Authors/Abelard/logica/GSP/6

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSP
Jump to navigationJump to search

TRACTATUS DE PROPRIO

Latin English
LI 1.05 TRACTATUS DE PROPRIO
PROPRIUM VERO QUADRIFARIAM DIVIDUNT.
PROPRIUM AUTEM. Ante accidens proprium tractat, quia licet et ipsum sit accidens, ut ait Boethius, dignius est caeteris accidentibus et familiarius speciei adhaeret, cum scilicet nullum proprium actu separari contingat, sicut accidentia frequenter. Praeterea etiam ea nec ratione separari Boethius in Divisionibus dicit, quod postea convenientius expediemus. Ostendit enim diversas proprii significationes, sicut fecit generis et caeterarum. Sic iunge: Genus dicitur tribus modis et cum suis modis, PROPRIUM VERO etc.
NAM ET ID QUOD SOLI ALICUI SPECIEI ACCIDIT, ETSI NON OMNI (UT HOMINI MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM), ET QUOD OMNI ACCIDIT, ETSI NON SOLI (QUEMADMODUM HOMINI ESSE BIPEDEM), ET QUOD SOLI ET OMNI ET ALIQUANDO (UT HOMINI IN SENECTUTE CANESCERE), QUARTUM VERO IN QUO CONCURRIT ET SOLI ET OMNI ET SEMPER (QUEMADMODUM HOMINI ESSE RISIBILE; NAM, ETSI NON RIDET, TAMEN RISIBILE DICITUR, NON QUOD IAM RIDEAT SED QUOD APTUS NATUS SIT; HOC AUTEM EI SEMPER EST NATURALE; ET EQUO HINNIBILE).
NAM ET ID. Vere quattuor modis dicitur, quia istis. A parte.
MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM, id est haec nomina: medicus et geometer, quae soli homini conveniunt. Vel etiam rem ipsam, quae medicina est vel geometria, possumus accipere. At vero cum dicitur proprium ALICUI SPECIEI convenire, NON OMNI, id est universaliter, nonnisi de nomine accipi potest, UT HOMINI CANESCERE IN SENECTUTE. Hoc non soli homini neque omni convenire videtur. Nam et lupi canescere videntur. Sed potius albescere dici debet, quia capillorum tantum proprie canities dicitur. Omni etiam HOMINI non videtur convenire IN SENECTUTE CANESCERE, quippe nec omnes etiam, qui ad senectutem perveniunt, canescere contingit actualiter. Sed sciendum est quia 'convenire' hoc loco non actualiter tantum, verum etiam naturaliter sumitur. Omnes autem homines naturaliter habent ad senectutem pervenire et ibi canescere. Nisi enim vis inferretur vel accidentali casu mortis vel cura medicaminis, omnes pervenirent ad senectutem et canescerent. Et nota quod dicitur canescere convenire omni homini naturaliter, per 'canescere' non potentiam accipi canescendi, quae semper inest et omnibus sed ipsum actum canescendi. Nam naturaliter quod aptitudinem notat, potius ad convenire refertur, quam ad canescere.
ET quod SOLI ET OMNI ET SEMPER, ut RISIBILE. 'Hoc nomen' supplendum est, cum sit accidens propter quasdam differentias, quae unius tantum sunt speciei. Speciem quoque specialissimam ubique intellige, quia aliarum propria non tractat. Nota quod super hunc locum Boethius in primo Commento dicit risibile in quid praedicari de homine his verbis:
Namque haec speciebus suis converti possunt. Si enim dicas: quid 89 est homo risibile respondebis, si: quid est risibile interroges, homo praedicabis. Nam illa, bipes vel grammaticus, propria quidem sunt sed converti non possunt.
Sed profecto Boethius, sicut ex praemissis et sequentibus apparet, nil aliud voluit assignari his verbis nisi mutuam conversionem. Et tale est hoc de illo praedicari quasi universaliter convenire.
