Authors/Abelard/dialectica/Pars 5/3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 5
Jump to navigationJump to search

DE DEFINITIONIBUS

Latin English
LIBER SECUNDUS
DE DEFINITIONIBUS
{QUAE SINT 'DEFINITIONIS' SIGNIFICATIONES}
'Definitionis' quoque vocabulum plures acceptiones habet. Proprie namque definitiones eas dicimus quae genere ac differentiis tantum constituuntur, velut hominis definitio: 'animal rationale mortale', vel animalis: 'substantia animata sensibilis', vel corporis: 'substantia corporea'; secundum quam quidem significationem Tullius talem definitioni{s} definitionem dedisse creditur: "est, inquit, definitio oratio quae id {quod} definitur, explicat quid sit." Largius autem 'definitionis' vocabulum Themistius sumpsit, cum in ipso omnem quoque interpretationem ac quamlibet descriptionem inclusit; unde omnem quoque locum et ab interpretatione vel a descriptione a definitione assignavit. Hic itaque definitionem omnem illam orationem vocavit quae univoci praedicatione adaequata eius significationem quoquo modo declarat. Una autem vox dicitur quae unam sententiam secundum unam impositionis causam tenet, velut 'homo albus' aut 'Socrates'; licet enim 'homo' et 'album' diversis imposita sint, idem tamen de singulis enuntiata notant et secundum eamdem naturam aut proprietatem omnibus imposita sunt. Quae vero dictio diversos generat sensus, multiplex dicitur nec una definitione terminatur, sed pluribus. In praedicatione autem voci quam definit oratio ipsa adaequatur, quando nec nomen orationem nec oratio nomen in re aliqua subiecta reperitur excedere, ut sunt 'homo' et 'animal rationale mortale': quicquid enim homo est, animal rationale mortale est, et econverso.
DE INTERPRETATIONE
Definitionem autem aliam nominis esse dixit, aliam rei. Eam autem quae nominis est, interpretationem vocavit; interpretatio vero ea dicitur definitio per quam ignotum alterius linguae vocabulum exponitur, veluti cum 'philosophos', quod graecum est, latina expositio nobis sic resolvit: id est 'amator sapientiae'; nam 'philos' am{at}oris designativum dicunt, 'sophia' vero sapientiae. Et tunc quidem recte interpretationem fieri puto cum secundem partes compositum nomen ƿ exponitur, ut in praemisso exemplo. Nam si quis huic nomini graeco quod est 'Anthropos', id est 'homo', latinam dederit definitionem, quae est 'animal rationale mortale', non videtur mihi interpretari, sed definire. Non itaque omnis definitio nominis alterius linguae interpretatio proprie dicitur, sed quae ipsum secundum partes interpretatur.
Sunt etiam qui interpretationem eiusdem linguae cum nomine ipso fieri concedunt, cum videliset ipsum secundum partium compositionem exponitur; ut cum 'sacerdos', quod ex 'sacro' et 'dante' compositum dicitur, 'dans, id est ministrans, sacrum' interpretatur. Sed has quidem non inveni interpretationes appellari, sed forte etymologiae vocis ipsius sonum maxime consequuntur, sive sint orationes, ut supraposita, sive dictiones, ut Britones quasi-brutones dicti sunt, eoquod bruti et irrationabiles ex insipientia videantur.
Attende autem quod cum interpretatio sive etymologia maxime nomen aperiant, rei quoque subiectae faciunt notitiam; alioquin vocabulum non aperirent; sed maxime rei demonstrationem definitio facit, quae non solum ipsam substantiam tradit, verum etiam ipsam quibusdam suis proprietatibus depingit. Aliter enim definitio quam definitum vocabulum rem ipsam manifestat; illud enim inuolute, haec autem explicite ipsam designat, cum ipsius materiam seu formam per partes suas designet, ut haec hominis definitio: 'animal rationale mortale', per 'animal' materiam, per 'rationale' vero ac 'mortale' formas significat.
Quae tamen omnia et hoc nomen 'homo' habet significare, sed confuse; generalis enim substantiae vel specialis nomen, sicut in Praedicamentis dictum est, qualitatem circa substantiam determinat, cum ipsam substantiam ut qualitatibus informatam designat, ut 'homo' animal secundum id quod rationalitate ac mortalitate est occupatum. Sed cum 'homo' et ipsam substantiam nominet et circa eam substantiales ipsius formas determinet, non plene ista sicut definitio demonstrat, quia singulas partes suas non distinguit, sed simul omnia comprehendit; quae vero simul colliguntur, minus singula discernuntur quam ea quae singillatim ponuntur. Unde multi cum significatione{m} substantiae huius nominis quod est 'homo' agnoscant nec qualitates ipsius satis ex ipso percipiant, tantum propter qualitatum demonstrationem definitionem requirunt.
