Authors/Abelard/dialectica/Pars 5/2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 5
Jump to navigationJump to search

IN MODOS

Latin English
IN MODOS
At quoniam vocis in significationes omnem divisionem monstravimus, illam quoque vocis divisionem quae in modos fit, pertractemus, cuius tale Boethius exemplum protulit: "infinitum, inquit, aliud secundum mensuram, aliud secundum multitudinem, aliud secundum tempus," cuius quidem divisionis ad divisionem aequivocationis haec est differentia, quod illius divisum ad dividentia aequivocum est, hoc autem minime; una enim secundum hoc nomen 'infinitum' definitio: res cuius terminus inveniri non possit aut secundum mensuram aut in quantitate terrae aut secundum similitudinem partium sive totius sive generis, aut secundum temporis diuturnitatem, ut Deus cuius, inquit terminus supernae vitae tempore nullo concluditur. Sed cum infinitum omnibus istis ex eadem causa unaque eius definitione exprimitur impositum, sic et idem de omnibus dicat; alioquin non esset univocum. Quomodo diversis modis vocem illam de singulis Boethius praedicari dicit? Non enim diversus praedicationis est modus, ubi vocis eadem prorsus acceptio et idem sensus.
Unde nec vocis divisio proprie videtur, cum in ea de voce non agatur, immo de rebus tantum. Non enim dicialr infinitum et hoc et illud significare; quippe in significationes fieret divisio, non in modos, nec, ut diximus, significationem Boethius hoc loco quamlibet accepit, sed propriam tantum, illam scilicet de qua intellectum proprie vox queat generare, sed ita proposuit: infinitam rem quamlibet esse dicimus aut secundum mensuram aut secundum multitudinem etc.; vocis tamen eam appellavit non tam ad significationem quam ad modum tractandi aspiciens, eo videlicet quod ita divisio huiusmodi componatur ut quod ƿ dividitur vocabulum, idem in dividentibus repetitum quibusdam adiectionibus modos impositionis nominis designantibus determinatur et modificatur; dicimus enim sic: 'infinitum aliud dictum est infinitum hoc modo, aliud illo'. Neque enim 'infinitum, unius est proprietatis designativum, quae communis sit mundo et arenae et Deo, quae infinita diversis modis dicuntur; quippe Divina Substantia inde mera et simplex dicitur, quia nullis est accidentibus informata; sed ex una causa omnibus impositum fuit, quae una eius definitione designatur. Unde et vocis divisio proprie videtur, in qua non res una per alias distribui monstratur, sed commune esse vocabulum annuitur, cum plura diversis modis infinita esse dicimus, de rebus quidem agentes ac singulos impositionis modos ex ipsis innuentes.
Si autem rerum attendimus divisionem et communem quamdam proprietatem infinito significari fingamus, quae sit et in Deo et in caeteris quibus dividatur, profecto eam divisionem accidentis insubiecta confitemur. Quodsi infinitum non unum ponere teneamus, sed omnibus esse eadem causa impositum, et multitudinis rerum subiectarum divisionem attendamus, ac si sic diceremus: ea quae de numero infinitorum sunt, alia sunt haec infinita, alia illa, profecto totius divisionem componimus. Quaecumque igitur vocis sit significatio, non est attendenda rerum divisio, sed vocabuli secundum modos distributio. Sed assensum Boethii praebeamus et cum praedicari diversis modis vocabulum dicimus, nihil aliud intelligimus quam hanc rerum alio modo esse infinitam quam illam; ac cum de rerum quidem cohaerentia loquimur, diversis quoque modis vocabulis factam impositionem ex eadem tamen causa, sicut dictum est, quodammodo innuimus.
Haec autem divisio dividentium oppositionem non exigit, quippe eadem res diversis modis infinita esse potest, ut Deus ipse et secundum tempus infinitus dicitur et secundum substantiae quantitatem, quae nullo modo potest concludi loco. At fortasse cum infinitum Deum et creaturam aliquam dicimus, si veracius rerum proprietatem intueamur, aequivocari vocabulum inveniemus et non eumdem definitionis sensum inveniemus, quae est: cuius terminus inveniri non potest. Sic enim Deus infinitus est ut nullo modo eius terminum inveniri natura patiatur, quem nullo fine concludi patitur. Creaturae autem non quantum ad naturam suam, sed quantum ad nostram cognitionem, infinitae dici possunt. Omnes enim suos noverunt terminos, etsi nostra eos non attingat agnitio; et hanc quidem infinitatem secundum naturam in creaturis confiteri, summum fuit apud illos quoque Gentiles inconveniens, apud autem Catholicos non ƿ solum est pro inconvenienti reputandum, sed haeresi maxime ascribendum, ut videlicet Creatori suo terminos omnes excedendo creatura comparetur nec eius terminos Creator ipse cognoscat, qui iam non fuerit. Cum autem 'infinitum' recte videri possit de Deo et creaturis aequivoce praedicari, placuit tamen Boethio univocum illud confiteri et una eius definitione ipsum terminari.
