Authors/Abelard/logica/GSP/1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSP
Jump to navigationJump to search

INCIPIUNT GLOSSAE SUPER PORPHYRIUM

Latin English
INCIPIUNT GLOSSAE SECUNDUM MAGISTRUM PETRUM ABAELARDUM SUPER PORPHYRIUM
1Ingredientibus nobis logicam pauca de proprietate eius praelibantes a genere ipsius quod est philosophia ducamus exordium. Philosophiam autem non quamlibet scientiam Boethius appellat sed quae in maximis rebus consistit, non enim philosophos quoslibet scientes dicimus sed quorum intelligentia penetrat subtilia. Huius enim tres species Boethius distinguit: speculativam scilicet de speculanda rerum natura, moralem de honestate vitae consideranda, rationalem de ratione argumentorum componenda, quam *logicen* Graeci nominant.
Quam tamen a philosophia quidam dividentes non philosophiae partem sed instrumentum teste Boethio dicebant, eo videlicet quod in ea quodammodo caeterae operentur dum argumentis ipsius ad proprias probandas quaestiones utuntur. Veluti si ex naturali vel morali speculatione quaestio fiat, ex logica sumuntur argumenta.
Contra quos ipse Boethius nihil impedire dicit idem eiusdem et instrumentum esse et partem, sicut est manus humani corporis. Ipsa etiam logica sui saepe instrumentum videtur cum et quaestionem ad se pertinentem suis approbat argumentis, veluti istam:

Homo est species animalis

Nec tamen ideo minus est logica quia logicae est instrumentum; sic nec philosophia quia philosophiae. Quam etiam ipse Boethius a duabus aliis philosophiae speciebus proprio fine suo distinguit qui in componendis argumentationibus consistit. Nam etsi physicus argumenta componit, non ad hoc eum physica sed sola instruit logica. 2
De qua etiam hac ratione conscriptam esse meminit atque eam ad certas argumentationum regulas reductam esse, ne nimium uagos falsis complexionibus in errorem pertrahat, cum id quod in rerum natura non invenitur, rationibus suis videatur astruere et saepe contraria in conclusionibus suis colligere hoc modo:

Socrates est corpus
Corpus autem album
Quare Socrates est albus

Rursus:

Socrates est corpus
Corpus autem nigrum
Quare Socrates est niger

In scribendo autem logicam hic ordo necessarius est, ut quoniam argumentationes ex propositionibus iunguntur, propositiones <ex> dictionibus, eum qui logicam perfecte scribit primum de simplicibus sermonibus, deinde de propositionibus necesse est scribere, tandem in argumentationibus finem logicae consummare -- sicut et princeps noster Aristoteles fecit qui ad sermonum doctrinam Praedicamenta perscripsit, ad propositionum Perihermeneias, ad argumentationum Topica et Analytica.
Iste autem Porphyrius sicut ipsa inscriptio tituli docet, hanc introductionem ad Praedicamenta Aristotelis praeparat, quam tamen ipse ad totam artem necessariam posterius demonstrat. Cuius intentio, materia, modus tractandi, utilitas aut cui dialecticae parti supponatur praesens scientia, breviter distinguatur subtilius.
Est autem intentio lectorem praecipue ad Praedicamenta Aristotelis instruere, ut facilius ea quae ibi tractantur queat intelligere. Quod facit tractando de quinque quae sunt eius materia -- genere scilicet, specie, differentia, proprio et accidente -- quorum praecipue agnitionem ad Praedicamenta utilem iudicavit, quod de his fere in tota serie Praedicamentorum disputetur. Quod autem quinque diximus, et ad haec nomina: genus, species et caetera et ad eorum significata quodammodo referri potest. Nam et horum quinque nominum significationem convenienter aperit, quibus Aristoteles utitur, ne cum ad Praedicamenta ventum fuerit, quid in his nominibus intelligendum sit, ignoretur. Potest etiam et de significatis omnibus istorum nominum quasi de quinque agi, quia licet singillatim accepta infinita sint, quippe infinita sunt genera et similiter species et caetera, de omnibus tamen, ut dictum est, quinque agitur, quia de omnibus secundum quinque proprietates tractatur, de omnibus quidem generibus secundum hoc quod sunt genera, et de caeteris similiter. Sic namque et octo partes orationis considerantur secundum octo quidem earum proprietates, cum singillatim acceptae sint infinitae.
3 Modus vero tractandi hic est quod singulorum prius distinctis naturis in diversis eorum tractatibus tandem ad maiorem eorum cognitionem ad communitates eorum simul et proprietates descendit.
Utilitas autem, ut ipse Boethius docet, cum principaliter ad Praedicamenta dirigatur. Quadrifariam tamen spargitur, quod postmodum, ubi ipse id dicet, diligentius aperiemus.
Per quam partem vero ad logicam praesentis operis scientia tendat statim dinoscitur, si prius logicae partes diligenter distinxerimus. Sunt autem duae auctore Tullio et Boethio quae logicam componunt, scientia scilicet inveniendi argumenta et diiudicandi, hoc est confirmandi et comprobandi, ipsa inventa. Duo enim necessaria sunt argumentatorum, primum ut inveniat argumenta per quae arguat, deinde si quis ea calumnietur tamquam vitiosa aut non satis firma, ea confirmare sciat. Unde Tullius inventionem naturaliter priorem dicit. Ad utramque autem logicae partem, maxime vero ad inventionem haec scientia pertinet. Et pars quaedam est scientiae inveniendi. Quomodo enim ex genere argumentum aut specie seu caeteris duci possit nisi his quae hic tractantur cognitis? Unde ipse Aristoteles horum definitiones in Topicis suis inducit, cum locos eorum tractat sicut et Tullius in suis. Sed quoniam ex eisdem confirmatur argumentum ex quibus invenitur, a iudicio non est aliena haec scientia. Sicut enim ex natura generis aut speciei trahitur argumentum, ita ex eadem confirmatur extractum. Considerans namque in homine quantum ad animal speciei naturam ex ipsa statim argumentum ad probandum animal invenio. Quod si quis calumnietur, ipsum statim argumentum idoneum ostendo adsignans in eisdem speciei aut generis naturam, ut ex eisdem terminorum habitudinibus et inveniatur argumentum et confirmetur inventum.
Quidam tamen hanc scientiam necnon praedicamentorum aut divisionum seu definitionum vel etiam propositionum omnino ab inventione et iudicio separant nec ullo modo in partibus logicae recipiunt, cum tamen eas ad totam logicam necessarias iudicent.
Quibus quidem tam auctoritas quam <ratio> contraria videtur. Boethius namque super Topica Ciceronis duplicem divisionem dialecticae ponit quarum utraque ita alteram vicissim includit, ut singulae totam dialecticam comprehendant. Prima quidem est per scientiam inveniendi 4 et iudicandi, secunda per scientiam dividendi, definiendi, colligendi.
Quas etiam ad se invicem ita reducit, ut in scientia inveniendi, quod unum membrum est prioris divisionis, scientiam quoque dividendi vel definiendi includat, pro eo scilicet quam tam ex divisionibus quam ex definitionibus argumenta ducantur. Unde generis quoque scientia et speciei seu aliorum simili ratione inventioni accomodatur.
Ipse etiam Boethius ingredientibus logicam primum ex Aristotelis libris textum Praedicamentorum occurrere dicit. Ex quo apparet Praedicamenta a logica non separari, in quibus introitum logicae lector habet, praesertim cum distinctio illa praedicamentorum vires argumentandi maximas ministret, cum per eam, cuius naturae unaquaeque res sit aut non sit, valeat confirmari. Propositionum quoque proprietas ab argumentis non est aliena, cum modo hanc <modo> illam aut ut contrariam vel contradictoriam seu quomodolibet aliter <oppositam> probet. Quia itaque omnes tractatus logicae ad finem eius, id est argumentationem, inclinantur, nullius eorum scientiam <a> logica secludimus.
His praelibatis litteram insistamus.

Notes