Unde definitiones maxime propter ostensiones proprietatum inducuntur; interpretationes vero ita nomen aperiunt, ut sola substantiae demonstratio sufficere queat. Tunc enim interpretatio proprie requiritur, cum ƿ de nominat[iu]a quoque substantia dubitatur nec cui etiam substantiae impositum sit tenetur; tunc autem definitio superadditur, cum formae proprietas ignoratur. Cum autem vel interpretatio de qualitate quoque vel definitio de substantia etiam proponat, principaliter tamen illa propter substantiam monstrandam, haec vero propter qualitates ad aliarum rerum differentiam et plenam rei demonstrationem componitur. Unde hanc semper cum definitio convertibilem oportet fieri. Illa autem interpretatum saepissime excedit; neque enim omnes qui sapientiam amant, philosophos dicimus, sed qui iam artis doctrinam perceperunt; 'philosophum' tunc 'amatorem sapientiae' interpretamur, iuxta hoc quidem quod vocis compositio sonusque ipse innuere videtur. Unde merito haec nominis, illa autem rei definitio dicitur.
DE DEFINITIONIBUS RERUM SUBSTANTIALIBUS
Rei autem definitio alia secundum substantiam fit, quae proprie definitio dicitur, alia secundum accidens, quae descriptio nominatur. Est autem definitio, substantialis scilicet, quae materiam ac formam substantialem tantum, quae rei substantiam conficiunt, in partibus comprehendit, ut ea quae genus ac substantiales differentias colligit, ut sunt istae: 'substantia corporea' corp{oris, 'corp}us animatum sensibile' animalis vel quoque hominis; caetera vero quae {ponuntur}, supponuntur eodem, ut differentiae constitutivae. Solae igitur species definiri substantialiter possunt, quae solae genus et substantiales differentias habent, ut in Libro Divisionum Boethius ostendit. Neque enim generalissima genera definitionem possunt recipere; quippe nec genera habent nec constitutivas differentias, cum neque aliunde aliquam constitutionem habent quae suprema sunt et prima rerum principia, neque individua, cum ipsa quoque specificis differentiis in se careant; neque enim ex se differentias quas participant habent, sed ex speciei participatione.
Unde nec differentiis a se invicem segregantur quaecumque sub eadem specie sunt individua, formae vero accidentia quae tantum substantiam alterant nihilque essentiae creant; alioquin non accidentia, sed substantialia dicerentur, si quid substantiae eorum adventus efficeret vel recessus perimeret, sicut substantiales specierum formae, secundum quas generatio substantiae corruptioque consistit. Sola itaque illa sub definitione cadere possunt quae inter generalissimum atque individua, quae extremitates sunt praedicamentorum, media interiacent; extrema ƿ vero descriptionem non recusant, ut cum substantia dicitur quod omnibus accidentibus possit esse subiectum, vel Socrates homo albus crispus musicus Sophroni{s}ci filius. Sunt enim descriptiones quaecumque, ut dictum est, rerum definitiones ex genere ac differentiis tantum non consistunt, sive scilicet solas admittant differentias, ut cum homo per 'rationale' et 'mortale' describitur, sive genus praeter differentias ponatur, ut si corpus substantia colorata dicatur. Est enim coloratum corpori accidens, sive species cum accidentibus ponatur, ut in ista Socratis descriptione: 'homo albus crispus musicus Sophroni{s}ci filius', sive accidentia sola sic: 'albus' crispus musicus Sophroni{s}ci filius'. Has autem omnes secundum accidens fieri dicimus, cum non secundum substantiam fiant, cuius constitutio materiam tantum ac formam {significat}.
DE DESCRIPTIONIBUS
Harum autem multi modi sunt: aliae namque per determinationem, sicut definitiones, proferuntur, aliae per divisionem, aliae per negationem, aliae per quamdam causae expressionem, aliae secundum effectum designantur. Per determinationem quidem ut illa: 'homo albus crispus' etc.; in his enim id quod praecedit ab eo quod subiungitur determinatur, ut 'homo' ab 'albo'. Per divisionem vero ut sunt illae quae propositioni dantur hoc modo: 'oratio alicuius de aliquo vel alicuius ab aliquo, et rursus 'oratio verum vel falsum significans'. Sic et quidlibet superius per ea quae continet a quibus sufficienter dividitur, potest describi. Dividitur autem enuntiatio, id est propositio, sufficienter tam per affirmationem et negationem quam per verum et falsum. Per negationem quoque descriptiones componuntur, ut si substantiam dicamus: 'quod in subiecto non est' vel potius 'quod neque est quantitas neque ad aliquid neque qualitas neque [ad] aliquid aliorum praedicamentorum'. Per expressionem vero causae nec secundum rei essentiam proferuntur descriptiones, ut ea quae Victorinus diei aptavit hoc modo: 'dies est sol lucens super terram'. Neque enim substantia solis essentia diei est, sed causa secundum quam Deus diem efficit. Et sunt quidem huiusmodi descriptiones figurative accipiendae, ut videlicet alias in sensu orationis intelligamus quam proprietas constructionis dictionum exigat. Si enim substantivi verbi proprietatem, quod secundum essentiam coniungit [attendamus] et quae per ipsum copulantur nomina, intransitive coniungit, {attendamus}, profecto cogimur confiteri quantitatem diei substantiam ƿ solis esse, sed, ut veritatem seruemus, in proprietatem constructionis incurramus, ut videlicet diem existere gratia solis lucentis super terram dicamus.