Atque haec de divisione socis dicta sufficiant, in cuius quidem consummatione tractatus omnium secundum se divisionum proprietates terminavimus; ex quibus quidem proprietatibus assignatis clara est ipsarum ad se differentia, quas etiam breviter colligamus.
DE DIFFERENTIIS DIVISIONUM SECUNDUM SE
Nunc autem divisionibus secundum se omnibus expeditis ad maiorem earum cognitionem singularum differentias, prout Boethius eas distinguit, inspiciamus, quae modo secundum divisorum, modo secundum dividentium, sive utrorumque proprietatem considerantur. "Differt, inquit, generis distributio {a totius divisione, quod totius divisio secundum quantitatem fit, generis vero distributio} minime, sed magis secundum qualitatem." In distributione enim rei universalis non quantitatis eius vel integritatis comprehensio, sed sola participationis diffusio per inferiora monstratur. Qui enim dicit hoc animal rationale animal esse, illud vero irrationale, profecto animalis naturam modo a rationalitate, {modo ab irrationalitate} occupari demonstrat, quae ipsis inseparabiliter adhaerent speciebus quas creant, et in substantia insunt nec ab eis vel ratione separari queunt. Uncle recte generis divisio secundum qualitatem fieri contingit, in his quidem speciebus quarum substantia differentiis completur. Divisio vero totius, integri scilicet, non ad qualitatum susceptionem pertinet, sed ad quantitatis compositi comprehensionem; etsi enim partes omni qualitate sint absolutae, non minus substantiae totius divisionem facerent, cuius essentiam conficerent, dum in eius comprehensione remanerent, nec, sive qualitatibus partes informentur sive non, qualitatum proprietates attenduntur, sed sola materialium partium comprehensio consideratur, cum in partes totum dividitur; quod quidem inspicere licet tam in his partibus quae sola ratione a se separari possunt, quam in his quae etiam actu. Vinum enim et aquam mixta in unum [et aquam] sola ratione ƿ separare possumus, dum huius et illius per se natura{m} in illa coniunctione speculamur; eadem quoque actu separare valemus per vinum et aquam hinc et illinc coniuncta, {sed} non per vinum hinc constitutum per se et aquam inde positam.
Amplius. genus omne naturaliter prius est suis speciebus, totum vero posterius partibus, sive illae natura tantum, sive tempore, compositionem totius praecedant. Quod enim in materia rei collocatur natura, necesse est praecedere id quod ex eo efficitur; partes autem totius materia sunt, genus vero specierum. Unde fit ut genus in posteriora distribuatur, totum vero in priora dividatur. Hinc quoque illud contingit ut quemadmodum destructo genere speciem perimi necesse est, perempta vero specie genus remanere contingit, ita destructa parte totum interire necesse sit, sed toto ablato partem possibile est consistere, non quidem in proprietate partis, sed in natura propriae substantiae, ut hic paries id quod erat in coniunctione, per se etiam remanebit. Unde hominis substantia animali destructo aut quolibet superiorum generum nullo modo poterit permanere.
Quod tamen quidam in his determinant in quorum constitutione materia suum esse non mutat, sed quod habebat per se, etiam in coniunctione retinet, ut hic paries, qui et in constitutione domus paries manet, sicut ante fuerat. Farina autem panis materia dicitur, sed versa in panem suum mutat esse, cum scilicet farinam esse deserit et in micas convertitur. Unde nequicquam conceditur ut si farina non sit, panis desit. Sed hi nimirum quomodo farinam materiam panis vere appellant, quam in eius constitutione non considerant? Neque enim materia esse potest nisi ex quo aliquid materialiter est constitutum. Ex eo autem quod non esse in pane dicunt, quomodo panem consistere concedunt? Non igitur ex farina panem recte dicunt constare, quippe iam farina non est, sed ex eo quod farina fuit. Sic nec ligneae domus arbores materiam dicimus esse, propter ligna quae iam post abscisionem e{x}sic{ca}ta arbores non sunt, sed ea quae arbores quandoque fuerunt; nec {c}adaveris materiam hominem esse, sed illa membra quae animata homo fuerunt. Sicut autem in constitutione speciei genus, quod quasi materia ponitur, accepta differentia, quae quasi forma superadditur, in speciem transit, ita partes compositionem totius assumentes ipsum reddunt compositum ipsumque efficiunt.
