ERUNT OMNES; QUARUM QUATTUOR QUAE ERANT GENERIS AD RELIQUA SUPERIUS DEMONSTRAVIMUS.
QUATTUOR IGITUR. Infer a partibus sic: Quandoquidem sunt quattuor differentiae generis et tres differentiae etc., ergo sunt decem.
<De communibus differentiae et speciei>
COMMUNE ERGO DIFFERENTIAE ET SPECIEI EST AEQUALITER PARTICIPARI; HOMINE ENIM AEQUALITER PARTICIPANT PARTICULARES HOMINES ET RATIONALI DIFFERENTIA. COMMUNE VERO EST ET SEMPER ADESSE HIS QUAE PARTICIPANT.
COMMUNE ERGO EST. Quandoquidem datae sunt communitates et differentiae generis ad alia, ergo aliorum ad alia monstremus. A causa, et prius differentiae.
AEQUALITER PARTICIPARI, id est non praedicari cum magis et cum minus, quod in tractatu differentiae diligenter est apertum.
SEMPER ENIM SOCRATES RATIONALIS ET SEMPER SOCRATES HOMO.
SEMPER ENIM. Vere differentiae et species semper re permanente ei conveniunt, quia ita est in istis. A partibus.
<De propriis differentiae et speciei>
PROPRIUM AUTEM DIFFERENTIAE QUIDEM EST IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICARI, SPECIEI VERO IN EO QUOD QUID EST.
PROPRIUM EST DIFFERENTIAE. Dicitur respectu speciei, quia scilicet ei convenit et non speciei.
NAM, ET SI HOMO VELUT QUALITAS ACCIPIATUR, NON SIMPLICITER ERIT QUALITAS SED SECUNDUM ID QUOD GENERI ADVENIENTES DIFFERENTIAE EAM CONSTITUERUNT.
NAM ETSI HOMO. In parte ostendit differentiae, quod species non praedicatur in quale, quia homo. Quia quibusdam videtur quod hoc quoque nomen in quale praedicari non deberet ideo quod qualitatem ita simpliciter significaret sicut rationale, 103 dicit suam significationem non simpliciter esse qualitatem, id est non proprie uocari nomine qualitatis sed velut qualitas dici potest secundum hoc quod est res generis affecta qualitatibus. Et hoc est: SECUNDUM QUOD GENERI ADVENIENTES DIFFERENTIAE etc.
Et nota quod videtur Porphyrius contradicere Boethio, qui dicit super Qualitatem quale, hoc nomen, dupliciter sumi sed qualitas uno modo. Sed non est, quia Porphyrius <non> dicit 'qualitatem' sed 'uelut qualitatem'.
AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM IN PLURIBUS SAEPE SPECIEBUS CONSIDERATUR (QUEMADMODUM QUADRUPES IN PLURIBUS ANIMALIBUS SPECIE DIFFERENTIBUS), SPECIES VERO IN SOLIS HIS QUAE SUB SPECIE SUNT INDIVIDUIS EST.
AMPLIUS. 'Saepe' dicit propter illas differentias quae uni tantum specialissimo conveniunt, SPECIES VERO, scilicet specialissima.
AMPLIUS DIFFERENTIA PRIMA EST AB EA SPECIE QUAE EST SECUNDUM IPSAM; SIMUL ENIM ABLATUM RATIONALE INTERIMIT HOMINEM, HOMO VERO INTEREMPTUS NON AUFERT RATIONALE, CUM SIT DEUS.
AMPLIUS DIFFERENTIA, id est: prima est respectu speciei quam constituit secundum significationem. Vere est prior specie, quia hoc modo quod ablata aufert speciem necessario sed non aufertur ablata specie. Quod ostendit in partibus dicens: SIMUL ENIM etc.
AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA (RATIONALE ENIM ET MORTALE COMPOSITUM EST IN SUBSTANTIA HOMINIS), SPECIES VERO SPECIEI NON COMPONITUR UT GIGNAT ALIQUAM ALIAM SPECIEM.