Sunt autem quidam qui ut structurae proprietatem custodiant, dictionum significationem mutant et 'sol' et 'lucens super terram' non ad solis, sed ad diei significationem referunt; sed hi profecto quomodo eam secundum Victorinum per causam fieri dicunt? Iam enim 'sol lucens super terram' et 'dies' idem sunt. Unde neutrum alterius causa est, immo alterum alterius in essentia, ac potius secundum essentiam, definitio data est. Ut igitur et auctoritatem et rei custodiamus veritatem et singularum dictionum teneamus proprietatem, figurativam et quodammodo impropriam oportet intelligi constructionem, ut videlicet secundum sensum 'rem existentem per solem lucentem' confiteamur de die praedicari.
Sed dicitur quia si rem existentem per solem lucentem, id est diem ipsum, praedicari facimus, oportet et vocem positam esse quae illud designet et verum est quidem totam definitionem accipi figurative, ita scilicet quod significationibus singularum dictionum non mutatur, si per se considerentur, id est 'solis' et 'lucentis'. Ideoque figurative atque improprie tota simul definitio {accipitur}, cum non constituitur sensus eius secundum partium singularum significationem. Oportet enim secundum structurae proprietatem omnem vocum competentem compositionem ex componentibus suam sortiri significationem. Saepe etiam per effectum definitiones proferuntur ut illa qualitatis: 'secundum quam quales dicimus'.
DE DETERMINATIONIBUS
De his quoque descriptionibus quas secundum determinationem fieri diximus, pauca sunt consideranda ac prius quot modis determinationes fiant annotandum est. Sunt autem aliae orationum, aliae dictionum. Orationum autem ut earum quae dubiae sunt, sive scilicet ambiguae fuerint, sive non. Neque enim omne dubium est ambiguum, sed omne ambiguum dubium, sicut in Libro Divisionum Boethius docuit. Ea namque dubia tantum ambigua sunt quorum constructio plene continet diversos intellectus ut nihil extrinsecus supplendum sit ad sensus perfectionem, sed quodammodo constructio mutanda propter ambiguitatem removendam, ut in responso Delphici oraculi continetur, cum Calchanti ƿ de victoria Phrygum et Graecorum scitanti in his Apollo respondit: "ne dubites, inquit, Troianos vincere Graios." Ex his enim aeque et Troianorum et Graecorum victoria promit{tit}ur, et rationabiliter quidem secundum constructionis compositionem utraque ex dictis sententia colligitur.
Sunt autem et aliae dubiae in quibus ipsum proferentem ad sententiae suae perfectionem aliquid extrinsecus oportet supplere, ut si dicam: 'da mihi', 'curre cito', quid tribui postulem aut quo currere iubeam determinandum aliquo supplemento relinquitur, ut videlicet et illud apponam de quo fieri donum volebam dicens 'librum', vel quodlibet aliud, aut locum determinem ad quem fieri cursum iubeam, dicens 'domum' aut quemlibet alium locum designans. Et in his quidem imperfectio constructionis, in illis vero duplicitas expositionis dubietatem facit Deest enim ad sensus mei perfectio{nem} qui librum quaerere intendebam, vocabulum quo librum designarem, nec dubietatem quidem ex se facit, quippe nec diversos generat sensus, sed tantum fieri mihi donationem quaerit nec de quo fiat demonstrat, sed de quo fiat indeterminatum relinquitur.
Nec quidem ex verbis ipsius orationis ad diversarum rerum dona intelligenda mittimur, quippe nec rei dandae nomen ponitur, sed ex nostra quidem discretione, quatenus [in] donatione{m} non posse fieri sine aliquo quod donetur, ea quae prolata non sunt suspicamur et ex ipso quidem verbo quod transeuntem designat actionem, haec dubietas infertur, dum id ad quod actio eius transeat, non determinatur. Si enim verbum apponerem quod actionem non transeuntem significaret, haec profecto dubietas omnino cessaret, ut si dicam 'assurge', vel 'asta mihi'. In his igitur dubiis orationibus ex verbis quarum prolatis rationabiliter unum tantum, ut dictum est, intellectum possumus habere, simplex est dubietas, non ambiguitas.
Nec est quidem multiplicitati huiusmodi dubietas imputanda nec per diversos intellectus dividenda, sicut illa quae est ambiguitas, cuius constructio rationabiliter ad diversos intellectus flecti potest, quantum quidem ad ipsam pertinet, etsi sententia aliquando impossibilis videatur. Proponitur enim ita saepe ambiguitas ut utrumque quod dicitur fieri possit, ut in praemisso exemplo, vel ita ut alterum tantum possibile sit, ut si dicam: 'uideo hominem comedere panem' vel ita ut neutrum, hoc modo: 'uideo lapidem comedere lignum'. Licet autem quantum ad rerum naturam in his quaedam possit esse certitudo, quantum tamen ad structurae significationem consistit dubietas.
ƿ In his autem, cum quislibet eas ad unum tantum dicendum protulerit, determinationem facere poterit modo per adiectionem, modo per diminutionem, nunc etiam per divisionem aut per aliquam dictionum transmutationem, ut in ista potest monstrari: 'audio Troianos vicisse Graecos'. Si quis enim sensum suum quem de victoria Graecomm habet, ita exposuerit: 'audio Troianos vi{n}ci, Graecos vicisse' per adiunctionem 'uinci' certitudinem fecit; -- in quo etiam divisionem possumus intelligere, cum et istis seorsum 'uinci' et illis 'uincere' attribruimus --. Si vero ita: 'audio vinci Troianos' vel ita: 'audio vicisse Graecos', per diminutionem; nam in utraque alter accusativorum subtrahitur. Per transmutationem vero vel casuum vel verbalium dictionum determinatio hoc modo proponitur: 'audio quod Graeci vicerunt Troianos'; nam et verbum secundum personam aut numerum et nomen secundum casum mutatum est.