NAM ETSI NON RIDET. Vere semper risibile convenit homini, quia et quando ridet et quando non ridet. A partibus temporis. Sed quia de tempore constat, in quo ridet, ponit tantum de eo in quo non ridet. Sed quia aptus natus. In his verbis illud plane refellitur quod quidam componunt, germen in utero necdum formatum in hominem esse risibile, id est potens ridere, quia quandoque ridet, factum scilicet homo, ac per hoc iam ipsum esse hominem, quia scilicet iam est risibile. Sed cum ait Porphyrius 'aptum natum ad ridendum', determinavimus non dici risibile ex quacumque potentia ridendi sed ex aptitudine, quam habeat natum et promotum in substantiam hominis.
HAEC AUTEM PROPRIE PROPRIA PERHIBENT, QUONIAM ETIAM CONVERTUNTUR; QUICQUID ENIM EQUUS, ET HINNIBILE, ET QUICQUID HINNIBILE, EQUUS.
HAEC AUTEM. Vere hanc ultimam significationem proprii de qua sola intendit, ab aliis dividit, dicens scilicet eam solam proprie vocari hoc nomine quod est proprium pro eo quod convertitur cum specie. Quod in partibus statim ostendit dicens: QUIDQUID ENIM.
Quaeritur, cum dicat omne hinnibile esse equum, equa autem sit hinnibilis, utrum equa sit equus. Et sciendum quod 'equus' hoc nomen duobus modis sumitur: Modo enim substantiale nomen et speciale continens animalia utriusque sexus, tam videlicet mares quam feminas, in qua significatione hoc loco ponitur. Modo sumptum est a sexu masculino et tunc opponitur equae.
Sed quaerendum est quando speciale nomen utriusque sexus est animalia continens, qualiter id contingat, nisi sit commune vel epigenum. Commune autem non est, cum diversorum generum non sit, neque epigenum, cum ad sexus distinguendos diversas voces habeat, nisi forte dicatur quod non amittat epigenum esse, nisi <in> eadem significatione retentum diversorum sit generum, sicut haec vox 'nomen'. At vero equus in speciali significatione retentus, in qua tam de maribus quam de feminis praedicatur, diversorum generum non est, ideoque epigenum esse potest, sicut aquila vel passer.
Nunc autem illud definiamus quod supra promisimus, qualiter scilicet Boethius in Divisionibus dicat quaedam, quae propria videntur, nec actu nec ratione a substantia separari, ubi videlicet naturam substantialis differentia investigat sic dicens:
Aliud rursus est, quod ratione separari non possit; quod si separatum sit, species 90 interimitur. Ut cum dicimus inesse homini, ut solus numerare possit vel geometriam discere. Quod si haec possibilitas ab homine seiungatur, homo ipse non permanet. Sed haec non statim eorum sunt quae in substantia insunt. Nam non idcirco homo est, quoniam haec facere potest sed quoniam rationalis est ac mortalis.
At vero hoc loco Boethius tam sibi ipsi quam Porphyrio contrarius esse videtur. Ipse enim in Commento dicit omnia propria ex accidentium genere descendere; et rursus:
Quoniam ipsa, inquit, accidentia habent inter se aliquam differentiam, idcirco alia quidem propria, alia priore et antiquiore nomine accidentia nuncupantur.
Sed si, ut ipse ait Boethius, accidentia sunt propria, quomodo saltem ratione separari non possunt, quae natura separari permittit? Sicut et ipse Boethius ibidem in ipsis Divisionibus glaucitatem oculorum a subiecto ratione dividit, Porphyrius nigrum a coruo. Praeterea ipse Porphyrius ad differentiam proprii et speciei in sequentibus dicit, quod ante subsistit species quam proprium, proprium vero posterius fit in specie. Quomodo autem ante est quam proprium in natura, si non possit ab ea proprium saltem ratione separari?