AMPLIUS DIFFERENTIA, id est res, propter quam differentialis vox convenit eo modo quod voce differentiali significatur, ut adiacens scilicet coniuncta est cum alia differentia in specie ipsa quam informant, ita quidem quod singulae differentiae totam speciem in qua sunt, accipiant informando. Quod statim in partibus differentiae ostendit dicens: RATIONALE, id est rationalitas etc.
SPECIES VERO, id est res specialis nominis secundum hoc quod a specie designatur, scilicet in essentia, non in adiacentia, non convenit in aliqua re cum aliqua specie id est cum re alterius speciei diversa a se essentialiter, ita scilicet ut totam illam rem essentialiter res singularum specierum occupent, veluti huius hominis substantia, sicut tota est formata rationalitate et mortalitate, quae quidem formae essentialiter sunt diversae.
QUIDAM ENIM EQUUS CUIDAM ASINO PERMISCETUR AD MULI GENERATIONEM, EQUUS AUTEM SIMPLICITER ASINO NUMQUAM CONVENIENS PERFICIET MULUM.
QUAEDAM ENIM. Vere res unius speciei cum re alterius non convenit in eadem substantia, quia equus et asinus in mulo. A partibus de quibus magis videtur, pro eo scilicet, quia, ut ipse determinat, per corruptum commiscentur equus et asinus ad generandum mulum. Unde simul res quae equus et asinus est, in substantia muli materialiter esse videtur. Quod removet dicens quandam equam permisceri per corruptum cuidam asino sed tamen NUMQUAM omnino EQUUS CONVENIENS ASINO SIMPLICITER, id est totaliter et integre, PERFICIET MULUM constituendo ipsum materialiter. Quod autem addidit 'simpliciter', ideo fecit, quia quodammodo equus et asinus in mulo dici possent, secundum hoc scilicet quod substantia muli, sicut quasdam eorum in se materialiter habet, ita ex utrisque quasdam naturas retinet sed non ita, ut integer equus vel asinus integer in eo reperiantur, nec simpliciter et proprie dici potest asinum et equum in mulo convenire, quippe non etiam ea portio quae ex asina ibi est, asinus est. Hanc autem sententiam Boethius 104 in Commento talibus verbis explicat:
Individua, inquit, individuis iuncta individua fortasse perficiunt, ipse vero equus simpliciter, id est universaliter et asinus universaliter neque permisceri possunt neque aliguid, si cogitatione misceantur, efficiunt.
Quod itaque dixit Boethius individua fortasse efficere aliud individuum, res ipsas accipe, quae proprie individuae, id est discretae, dicuntur; quod vero 'fortasse' apposuit, ideo fecit, quia, ut diximus, proprie et simpliciter, id est integre et totaliter, quod ipse universaliter intelligit, substantiae equi et asini in mulo non conveniunt nec convenire possunt sane intelligi.
<De communibus differentiae et proprii>
DIFFERENTIA VERO ET PROPRIUM COMMUNE QUIDEM HABENT AEQUALITER PARTICIPARI AB HIS QUAE EORUM PARTICIPANT; AEQUALITER ENIM RATIONALIA RATIONALIA SUNT ET RISIBILIA RISIBILIA SUNT.
DIFFERENTIA VERO AEQUALITER PARTICIPARE, id est sine magis et minus his evenire, quae notant. Quod statim ostendit in partibus differentiae et proprii dicens: AEQUALITER ENIM.
ET SEMPER ET OMNI ADESSE COMMUNE UTRISQUE EST
Insuper COMMUNE EST UTRISQUE, id est differentiae et proprio, semper adesse, id est convenire rebus nominatis, quamdiu integre suam substantiam sine corruptione res illae subiectae custodiunt.
SIVE ENIM CURTETUR QUI EST BIPES, NON SUBSTANTIAM PERIMIT SED AD QUOD NATUM EST SEMPER DICITUR; NAM ET RISIBILE, EO QUOD NATUM EST HABET ID QUOD EST SEMPER SED NON EO QUOD SEMPER RIDEAT.
SI ENIM CURTETUR. Vere differentia semper adest, quia bipes. A parte illius differentiae de qua minus videretur. Et vere proprium semper adest, quia risibile, quod statim supponit: NAM ET RISIBILE.