Et hos modos determinandarum orationum in Libro Divisionum Boethius ponit.
Idem quoque in eodem plures dictionum determinationes apponit. Sed cum dictionum aliae uni tantum rei impositae sint, ut Socrati, et quae singularem habent significationem, aliae pluribus, hae tantum determinatione indigent quae plura colligunt. Sed harumaliae ex una impositione et eadem causa pluribus datae sunt, ut quae univocae dicuntur, aliae diversas habent impositionis causas, ut quae aequivocae ac proprie multiplices appellantur. Univoca quidem est, ut 'homo', cuius unam impositionis causam in omnibus veris hominibus una eius definitio quam secundum illam habet, firma est probatio, quae est 'animal rationale mortale'. Aequivoca vero ut 'canis', quod et latrabili animali seu marinae beluae sive caelesti sideri impositum est, singulis quidem secundum diversas proprietates, quae per diversas earum definitiones demonstrantur.
In his autem dictionibus quarum multiplex est significatio, multifarie fit determinatio. Ait enim ipse aliam fieri secundum definitionem, ut si 'canis' in designatione tantum latrabilis animalis proteram et per definitionem aperiam dicens 'animal latrabile'; vel per adiectionem generis vel numeri vel casus, ut si dicam can{n}a, quod arundinum commune nomen est et proprium fluuii, quamlibet ipsiussignificationem quolibet istarum modo distinguere possunt, cum in oratione ponitur, ut si dicam: 'Canna Romanorum sanguine sorduit', de ƿ fluuio intendens; vel secundum genus ita determinatio: 'hic canna sorduit' vel 'plenus sanguine fuit'; sive articulum sive nomen quod eiusdem generis {est} apponam, omnis absoluta est dubietas secundum genus, ut in {i}sta sigruficatione masculini generis, in illa vero feminini. Sicut autem determinatio fit secundum genus in his dictionibus quae diversis significationibus diversorum generum, sic etiam secundum numerum in his quae diversos numeros significant, et pluralem scilicet et singularem, ut si dicam 'docti rustici' pluraliter et apponam 'omnes', quod tantum est pluralis numeri. Per casum vero determinatio fit cum eadem {uox in eodem} numero diversos obtinet casus, ut 'Musae', quod et {pro} genitivo et pro dativo accipitur, Sed si dicam 'Musae cantantis', per casum determinationem feci, cuius videlicet casus officio 'Musae' fungatur ostendens. Sicut enim ad idem genus et ad eumdem numerum substantivum et adiectivum nomen oportet iungi, et ad eumdem casum convenit ipsum copulari .
Fiunt quoque secundum accidens aut secundum orthographiam determinationes. Nam 'pone' utrum pro verbo an pro adverbio accipiatur, accentus pronuntiatione discernitur, ut scilicet si prima{m} syllabam pronunties acutam et secundam grave{m}, hoc modo: 'pone', verbum accipias. Si vero econverso feceris, adverbium intelligas. Secundum etiam orthographiam, id est rectam inscriptionem, determinatio fit, ut si 'queror' aequivocum, quod et [in] inquisitionem passionem et querelam actionem significare potest, in designatione inquisitionis accipi velim ostendere, 'ae' diphthongo scribendum est; cum autem in designatione querelae ponitur, diphthongo non scribitur; tunc enim prima eius substantia corrumpitur, quod diphthongi natura non patitur.
Et in his quidem supradictis determinationibus multiplicium vocum continentur expositiones.
Sunt etiam unarum vocum quaedam determinationes, quarum aliae transitive his quae determinant, aliae intransitive iunguntur; transitive quidem ut 'uideo lupum', 'domus Socratis'; ad aliud enim designandum determinatio quae subiungitur transit quam determinatum significet. Alia namque persona per 'uideo', alia per 'lupum' demonstratur atque alia res per 'domus', alia per 'Socratis' significatur.