Sed fortasse non omnibus necessaria est compositio, ut in his quae nullo modo tota una sunt, vel scilicet natura, vel aliqua operatione, sed sola multiplicitatis comprehensione tota dicuntur, ut hic populus, ƿ vel hic lapidum aceruus. Sed et hic etiam quaedam congregationis proprietas necessaria videtur. Neque enim vel populus vel aceruus in dispersis substantiis et longe a se positis dicitur esse; sed licet vel populus vel aceruus non dicantur ea quae maximo spatio a se remota sunt, tota tamen secundum solam partium multiplicitatem esse convenit, ut haec unitas huius hominis {hic} manentis et illa Romae habitantis hunc binarium conficiunt; unde illi duo dicuntur qui eas habent.
Amplius. generis praedicationem singulae species recipiunt, toti autem non singulae partes, sed omnes simul acceptae subiciuntur. Non enim sicut homo animal dicitur, sic paries domus appellatur, quod quidem inde contingit quia totam hominis materiam animal complet, paries vero ad materiam domus non sufficit. Videntur tamen quaedam partes idem esse cum toto, quae quidem {uidelicet} eiusdem sunt cum ipso substantiae, ut si virgam aeream accipias quae in hanc et in illam virgulam quae eiusdem aeris sunt, dividi potest, et sibi partes consimiles habet et de singulis praedicari videtur, cum dicitur: 'haec virgula acrea est virga aerea'. Sed falso ideo recipitur totum de parte praedicari. Illa enim virga quae coniuncta est ex duabus virgis, de nulla earum per se vere dicetur. Sed virgae quidem aereae communis substantia de hac et illa poterit praedicari, sive communius aereae virgae proprietas, si forte aerea virga, quia factitium est totum, inter universales substantias non recipitur.
Atque haec dicta sunt ad differentiam divisionis generis {et totius, quod scilicet integrum et proprie totum auctoritas vocavit. Caeterorum autem totorum satis est manifesta discretio. Nunc autem divisionis generis} et vocis differentias promamus.
Est autem earum huiusmodi differentia quod vox quidem in proprias significationes separatur, genus vero non in significationes, sed in quasdam a se creationes disiungitur. Genus enim materialiter speciem creat, cum videlicet ipsa generalis essentia in substantiam speciei transfertur; vocis autem substantia in constitutione rei significatae non ponitur. Et genus quidem universalius est in natura subiecta specie, aequivocatio vero significatione sua dicitur continentior sola voce, non etiam totum est in natura; neque enim vox aliqua naturaliter rei significatae inest, sed secundum hominum impositionem, Vocum enim impositionem Summus Artifex nobis commisit, rerum autem naturam propriae Suae dispositioni reservavit. Unde et vocem secundum impositionis suae originem re ƿ significata posteriorem liquet esse. Genus specie[m] prius oportet esse, ut et ex hoc quaedam fit differentia divisionum. Illud quoque ad differentiam pertinet, quod ea quae in natura generis uniuntur et nomen eius et definitionem eamdem recipiunt. Omnia enim quae de subiecto dicuntur, Aristoteles nomine et ratione praedicari de ipso confirmat. Significationes autem non solum aequivocationis nomen participant. Amplius: divisio generis, quae rei naturam {exprimit}, quae quidem apud omnes eadem est, ad naturam recte pertinere videtur et eadem apud omnes esse, vocis autem divisio ad consuetudinem, sicut et ipsa vocis impositio, pertinet; unde et ipsa pro impositionis variatione apud diversos permutatur. Neque enim fortasse contingit apud Gra{e}cos aequivocatio eiusdem nominis in tribus significationibus 'canis', quae contingit apud nos; sed sunt illic propriis vocabulis singula designata. Unde non ad naturam, sed ad consuetudinem et positionem hominum divisio vocis pertinere recte videtur, generis vero ad naturam.