Sic lege: Quamvis CURTETUR ille QUI EST BIPES, tamen non ideo perimitur in substantia, id est non corrumpitur secundum specialem statum, quare nec amittit esse bipedem. Cum enim bipes homini sit substantiale, non potest amittere esse bipedem, nisi corrumpatur secundum substantiam hominis, quam necessario bipedalitas facit sicut rationalitas et caeterae differentiae.
SED SEMPER. Ipse etiam curtatus dicitur esse ad id habendum aptus ad quod habendum natus est aptus. BIPES enim dicitur non quia actualiter habeat pedes sed quia aptus natus est ad duos tantum pedes habendos. Duos quidem tantum dicimus quia aliter quadrupes posset dici bipes; quippe quicumque quattuor pedes habere potest, potest etiam duos habere sed non duos tantum. Praeterea nisi bipes ad duos tantum pedes se haberet, non esset hominis definitio ea qua Aristoteles utitur: 'animal gressibile bipes', quae etiam quadrupedibus conveniret. Unde sicut ibi gressibile accipimus, quod tantum gradi potest, non etiam uolare, ne scilicet avibus quoque possit convenire definitio, ita et bipes dicimus, quod duos tantum pedes potest habere, non plures.
Occurrit autem hoc loco quaestio, quomodo ille qui curtatus est possit habere duos pedes, utrum scilicet ita quod duo illi pedes sint contenti in illa essentia curtati vel illi adhaerentes, sicut prius erant. Sed si ita dicamus, quod in ipsa essentia curtati essent eo quod de parte aliqua illius possent formari pedes, possumus eadem ratione 105 dicere brachium duos pedes habere posse vel quodlibet compositum ex talibus partibus quae ad formandos pedes sufficerent, ita ut in eodem homine maxima pedum multitudo posset esse. Dicamus itaque curtatum duos pedes habere posse ita quidem, ut ei adhaerere possint extrinsecus et cum ipso convenire naturaliter in substantia humana ad cuius compositionem sola pedum adiunctio sufficiat. Hoc autem ideo determinamus, quia et pedes cum capite in homine conveniunt sed coniunctio pedum ad caput subsistentiae hominis non sufficit.
Occurrit alia quaestio, cum post abscisionem pedum illa substantia curtata quae prius pars hominis, dum homo integer permanebat, utrum in ipsa constitutione hominis integri illa substantia quae modo curtata est, homo etiam tunc esset et animata et sensibilis et rationalis et mortalis, sicut modo est, aut potius per abscisionem fiat homo quod prius non erat. Sed si in constitutione quoque hominis homo erat, profecto idem homo ex pluribus constat hominibus, quia per plures abscisiones plures possunt separari partes quae separatae homines erunt, ut si abscisis pedibus brachia quoque abscidamus. At vero multos homines in uno esse nemo concedit nec multos esse sine multis animabus. Quodsi per abscisionem nostram id facimus hominem quod non erat homo, similiter et animatum et animal, et ita nostrae quoque operationi generatio subiecta est. Sed non inconveniens est, si nostra operatio sicut hominem quodammodo destruit, qui prius erat, dum scilicet per abscisionem facimus, ne sint home illa simul, quae prius erant homo, ita etiam faciat, ut homo sit, quod prius homo non erat, nec tamen talis destructio hominis est homicidium facere, quae animam non aufert, nec talis effectio proprie dicitur hominem efficere, quae animam non confert. Unde idem semper homo esse dicitur corpus eadem anima uegetatum, licet essentiae quantitas modo minor sit partibus, dum puer est, modo maior, dum ivvenis est, et licet eadem non sint corpora secundum quantitatem essentiae quod prius erat et quod modo est, pro eodem tamen secundum eundem effectum animae iudicantur, alioquin abscisis unguibus aliam hominis diceremus substantiam, quod licet quantum ad discretionem essentiae verum sit, quantum tamen ad effectum animae alia persona non dicitur.
Fortasse autem dicendum, quia nec pedes de essentia hominis sunt sed tantum illae partes homo vocantur, sine quibus homo esse non potest, cum tamen Boethius dicat hominem dividi in pedes, thoracem, manus.