Sed sciendum est quod duobus modis 'separari ratione' accipitur, scilicet vel quantum ad discretionem hominum vel quantum ad naturam rei. Quantum autem ad naturam Porphyrius dicit speciem priorem esse proprio, Boethius vero quantum ad discretionem nostram dicit potentiam numerandi vel discendi geometriam ratione non separari ab homine. Nullum enim hominum esse arbitratur, qui rationem reddere sciret, quare potentiae istae magis separari possent ab homine, quam rationalitas vel immortalitas et quare similiter hominis substantiam non sufficerent, quippe ipsae quoque potentiae sunt naturae, non aptitudinis. Sunt autem quaedam aptitudinis potentiae, ut illae quae pugillatores vel cursores faciunt, et secundum membrorum aptitudinem, de quibus certum est non esse substantiales homini, cum non insint omnibus.
At vero potentia ridendi vel numerandi omnibus est naturalis et <si> acutius diiudicemus, firmius inesse speciei videtur quam gressibile vel bipes, quae substantiales differentiae dicuntur. Actum namque gressibilitatis per abscisionem pedum auferre omnino possumus, sed non ita risibilitatis actum, quamdiu homo permanserit. Firmius itaque risibilitas inesse videtur, cuius nec etiam actus potest auferri, quam gressibilitas. Unde bene Boethius haec talia non separari ratione dixit, quia eorum separationis ratio a nobis reddi non sufficit, cum tamen in natura rei iuxta eundem Boethium et Porphyrium separabilia sint, quia videlicet 91 bene natura hominis pateretur ipsum esse sine risibilitate, quippe ea substantiam eius non constituit sicut rationalitas et mortalitas nec per eam natura hominem facit sicut per illas.
Sunt autem quaedam quae ratione uestigari possunt, quaedam quae auctoritati tantum committenda sunt, quorum rationem nobis ignotam illi fortasse qui ea sanxerunt et scriptis tradiderunt, non ignoraverunt.
Potest et aliter solvi, quod voluit Boethius huiusmodi propria nec ratione separari, ut videlicet 'separari ratione' etiam quantum ad naturam sumamus et dicamus naturam hominis nullo modo pati eum esse sine potentia numerandi vel ridendi, cum videlicet hae quoque potentiae naturae sint, ut dictum est, non aptitudinis. Sed licet homo non possit esse sine risibilitate quodammodo, quia videlicet non potest contingere, ut homo sit et non risibilis, alio tamen modo contingere potest, ut voluit Porphyrius hominem posse esse sine proprio, ut videlicet negative intelligatur sic: non ex eo quod est homo, exigere proprium. Sic enim cum dicimus: genus posse esse sine differentiis omnibus vel speciebus, negative accipimus, ac si dicamus substantiam ex eo quod substantia est, non exigere vel corporeum vel incorporeum, cum tamen illud, arbitror, non possit esse substantia, nisi sit alterum. Similiter cum dicimus hanc consequentiam:
Si Socrates est lapis, Socrates est margarita
ex eo falsam esse quod antecedens potest esse sine consequenti, negative id accipimus, id est quod antecedens ex se non exigit consequens. Si enim affirmative diceremus, ut videlicet natura pateretur esse illud quod dicit antecedens, ita quod non esset illud, quod dicit consequens, falsum omnino esset. Nullo enim modo natura patitur Socratem esse lapidem sive cum alio sive sine alio. Quod itaque dicitur homo posse esse sine risibili, duobus modis accipi potest, scilicet vel quod ex eo quod homo est, non exigat risibile, quod verum iuxta acceptionem Porphyrii, vel quod homo possit esse ita, quod non sit risibilis, quod quia falsum est, bene Boethius negat. Nec contrarius Porphyrius, cum Porphyrius 'posse esse' negative accipiat, Boethius affirmative acceptum removeat.
Et sciendum est quod iuxta acceptionem Porphyrii omne fundamentum sine quolibet accidenti suo potest esse, quod scilicet nulla ex natura suae substantiae exigit. Secundum vero acceptionem Boethii quaedam sine quibusdam accidentibus esse possunt, quaedam non, ut homo sine potentia numerandi esse non potest neque sine unitate neque sine conceptione vel sine habere corpus vel habere animam. Quae tamen substantiales differentiae non sunt, cum non sint qualitates. Nil autem fortasse impediet, si haec et differentias negemus esse et accidentia secundum hoc quod accidens in sequentibus describetur et omnino teneamus haec praeter corruptionem abesse non posse. 92

Notes