Et hae quidem sunt differentiae divisionis generis et vocis. Restat autem vocis et totius distributionis differentias dare. Quae quidem ex eo manifestae sunt, quod totum constat ex suis partibus, vox ex suis non constituitur significationibus. Et fit quidem divisio totius in partes, {uocis} vero in significationes. Nam etsi hoc in quibusdam vocibus contingat, ut scilicet ex suis iungantur significationibus, ut hoc vocabulum quod est 'ens' ex litteris suis quas etiam significat, non tamen id ad naturam vocis, sed totius referendum est; in eo enim quod ex eis constat, totum est earum, non eas significans.
Est autem et alia quorumdam solutio, ut scilicet concedant nullam vocem coniungi ex significationibus diversis, ad quas videlicet diversas impositiones secundum aequivocationem habeat. Neque enim 'ens' ad quaelibet plura dictum dicunt aequivocum, sed tantum ad diversorum substantias praedicamentorum. Unde de litteris quae in eodem clauduntur praedicamento, aequivoce non dicitur. Quia vero totum partibus coniungitur, sublata qualibet partium necesse est ipsum perire; vox quae diversa significat sublata qualibet subiectarum rerum poterit sive in substantia sua sive in officio quoque significationis {permanere}.
Atque haec de differentiis divisionum secundum se dicta sunt, in quibus earum tractatum terminemus. Consequens autem est ut eas quae secundum accidens proponuntur, exsequamur.ƿ
DE DIVISIONIBUS SECUNDUM ACCIDENS
Quarum aliam subiecti in accidentia esse, alia accidentis in subiecta, alia accidentis in accidentia supra diximus, quarum etiam exempla quae posuimus in promptu convenit haberi. Omnium autem secundum accidens divisionum commune praeceptum Boethius dedit ut nulla in eis dividentia ponantur nisi quae sese circa idem expellant, sicut et de divisione generis praedictum est. In divisione autem vocis vel in significationes vel in modos saepe membra sibi adhaerentia sunt. Actio namque et passio quae 'amplector' commune verbum significat, eidem subiecto simul cohaerent. Unde Boethius in Tertio Topicorum: aliquotiens, inquit, quae dividuntur simul esse possunt; ut si vocem in significationes dividamus, omnes simul esse possunt, veluti cum dicimus 'amplector', aut actionem significat aut passionem, utrumque simul significare potest. Membra quoque divisionis in modos in eodem saepe inveniuntur. Mundum enim {et} secundum mensuram suae magnitudinis et secundum tempus infinitum esse Boethius dixit.
Nunc autem et harum divisionum differentias quae secundum accidens fiunt, breviter annotemus.
DE DIFFERENTIIS EARUM
Est autem duarum ad tertiam, sicut et aliarum quae secundum se dicuntur, haec differentia quod illa sola reciprocari sub proprictate eiusdem divisionis potest; haec autem illa est quae accidens in coaccidentia distribuit hoc modo: 'album aliud durum, aliud molle'. Convertitur autem sic: 'durum aliud album, aliud non, sed vel nigrum vel altcrius coloris'. Et est quidem in eo quaedam conversio divisionis quod, cum 'album' prius per 'durum' et 'molle' divideretur, rursus per divisum et eius oppositum distribuitur, ita quidem ut eius{dem} proprietatis cum prima sit et secunda divisio, id est accidentis in accidentia. Quae quidem conversionis proprietas in aliis nullis continget. Nam si aliquando converti vere possit aut subiecti in accidentia aut accidentis in subiecta divisio, cum videlicet proprium susceptibile antecedentis non accipimus, veluti cum dicimus 'homo alius albus, alius alterius coloris'. Neque enim homo proprium et sufficiens est fundamentum albedinis, sed corpus, nec ex propria, sed ex corporis natura homo colorem ullum participat, non tamen ad eiusdem proprietatem divisionis fit conversio, ƿ sed cum prima accidentis in subiecta fuerit, secunda subiecti in accidentia dicetur, vel econverso.
Sunt tamen quidam qui hanc differentiam ad divisiones tantum secundum se referunt, in quibus reciprocatio nullo modo fieri videtur. Et ipse quidem Boethius de illis tantum quae secundum se sunt, in exemplis mentionem facit, etsi universaliter prius dixerit divisionem antecedentis in accidentia per reciprocationem ab omni separari divisione. Sed utrum omnis huiusmodi divisio reciprocari vere possit inquiritur, quod quidem hic cassari videtur: 'coloratum aliud durum, aliud molle'. Neque enim vere dicitur durum vel molle aliud coloratum, aliud non; et in omnibus insuper divisionibus haec reciprocatio deficit quorum divisum ubique dividentia sua susceptibilia comitantur.