<De propriis differentiae et proprii>
PROPRIUM AUTEM DIFFERENTIAE EST QUONIAM HAEC QUIDEM DE PLURIBUS SPECIEBUS DICITUR SAEPE (UT RATIONALE DE HOMINE ET DEO), PROPRIUM VERO IN UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM.
PROPRIUM AUTEM. Quod ait PROPRIUM esse DIFFERENTIAE tale est: differentiae convenit et non proprio. Unde patenter apparet, quia 106 proprium specialissimae speciei tantum accipit. Quod ait 'saepe', propter quasdam differentias dicit quae unius tantum sunt speciei ut immortale Dei. Et ita differentia semper speciem consequitur, id est comitatur semper praedicationem speciei praedicatio differentiae.
ET DIFFERENTIA QUIDEM ILLIS EST CONSEQUENS QUORUM EST DIFFERENTIA SED NON CONVERTITUR, PROPRIA VERO CONVERSIM PRAEDICANTUR QUORUM SUNT PROPRIA IDCIRCO QUONIAM CONVERTUNTUR.
DIFFERENTIAE VERO. Accidentis sicut differentiae nomen est hoc loco accidentalis vocis universalis, ut est album.
<De propriis differentiae et accidentis>
DIFFERUNT AUTEM QUONIAM DIFFERENTIA QUIDEM CONTINET ET NON CONTINETUR (CONTINET ENIM RATIONALITAS HOMINEM), ACCIDENTIA VERO QUODAM QUIDEM MODO CONTINENT EO QUOD IN PLURIBUS SINT, QUODAM VERO MODO CONTINENTUR EO QUOD NON UNIUS ACCIDENTIS SUSCEPTIBILIA SUNT SUBIECTA SED PLURIMORUM.
DIFFERT AUTEM. Differentia continere dicitur diversa, in quibus est secundum hoc quod in pluribus consistit, ut rationalitas secundum significationem suam in pluribus est quam singulae species quas constituit. Continere vero differentiam non dicitur quia illa tantum ab aliis contineri dicuntur quae ab eis suscipiuntur utpote naturaliter posteriora, quod differentia non habet, quae naturaliter prior est his quibus convenit quae ad esse conducit. Unde et Boethius in Commento:
Omnia, inquit, quaecumque substantialiter de pluribus praedicantur, ab his de quibus praedicantur, non poterunt contineri. Quo fit, ut differentiae non contineantur a specie,... accidentia continentur... Nam nec proprie universalia dicuntur accidentia, cum de pluribus speciebus dicuntur, differentiae vero maxime dicuntur universalia et proprie. Quae enim quorumlibet universalia sunt, ea necesse est eorum quorum sunt universalia, etiam substantiam conficere. Quo fit, <ut> quia differentiae substantiam monstrant, intentione ac remissione careant.
Nota ex hoc loco, quod non solum rationale, hoc nomen, differentia dicitur, verum etiam rationalitas propter eandem causam, scilicet propter significationem eiusdem differentiae.
ET DIFFERENTIA QUIDEM ININTENDIBILIS EST ET INREMISSIBILIS, ACCIDENTIA VERO MAGIS ET MINUS RECIPIUNT.
ET DIFFERENTIA QUIDEM, id est vocabula significantia differentias, non comparantur sicut accidentalia quaedam.
ET IMPERMIXTAE QUIDEM SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO CONTRARIA ACCIDENTIA. HUIUSMODI QUIDEM COMMUNIONES ET PROPRIETATES DIFFERENTIAE ET CAETERORUM SUNT, SPECIES VERO QUO QUIDEM DIFFERAT A GENERE ET DIFFERENTIA DICTUM EST IN EO QUOD DICEBAMUS QUO GENUS DIFFERT CAETERIS ET QUO DIFFERENTIA DIFFERRET CAETERIS.
ET IMPERMIXTAE QUIDEM. Boethius:
Ex rationali, inquit, et irrationali nil unum iungi potest, ex albo vero et nigro coniunctis fit aliquis medius color.