Intransitive autem determinatio coniungitur, quando circa eiusdem rei significationem ei quod determinatur coniungitur, tunc enim ƿ non dicitur transire cum in eadem remanet significatione, ut in definitionibus seu descriptionibus quae per determinationem dantur apparet. Cum enim dicimus 'animal rationale mortale', idem 'rationale' ac 'mortale' cum 'animali' nominat, id est hominem. Rursus cum dicitur 'homo albus crispus musicus Sophronisci filius', haec omnia Socratem qui describitur, nominant. Atque haec quidem determinatio non in expositione, sed in quadam restrictione consistit; neque enim 'album' quod sequitur, 'hominem' exponit, sed restringit. Est enim expositio plena vocis demonstratio, ut videlicet exponens nec plus nec minus quam expositum, sed idem prorsus, contineat, veluti cum 'canis' in designationem tantum latrabilis animalis profero ac per hanc definitionem: 'latrabile animal' ipsum expono, idem definitio dicit quod per vocabulum demonstrare intendi. 'Album' autem quod 'homini', vel 'rationale' quod 'animali' coniungitur, ipsa non exponunt, -- quippe non idem cum eis dicunt, quare iam superflue post ipsa in definitionibus sequerentur --, sed quodammodo restringendo determinare dicimus. Cum enim 'homo' aequaliter et albos et nigros et cuiuslibet coloris homines, et 'animal' rationalia et irrationalia contineant, 'album' 'homini' suppositum et 'rationale' 'animali' illa quae in praecedentibus, et non in ipsis, continentur, ab eo quod definitur seu describitur seiungunt. Neque enim 'rationale', ab omni quod rationale non est, differentiam hoc loco facit, vel 'album' ab omnibus quae in ipso non continentur, sed ab his tantum quae per praecedentia non excluduntur. Non enim 'rationale' 'animali' subiunctum differentiam a lapide facit, qui iam per 'animal' exclusus fuerat, nec 'album' ab ebeno, quod iam 'homo' exceperat, sed ab his tantum oppositis suis quae in praecedentibus continentur, ut 'rationale' ab animalibus quae rationalia non sunt, et 'album' ab hominibus qui albi non sunt. Dum autem 'rationale' quaedam animalium vel 'album' quosdam hominum excludit, quodammodo eorum significationem quae praecedunt, determinant, ita tamen ut subiuncta vox vocis praecedentis significationem ostendat, ut videlicet quid in ipsa intelligendum fuerat innuant. Idem enim praecedens vox semper dicit, sive per se sive cum aliis iungatur. Alioquin submissio alterius superflueret nec propria vocis acceptio, si videlicet vel 'animul' cui supponitur 'rationale', circa rationalia tantum, vel 'homo' cui subiungitur 'album', circa albos tantum acciperetur. Sed ita quidem subsequens vox praecedentem determinare dicimus ut ei adiuncta significationem ipsius restringat, dum quaedam quae ab ipsa significantur, a substantia definita separat.ƿ
QUOMODO DEFINITIONES EX DIVISIONIBUS AUT QUAE A QUIBUS VENIANT
Nunc autem definitionis significatione multiplici declarata quibusque modis descriptiones fiant demonstrato illud quoque convenit inspicere qualiter ex divisionibus definitiones nascantur aut quae a quibus originem ducant. Oportet enim, ut ait Boethius, non solum quae ad divisionem sumenda sunt, addiscere, sed ipsius quoque definitionis artem diligentissima ratione comprehendere. Sit igitur positum quod 'hominem' velimus definire atque ipsius definitionem per divisionem investigare. Sumo igitur eius supremum genus ac divido sic: 'substantia alia corporea, alia incorporea'; deinde eam de differentiis quam homini convenire video, 'substantiae' divisae copulo ad differentiam alterius dicens: 'substantia corporea'; ac rursus inspicio utrum haec definitio omni ac soli homini conveniat; in qua quidem cum {in}animata quoque videam comprehendi, non soli homini deprehendo eam convenire; adiunctam itaque differentiam quae est 'corporeum', rursus per inferiores differentias divido, dicens: 'corporeum aliud animatum, aliud inanimatum', et quae etiam harum differentiarum homini insit considero eamque 'corporeo', quod divisum est, coniungo sic: 'substantia corporea animata'; sed rursus haec definitio homini non adaequatur, quae etiam plantae convenit; ultimam igitur differentiam quae est 'animatum', per inferiores subdivido hoc modo: 'animatum aliud sensibile, aliud insensibile'; ac rursus 'sensibile', quod homini convenit, 'animato' suppono ita: 'substantia corporea animata sensibilis'; rursus cum non videam impleri hominis definitionem, sed aeque omnibus inesse animalibus considerem, ultimam rursus differentiam quae est 'sensibile', per inferiores divido, 'rationale' scilicet et 'irrationale'; ac rursus 'rationale', quod homini convenit, per 'mortale' et 'immortale' considero totiensque differentias in posteriores differentias resolvimus, donec omnes coniunctae generi speciei adaequentur hoc modo: substantia corporea animata sensibilis rationalis mortalis'. Haec enim ita homini propria est ut ei omni ac soli ac semper conveniat.
Omnesque definitiones substantiales eodem modo proprie {dari} debent, descriptiones vero tales saepe assignantur quae non semper conveniunt. Cum enim Socrates non semper, quamdiu est, filius sit Sophroni{s}ci, ipse tamen 'homo albus crispus Sophroni{s}ci filius' solet describi, quae quidem descriptio ei post mortem patris existenti aptari non potest. Nascuntur autem huiusmodi definitiones quae substantiales sunt, ex divisionibus generum in differentias, sicut supra monstratum ƿ est, quae, sicut superius docuimus, solis speciebus aptantur quae et genera habent et differentias, descriptiones autem quae accidentia continent, ab his veniunt divisionibus quae secundum accidens sunt. Quae vero per negationem fiunt, ab his veniunt quae in negatione proponuntur. Sicut autem divisiones definitionibus sunt necessariae, ita et definitiones divisionibus. Nam sicut supra diximus, post divisiones statim definitiones ad cognitionem dividentium supponenda{e} sunt. Amplius: aequivocationis divisio per definitionem cognoscitur. Si enim id quod dividitur nomen eamdem in omnibus habuerit definitionem, univocum erit; si vero diversas, aequivocum.