Differt autem divisio subiecti in accidentia ab ea quae est accidentis in subiecta, quod subiectum in posteriora dividitur, quemadmodum genus in species, accidens vero in priora, sicut totum in partes. Omne enim subiectum prius est naturaliter accidentibus suis, accidentia vero posteriora. Est autem accidens, ut Porphyrio placuit, quod adest et abest praeter subiecti corruptionem, hoc est forma illa subiecti quae sic quoque abesse ei potest ut propter recessum eius nulla sit subiecti corruptio, hoc est nihil in natura substantiae eius pereat, quippe ipsum accidens in substantia non inest, sed extrinsecus adhaeret; corruptio vero egressus est a substantia.
Nunc autem sex suprapositis divisionibus diligenter expeditis illud de omnibus communiter astruendum est quod quotiens aliquid vel in affirmationem vel in negationem vel in privationem et habitum dividitur hoc modo: 'homo alius iustus, alius non iustus, alius iniustus', prius affirmatio et habitus quam negatio vel privatio dicenda sunt. Non enim negatio sensum habet nisi ex remotione praedicatae vocis. Privatorium quoque vocabulum licet formam ponat, ex vi tamen privatoriae propositionis quamdam habitus sui remotionem quodammodo innuit. Si vero vel negationem vel privationem praeponas, tardior intellectus fiet. Divisio vero, sicut et definitio, quamdam rei demonstrationem facere debet.
In omnibus quoque divisionibus id providendum est ut neque superfluae esse neque diminutae deprehendantur. Superflue autem aliquid apponitur quod iam in aliquo praemissorum continetur, veluti cum dicitur: 'animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud homo'. ƿ Diminuta vero divisio esset si quid sub diviso contineretur quod sub dividentibus non clauderetur, veluti si sic dicatur: 'animal aliud homo, aliud equus'. Oportet itaque omnem divisionem, sicut et definitionem, neque diminutam esse neque superifluam.
Post omnes etiam divisiones ad maiorem propositae rei cognitionem supponendae sunt dividentium definitiones, aut si his non abundamus, satis est exempla subicere. Fiunt autem de eodem plures divisiones, sicut et definitiones, secundum diversas eiusdem rei aut species aut formas. Omnis quidem divisio rerum diversitatem ostendit, definitio vero omnium quibus convenit convenientiam ponit. Sicut enim divisio eiusdem per plura id quod unum est in pluralitatem distribuendo diversificat, ita eiusdem de pl{ur}ibus facta praedicatio quae plura sunt, colligit atque unit. Quod in descensu atque ascensu praedicamenti Porphyrius manifeste monstravit: "descendentibus, inquit, ad specialissima necesse per multitudinem dividentem ire, ascendentibus vero ad generalissima colligere multitudinem" secundum praedicationem eiusdem.
DE ALIIS DIVISIONIBUS A SUPRAPOSITIS
Movet autem fortasse quosdam quod sint quaedam divisiones quae in sex suprapositis non connumerantur, ut quae in dissimilia membra proponuntur, veluti ista: 'substantia alia corpus, alia incorporeum'. Horum namque dividentium alterum species est substantiae, alterum vero differentia. Dissimilia itaque membra quae dividunt dicuntur, quando ex diversis habitudinibus divisum respiciunt. Sed nec omnes illae quae in similia membra componuntur, superioribus sex divisionibus adiungi possunt, veluti ista: 'homo alius homo albus, alius homo niger, alius homo medio colore coloratus'. Non enim homo genus esse potest, cum sit specialissimum; sed fortasse totius in partes dici poterit, in qua species per individua sua distribuitur, sicut ea quam Boethius ponit: 'hominum alii in Europa, alii in Asia, alii in Africa'. Haec etiam divisio: 'rationale aliud mortale, aliud immortale', in qua differentia per coadiacentes differentias dividitur, nulla superiorum esse videtur. Sed nec etiam istae quae sequuntur, superioribus possunt admisceri: 'non-homo aliud equus, aliud non-equus', 'album aliud equus, aliud non-equus', 'equus alius albus, alius non-albus', 'album aliud durum, aliud non-durum'. Et fortasse plures ƿ reperies divisiones quas superioribus non poteris connumerare; sed quas auctoritas tractat quarumque usus promptior est, cura nobis exsequi fuit.
Hactenus quidem de divisionibus tractatum habuimus, de quibus satis est disputasse. Nunc vero consequens est ut ad definitiones nos convertamus, quae, sicut dictum est, ex divisionibus nascuntur.ƿ

Notes