Sicut enim albedo et nigredo, ubi accidentia sunt, constituunt materialiter tertium accidens, ita differentiae iunctae in eo cuius sint differentiae, non componunt tertiam differentiam. Nam licet homo compositus una res concedatur, differentia tamen eius ex corporeitate et incorporeitate non constat materialiter, licet ipse sit corporeum simul et incorporeum. Licet enim corpus humanum ex diversis animatis corporibus constituatur, animatio tamen eius non constat materialiter ex animationibus partium. Non autem fortasse omnis medius color ex albedine et nigredine conficitur sed quidam, veluti apparet in eo corpore, ubi sunt minutissimae particulae albedinis insertae minutissimis particulis nigredinis, quarum intersertio medium colorem componit, quippe nil aliud est ille medius color quam omnes illae simul particulae albedinis 107 et nigredinis coniunctae, sicut nil aliud est linea vel superficies vel corpus quantitativum quam omnia puncta simul accepta, quibus ipsa componuntur, et sicut corpus quantitativum quod compositum est, composito corpori substantiali adiacet, partes autem eius partibus illius, ita medius color compositus composito corpori inest, singulae vero albedines et nigredines ex quibus constat, singulis partibus fundamenti insunt.
<De communibus speciei et proprii>
SPECIEI AUTEM ET PROPRII COMMUNE EST DE SE INVICEM PRAEDICARI.
SPECIEI VERO ET PROPRII. Convenientiam hic accipere videtur non secundum similitudinem sed magis secundum mutuam praedicationem. Cum enim risibile dicitur de homine praedicari et homo de risibili, diversa eis attribuuntur, non idem. Similitudo vero non est nisi secundum hoc quod idem diversis vel attribuitur vel aufertur.
NAM, SI HOMO, RISIBILE EST, ET SI RISIBILE, HOMO EST (RISIBILE VERO QUONIAM SECUNDUM ID QUOD NATUM EST DICITUR, SAEPE IAM DICTUM EST).
NAM SI EST. Vere species et proprium de se mutuo praedicantur, quia ista. A partibus. Et intellige categoricas propositiones: RISIBILE VERO, hoc est: determinatum est, quia secundum potentiam, non secundum actum accipitur, alioquin falsa videretur altera propositio, quae scilicet ait:

Omnis homo est risibilis.

AEQUALITER ENIM SUNT SPECIES HIS QUAE EORUM PARTICIPANT ET PROPRIA QUORUM SUNT PROPRIA.
AEQUALITER ENIM. Aliud commune ponit. Sic iunge: Vere habent commune, quia hoc quod aequaliter conveniunt his de quibus praedicantur. Vel potest dici quod non inducatur hoc ad aliam communitatem sed per simile inducatur ad propositionem, ac si diceret: non est mirum, si mutuam et aequalem pradicationem ad se invicem habent, quia et aequalem alio modo praedicationem ad inferiora habent.
<De propriis speciei et proprii>
DIFFERT AUTEM SPECIES PROPRIO QUONIAM SPECIES QUIDEM POTEST ET ALIIS GENUS ESSE, PROPRIUM VERO ET ALIARUM SPECIERUM ESSE IMPOSSIBILE EST.
DIFFERT AUTEM. Haec differentia assignatur inter proprium et speciem large acceptam, quia scilicet species ex eo quod species est, non repugnat ad hoc quod diversas species contineat sed proprium, scilicet specialissimae speciei, omnino ad hoc repugnat quod contineat diversas species.
ET SPECIES QUIDEM ANTE SUBSISTIT QUAM PROPRIUM, PROPRIUM VERO POSTEA FIT IN SPECIE; OPORTET ENIM HOMINEM ESSE UT SIT RISIBILE.
ET SPECIES. Aliam differentiam ponit, quod scilicet species prior est naturaliter, proprium vero posterius est specie, quia scilicet res speciei secundum hoc quod a specie nominatur, prior est tamquam fundamentum forma ipsa propter quam proprium convenit, ut homo res ipsa secundum hoc quod homo est, prior est naturaliter risibilitate, secundum hoc scilicet quod risibilitati confert esse sicut eius subiectum, licet quodammodo sine risibilitate non possit esse. Nam et rationalitas rationali animali hoc modo prior esse dicitur, licet sine eo esse non possit. Hinc etiam Boethius:
Omne, inquit, proprium in accidentis genere collocatur; eo enim differt ab accidente quod cum specie convertitur. Quodsi priores sunt substantiae quam accidentia, species vero substantia est, proprium vero accidens, non est dubium, quin prior sit species, proprium vero posterius.