Sed nunc quidem scrutari libet quae definitionum diversitas aequivocum facit. Eidem namque homini diversas definitiones diversi assignant, quae non solum voce, verum etiam sensu discrepare videntur. Aristoteles namque hominem tali definitione terminavit: 'animal gressibile bipes', Boethius vero in eodem usus est ista: 'animal rationale mortale'. Diversa est autem harum sententia, licet subiecta res sit eadem, quippe de diversis eiusdem differentiis utrisque agitur. Nec tamen haec definitionum diversitas aequivocum hominis vocabulum facit. Si quis autem aequivo{ca}tionem secundum istas definitiones ideo esse deneget quod non ita diversae sint ut oppositae sibi invenia{n}tur, hic profecto nec 'amplector' commune aequivocum dicturus {est} ad agentem et patientem nec 'subiectum' ad fundamentum et ad significatum, cum videlicet eorum definitiones oppositae non sint quarum definita de eodem dicuntur.
SECUNDUM QUAS DEFINITIONES UNIVOCATIO VEL AEQUIVOCATIO CONSISTAT
Quae ergo definitionum diversitas aequivocationem faciat, quaerendum est, aut quae unitas definitionis univocationem. Videmur enim singulis aequivocis qualescumque definitiones assignari posse. Secundum enim eos qui in aequivocis nominibus suas significationes sub disiunctione praedicari volunt, ipsa per divisionem significationum videmur affirmare posse. Veluti 'canis' nomen aequivocum sub disiunctione significationum ita describere possumus: 'canis est vel latrabile animal vel marina belua vel caeleste sidus'. Sed dico quod in nomine 'canis' aequivoco significationes eius sub disiunctione accipiendae non sunt neque sub divisione praedicandae, ut videlicet haec sit sententia huius nominis quod est 'canis', ƿ ac si ita dicatur: 'vel latrabile animal vel marina belua vel caeleste sidus', hoc est aliquid horum. {Si enim 'aliquid horum'} indeterminate in nomine 'canis' acciperetur, una esset ipsius sententia, sicut univocorum. Qui enim dicit Socratem esse hominem, tale est ac si diceret aliquem esse de hominibus. Cum igitur 'canis' plura nomina sit in significatione -- unde Priscianus in huiusmodi aequivocis plura nomina in unam vocem incidere dicit --, oportet in ipso omnes simul significationes suas et singulas sicut in tribus nominibus accipere et praedicari; ut numquam vera sit ipsius praedicatio; de nullo enim dici potest quod sit unumquodque illorum trium neque de illis singillatim sumptis nec de ipsis simul acceptis. Unde nec una potest dari definitio huic nomini quod est 'canis', sed plures secundum singulas impositiones. Non enim definitio dici potest quae de nullo vere praedicatur, cum praesertim omne definitum definitionis suae praedicationem accipiat, definitio etiam esse una non potest nisi quae unam vocis impositionem demonstrat vel sententiam nominis aperiendo, vel rem cui facta est impositio demonstrando.
At vero hae definitiones quae sententiam quoque nominis participant, recte ad aequivocationem nominis vel univocationem pertinere videntur. Ipsa namque vocis multiplicitas vel unitas magis secundum sententiam quam secundum rem subiectam pensanda est. Eisdem namque rebus unum nomen univoce convenit secundum unam ipsius sententiam, aliud vero aequivoce secundum plures sententias. De tribus namque significationibus 'canis' et 'corpus' et 'substantia' et multa alia univoce dicuntur et 'canis' aequivoce {de} eisdem enuntiatur. Saepe etiam de una et eadem re diversa nomina aequivoce praedicantur secundum sensuum diversitatem. Illae ergo definitiones maxime aequivocationem vel univocationem ostendunt, quae ita secundum nomen sunt {ut} non solum rem subiectam contineant, verum etiam sententiam nominis aperiant. Sed cum his quandoque non abundemus, sufficit qualiscumque rei demonstratio propter rem subiectam declarandam potius quam propter sententiam nominis aperiendam. Veluti si 'coloratum esse' determinamus 'substantiam corpoream', haec quidem assignatio secundum sententiam nominis non est; non enim in 'colorato' vel substantiae vel corporis significatio tenetur. At vero si sic diceretur: 'coloratum est quod colore formatum est', haec definitio secundum nominis sententiam consisteret. Nihil enim aliud 'coloratum' notare videtur quam illa oratio.