AMPLIUS SPECIES QUIDEM SEMPER ACTU ADEST SUBIECTO, PROPRIUM VERO ALIQUANDO POTESTATE; HOMO ENIM SEMPER ACTU EST SOCRATES, NON VERO SEMPER RIDET QUAMVIS SIT NATUS SEMPER RISIBILIS.
AMPLIUS 108 SPECIES SEMPER. Si per actum accipimus inhaerentiam speciei et proprii, utrumque semper actu inest, quia Socrates sicut semper actualiter homo est, ita actualiter semper est risibilis, id est aptus ad ridendum. Sed hoc loco magis simplex intelligentia est requirenda, ac si dicatur: semper actu est species, sed non semper actu est proprium, ut Socrates semper actu est homo, non semper est risibilis, quippe actu esse risibile hoc loco tantundem valet quantum ridere, actu vero esse hominem tantundem quantum esse hominem.
Et nota quod cum risibilitas sit species, risibile vero proprium et eiusdem rei sint designativa, id est potentiae ridendi, risibilitas semper actu inest suis inferioribus, risibile vero non suis participibus. Actus enim rei speciem est materialiter constituere, proprii vero actus est ipsa actio de qua potentia est.
AMPLIUS QUORUM TERMINI DIFFERENTES, ET IPSA SUNT DIFFERENTIA; EST AUTEM SPECIEI QUIDEM SUB GENERE ESSE ET DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID EST PRAEDICARI ET CAETERA HUIUSMODI, PROPRII VERO QUOD EST SOLI ET SEMPER ET OMNI ADESSE.
AMPLIUS QUORUM. Terminos vocat definitiones, quia ita definitum secundum significationem terminant, ut nec excedant nec excedantur. Quae quidem definitiones sicut sunt differentes, ita et ea quae continent, oportet differre.
Sed quaerendum est de qua differentia definitionum hic agatur. Nam et homo secundum diversas differentias diversas in sensu definitiones habet, ut animal rationale mortale et animal gressibile bipes nec tamen ideo homo diversus est ab homine. Quod si dicamus diversas esse definitiones in eo quod ea quae continet una definitio, non contineat altera, quid dicent rationale, qui eandem risibilitatem et speciem uocant et proprium, nisi forte ad diversitatem modorum recurrant, dicentes scilicet alio modo esse speciem, alio proprium? Sed et sic hominis diversitas ad se ipsum poterit ostendi in eo quod rationalis est et bipes, quia scilicet aliunde est bipes, aliunde rationalis. At vero secundum sententiam vocalem plana est differentia, quia eadem vox et species et proprium et ideo in effectu definitionum ostendit diversitatem eorum quae in eis continentur nominum.
<De communibus speciei et accidentis>
SPECIEI VERO ET ACCIDENTIS COMMUNE QUIDEM EST DE PLURIBUS PRAEDICARI; RARAE VERO ALIAE SUNT COMMUNITATES PROPTEREA QUONIAM PLURIMUM A SE DISTANT ACCIDENS ET CUI ACCIDIT.
SPECIEI... RARAE VERO. Hinc plane apparet Porphyrium non vocare accidens nisi respectu speciei, unde differentias nullo modo accidentia appellat.
<De propriis speciei et accidentis>
PROPRIA VERO UTRIUSQUE SUNT, SPECIEI QUIDEM IN EO QUOD QUID EST PRAEDICARI DE HIS QUORUM EST SPECIES.
PROPRIA VERO. Propria dicit quae uni conveniunt et non alteri.
ACCIDENTIS AUTEM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST VEL ALIQUO MODO SE HABENS.
ACCIDENTIS VERO. Non tamen omnia accidentia in quale praedicantur sicut omnis species in quid, nisi forte large accipiamus praedicari in quale, id est ad omnem interrogationem quae in quid non est. Nam quandoque qualitas pro omni forma sumitur et praedicari in quale potest accipi pro praedicari ut formatum, id est sumptum.
ET UNAMQUAMQUE SUBSTANTIAM UNA QUIDEM SPECIE PARTICIPARE, PLURIBUS AUTEM ACCIDENTIBUS ET SEPARABILIBUS ET INSEPARABILIBUS.
ET UNAMQUAMQUE SUBSTANTIAM, id est unamquamque essentiam naturaliter unam, contingit UNA tantum SPECIE, scilicet specialissima, PARTICIPARE. Unde apparet idem individuum sub diversis speciebus non esse.
PLURIBUS VERO. Sed si substantiam pro omni essentia sumamus, videmur infinitatem 109 incurrere; si ipsa quoque accidentia participarent aliis accidentibus, in infinitum ducamur. Unde melius est substantiam accipi pro re per se subsistente.
ET SPECIES QUIDEM ANTE SUBINTELLEGI QUAM ACCIDENTIA VEL SI SINT INSEPARABILIA (OPORTET ENIM ESSE SUBIECTUM UT ILLI ALIQUID ACCIDAT), ACCIDENTIA VERO POSTERIORIS GENERIS SUNT ET ADVENTICIAE NATURAE.
ET SPECIEI QUIDEM PARTICIPATIO AEQUALITER EST, ACCIDENTIS VERO, VEL SI INSEPARABILE SIT, NON AEQUALITER; AETHIOPS ENIM ALIO AETHIOPE HABEBIT COLOREM VEL INTENTUM AMPLIUS VEL REMISSUM SECUNDUM NIGRITUDINEM.
RESTAT IGITUR DE PROPRIO ET ACCIDENTI DICERE; QUO ENIM PROPRIUM SPECIE ET DIFFERENTIA ET GENERE DIFFERT, DICTUM EST.
<De communibus proprii et accidentis>
COMMUNE AUTEM PROPRII ET INSEPARABILIS ACCIDENTIS EST QUOD PRAETER EA NUMQUAM CONSISTANT ILLA IN QUIBUS CONSIDERANTUR; QUEMADMODUM ENIM PRAETER RISIBILE NON SUBSISTIT HOMO, ITA NEC PRAETER NIGREDINEM SUBSISTIT AETHIOPS. ET QUEMADMODUM SEMPER ET OMNI ADEST PROPRIUM, SIC ET INSEPARABILE ACCIDENS.
COMMUNE EST. Inseparabile accidens sumit, quia separabilium non est haec convenientia.
<De propriis proprii et accidentis>
DIFFERUNT AUTEM QUONIAM PROPRIUM UNI SOLI SPECIEI ADEST (QUEMADMODUM RISIBILE HOMINI), INSEPARABILE VERO ACCIDENS, UT NIGRUM, NON SOLUM AETHIOPI SED ETIAM CORVO ADEST ET CARBONI ET EBENO ET QUIBUSDAM ALIIS. QUARE PROPRIUM CONVERSIM PRAEDICATUR DE EO CUIUS EST PROPRIUM ET EST AEQUALITER, INSEPARABILE VERO ACCIDENS CONVERSIM NON PRAEDICATUR.
ET PROPRIORUM QUIDEM AEQUALIS EST PARTICIPATIO, ACCIDENTIUM VERO HAEC QUIDEM MAGIS, ILLA VERO MINUS.
SUNT QUIDEM ETIAM ALIAE COMMUNITATES VEL PROPRIETATES EORUM QUAE DICTA SUNT SED SUFFICIUNT ETIAM HAEC AD DISCRETIONEM EORUM COMMUNITATISQUE TRADITIONEM.
DIFFERT AUTEM. Hic vero inseparabile tantum accidens tenet, quod quia magis conveniebat cum proprio, magis separandum erat a proprio.
QUARE CONVERSIM. Quia scilicet uni soli species convenit. A causa. Boethius:
Nos, inquit, quoniam promissi operis portum tenemus atque huius libri seriem primo quidem a rhetore Victorino, post vero a nobis Latina oratione conversam gemina patefecimus expositione, hic terminum longo operi statuimus.
PETRI ABAELARDI PALATINI EDITIO SUPER PORPHYRIUM EXPLICIT
INCIPIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS

Notes