Sunt itaque definitiones aliae quae rem tantum subiectam ƿ continent, non etiam sensum communicant, aliae quae ipsam quoque sententiam participant. Rem quidem continet et non substantiam ea quam prius 'colorato' assignavimus. Et has quidem definitiones quae non secundum sententiam dantur nec antecedere ad definitum nec consequi necesse est. Cum autem definitio sententiam nominis participat, modo totam nominis sententiam continet, modo vero quasi ex parte ipsum nomen tangere vide[n]tur. Totam quidem nominis sententiam tenere videtur ea colorati definitio quam secundam posuimus, haec scilicet: 'formatum colore', vel ista quae est substantiae: 'res per se existens', vel haec corporis: 'substantia corporea', si per hanc tantum differentiam corpus subsistat. Si enim plures aliae sint ipsius differentiae constitutivae, quae omnes in nomine 'corporis' intelligi dicantur, non totam corporis sententiam haec definitio tenet, sicut enim nec hominis definitio 'animal rationale mortale' vel 'animal gressibile bipes'. Sicut enim 'hominis' nomen omnium differentiarum suarum determinativum sit, omnes in ipso oportet intelligi; non tamen omnes in definitione ipsius poni convenit propter vitium superfluae locutionis. Cum enim 'animal rationale mortale' ita hominem determinet, ut ei omni et soli conveniat, superflue iudicaretur si quid supra adderetur, cum ea quae sunt posita, ab aliis rebus 'hominem' separent. Cum autem et 'bipes' et 'gressibilis' et 'perceptibilis disciplinae' ac multae quoque formae fortasse aliae hominis sint differentiae, quae omnes in nomine 'hominis' determinari dicuntur -- iuxta illud Aristotelis: "genus autem et species qualitatem circa substantiam determinant" --, apparet hominis sententiam in definitione ipsius totam non claudi sed secundum quamdam partem constitutionis suae ipsum definiri. Sufficiunt itaque ad definiendum quae non sufficiunt ad constituendum. Sicut enim homo praeter rationalitatem vel mortalitatem non potest subsistere, ita nec praeter caeteras differentias, quibus aeque substantia ipsius perficitur, ullo modo potest permanere.
Erunt autem fortasse qui velint in definitione hominis omnes ipsius differentias intelligi, sicut in nomine. Sed falso. Cum enim ipsa definitio ex partibus suis significationem contrahat, oportet etiam ipsa vocabula poni omnium hominis differentiarum designativa. At vero 'rationale' et 'mortale' caeterarumque differentiarum nomina nonnisi proprias differentias continet. Cum igitur aliquae hominis differentiae a definitione relinquantur, non totam 'hominis' sententiam definitio ipsius tenet. Unde ipsam ad nomen 'hominis' non necesse est antecedere, sed ƿ consequi, tunc enim recta est ac necessaria consecutio, cum in antecedenti consequens continetur; 'homo' vero totam definitionis suae sententiam continet, sed cum eam excedat, ipsius sententia in definitione non comprehenditur. Quae vero definitiones totam definiti sententiam complent, et antecedere et consequi possunt mutuo. Atque hae[c] maxime ac perfecte definitum aperiunt quae, sicut rem continent, ita etiam substantiam complent. Atque hae proprie respondentur, cum quaeritur quid vocabulum sonet, hoc est quantum de re subiecta notet, id est quis sit intellectus per ipsum de re ipsa habendus, ac propter quid denotandum rei sit impositum.
Definitiones tamen et aliae dicuntur, quaecumque scilicet rem demonstrant, ad quam una facta est nominis impositio secundum unam sententiam. Erit autem fortassis quaestio utrum in nomine speciei omnes ipsius differentiae intelligantur, sicut dictum est. Si enim imponentis intellectum respiciamus, non videtur verum, cum ipse fortasse omnes ipsius differentias {non} nominaverit, sicut nec accidentia. Amplius: si omnes differentiae speciei in nomine ipsius intelligantur, quomodo ipsius significatio a superfluitate potest absolvi, sicut et definitio eius si omnes differentiae ipsius apponerentur?
Sed ad haec dico non ita in nominibus posse superfluitatem notari, sicut in orationibus. Cum enim praecedentia verba ad demonstrandum aliquid sufficiunt, superflue id {quod} subiungitur apponitur. At vero in nomine, quod partibus significativis non iungitur, nulla praecedunt quae demonstrationem ullam faciant. Ideo in eo nulla superfluitas notari potest, sicut in oratione, cuius partes designativae sunt. Licet autem impositor non distincte omnes intellexerit hominis differentias, secundum omnes tamen quaecumque esse{n}t, tamquam ipsas confuse conciperet, vocabulum accipi voluit. Aut si secundum quasdam tantum differentias 'hominis' nomen imposuit, secundum eas tantum nominis sententia consistere debet ac secundum eas tantum definitio sententiae assignari potest.
Sicut autem nomina quaedam substantiva dicuntur, quae rebus ipsis secundum hoc quod sunt data sunt, quaedam vero sumpta, quae scilicet secundum formae alicuius susceptionem imposita sunt, sic et definitiones quaedam {secundum} rei substantiam, quaedam vero secundum formae adhaerentiam assignantur. Secundum substantiam quidem definitiones specierum ac generum dantur, secundum adiacentiam vero definitiones sumptorum nominum veluti 'homo', 'rationale', 'album'.ƿ
QUID IN DEFINITIONE SUMPTI DEFINIATUR
At vero in his definitionibus quae sumptorum sunt vocabulorum, magna, memini, quaestio solet esse ab his qui in rebus universalia primo loco ponunt, quarum significatarum rerum ipsae esse debeant dici; duplex enim horum nominum quae sumpta sunt, significatio dicitur, altera vero principalis, quae est de forma, altera vero secundaria, quae est de formato. Sic enim 'album' et albedinem quam circa corpus subiectum determinat, primo loco significare dicitur et secundo ipsius subiectum quod nominat. Cum itaque 'album' hoc modo definimus: formatum albedine, quaeri solet utrum haec definitio sit tantum huius vocis quae est 'album', an alicuius suae significationis. At vero cum vocem non secundum essentiam suam, sed {secundum} significationem definiamus, videtur haec definitio recte ac primo loco illius esse. Restat ergo quaerere sive illius significationis sit quae prima est, id est albedinis, sive eius quae secunda est, quae est subiectum albedinis. At vero si haec definitio albedinis sit, praedicatur de ipsa, et de quocumque albedo dicitur, et ipsa definitio praedicatur. At vero quis vel albedinem vel hanc albedinem formari albedine[m] concedat? Omne enim quod albedine formatum est, corpus est. Si vero definitio supraposita eius rei quam album nominant, esse dicatur, id est quae albedinis subiectum est, quaeritur utrum uniuscuiusque [sit] per se quod albedinem suscipiat sit, sive omnium simul acceptorum. Quodsi uniuscuiusque sit illa definitio, utique et margaritae. Unde de quocumque illa definitio dicitur, et margarita praedicatur, quod omnino falsum est. Si vero omnium simul acceptorum esse concedatur, oportebit ut de quocumque definitio illa enuntiatur, omnia simul praedice{n}tur, quod iterum falsum est.
Sed ad haec, memini, tales erant solutiones quae ab omnibus suprapositis obiectionibus liberare viderentur. Dicatur itaque illa definitio albedinis esse non secundum essentiam suam, sed secundum adiacentiam acceptae. Unde et eam praedicari convenit et de ipsa albedine secundum adiacentiam, hoc modo: 'omne album est formatum albedine', et de omnibus de quibus ipsa in adiacentia praedicatur.
Dici quoque potest esse uniuscuiusque subiecti albedinis, nec tamen ideo ipsum necesse est de omni illo dici de quo definitio praedicatur. Illam namque regulam:

de quocumque definitio praedicatur, et definitum

ad eas tantum definitiones pertinere dicunt quae secundum substantiam fiunt. Haec vero substantiae subiectae albedini non secundum id quod ƿ ipsa est, verum secundum quamdam formam sui attribuitur. Eadem quoque solutio eos liberare videtur qui omnia albedinis subiecta simul accepta definiri dicunt. Vel etiam concedantur omnia praedicari, sub disiunctione scilicet, de omni illo de quo definitio praedicatur, ut videlicet si qui albedine sit formatum, id vel margarita vel cycnus esse vel aliquid aliorum concedatur.
Potest etiam dici definitio eadem esse huius nominis quod est 'album', non quidem secundum essentiam suam, sed secundum significationem, nec in essentia sua de ipso praedicabitur, ut videlicet dicamus hanc vocem 'album' esse formatam albedine, sed secundum significationem, se scilicet consignificando, ac si {si}c diceremus: 'res quae alba nominatur est formata albedine'. Est autem vocem definire: eius significationem secundum definitionem aperire, rem vero definire: ipsam demonstrare.
Itaque sive definitio vocis esse sive, cuiuscumque significationis est, eius diceretur, solvi poterat.
Sed profecto nihil est definitum nisi de claratum secundum significationem vocabulum dicimus; nec rem ullam de pluribus dici, sed nomen tantum concedimus. Cum autem omnis definitio illud cuius esse dicitur vocabulum declarare debeat, oportet ex talibus semper nominibus iungi quarum cognita sit accepta significatio. Non enim ignotum per ignota possumus declarare; definitio vero est quae maximam rei demonstrationem facit quam nomen definitum continet. Hoc enim inter definitum nomen et definitionem distare Boethius innuit quod cum utrumque eamdem {rem} subiectam habeat, in modo tamen significandi differunt. Ipsa namque definitio, quae singulis partibus singulas rei proprietates distinguit, ipsam expressius atque explicatius ostendit; definitum vero vocabulum non per partes singula distinguit, sed confuse omnia ponit. Ac licet definita vocabula plures saepe rei proprietates quam definitum nomen contineant, in his tamen quae utrumque continet, maior est definitionis demonstratio quam nominis. Aut etiam quantum ad res ad significationem magis definitio quam nomen operatur, quando ipsa pro re subiecta, quae ignoratur, inducitur quam distincte per partes suas determinat.
Sicut autem definitio unius vocis est, ita et simplicis. Non enim oratio definiri dicitur, sed dictio tantum; etsi enim definitiones quandoque ƿ ad declarationem aliarum definitionum inducantur, non tamen earum definitiones dicuntur, sed definiti nominis. Cum itaque Aristoteles 'esse in subiecto', quod est definitio accidentis, ita determinaverit dicens esse in subiecto, "quod cum sit in aliquo non sicut quaedam pars" etc., haec quidem determinatio magis accidentis definitio dicenda est quam alterius definitionis. Non enim definitio recte definiri dicitur, sed nomen. Ubi enim pro definitione recipitur, clara ei constat qui eam pro definitione tenet. Cum autem omnis definitio quamcumque cognitionem faciat, videtur incongruum quod relativa per se mutuo definimus...
CAETERA DESUNT
EXPLICIT FELICITER

Notes