Authors/Abelard/dialectica/Pars 4/1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 4
Jump to navigationJump to search

DE DIVISIONE HYPOTHETICARUM EARUMQUE PROPRIETATIBUS

Latin English
PARS QUARTA
LIBER PRIMUS
DE DIVISIONE HYPOTHETICARUM EARUMQUE PROPRIETATIBUS
{PROLOGUS}
Novam accusationis calumniam adversum me de arte dialectica scriptitantem aemuli mei novissime excogitaverunt, affirmantes quidem de his quae ad Fidem non attinent, christiano tractare non licere. Hanc autem scientiam non solum nos ad fidem non instruere dicunt, verum Fidem ipsam suarum implicamentis argumentationum destruere. At vero mirabile est cur non mihi liceat tractare quod eis permissum sit legere aut quid tractare sit malum quod legere sit concessum. Neque enim fidei intuitus quem dicunt, consequeretur, si lectionis usus substraheretur; ade{m}pta namque lectione cognitio peribit scientiae. Si vero adversus Fidem militare artem concedant, eam procul dubio non esse scientiam confitentur. Est enim scientia veritatis rerum comprehensio, cuius species est sapientia, in qua fides consistit. Haec autem est honestatis sive utilitatis discretio; uetitas autem veritati non est adversa. Non enim sicut falsum falso vel malum malo contrarium potest reperiri, ita verum vero vel bonum bono potest adversari, sed omnia sibi bona consona sunt et convenientia. Scientia autem omnis bona est, et ea quae de malo est, quae iusto deesse non potest.
Ut enim iustus malum caveat, eum praenosse malum necesse est; neque enim vitaret nisi praenosceret. Cuius itaque mala est actio, bona potest esse cognitio, ut, cum malum sit peccare, bonum est tamen peccatum cognoscere, quod aliter non possumus vitare. Ea quoque scientia cuius nefarium est exercitium, quae mathematica appellatur, mala putanda non est. Neque enim crimen est in sciendo quibus obsequiis aut quibus immolationibus daemones nostra vota perficiant, sed in agendo. Si enim et hoc scire malum esset, quomodo ipse quoque Deus malitia absolvi posset? Ipse quoque qui omnium scientias quas creavit, continet ac solus omnium vota cogitationesque universas inspicit, scit utique et quae diabolus desideret et quibus factis eius assensum consequi possimus. Si ergo scire malum non est, sed agere, nec ad scientiam sed ad actum referenda est malitia. Ex his itaque scientiam omnem, quae a Deo solo est et ex ipsius munere procedit, bonam esse conuincimus. Unde et omnis scientiae studium bonum ƿ oportet concedi, ex quo id quod bonum est, adquiritur; eius autem doctrinae studium praecipue est insistendum, cuius potior veritas cognoscitur.
Haec autem est dialectica, cui quidem omnis veritatis seu falsitatis discretio ita subiecta est, ut omnis philosophiae principatum dux universae doctrinae atque regimen possideat. Quae fidei quoque catholicae ita necessaria monstratur, ut schismaticorum sophisticis rationibus nullus possit, nisi qui ea praemuniatur, resistere. Neque enim Ambrosium Mediolanensium antistitem, virum catholicum, Augustinus, gentilis adhuc philosophus et christiani nominis inimicus, ex unitate Deitatis, quam veraciter in Tribus Personis religiosus ille episcopus confitebatur, angustiasset, si et ipsum dialectica praemunisset; cum videlicet talem ei regulam per inscientiam absque omni determinatione venerabilis episcopus concessisset: ut cuiuscumque pluralis numeri singulare de pluribus nominibus singillatim praedicaretur, et plurale de eisdem insimul enuntiaretur. Quae quidem in his nominibus cassa est quae unius substantiae atque eiusdem essentiae designativa sunt, ut cum et Pater sit Deus, et Filius Deus et Spiritus Sanctus Deus rectissime credantur, non tamen plures Dei sunt confitendi; quippe {eiusdem} Divinae Substantiae illa tria nomina sunt designativa. Sic quoque cum et Tullius homo vere dicatur et rursus Cicero et iterum Marcus homo nominetur, nequaquam tamen Marcus et Tullius et Cicero homines sunt, cum eiusdem substantiae vocabula sint designativa, et plura quidem sola voce, non significatione, diversa substantiae. Et si ita supraposita determinatio non satisfaceret rationi, eoquod non una tantum persona sit in Deo sicut in Marco, ad impugnationem tamen regulae sufficere posset.
At vero perpauci sunt quibus huius scientiae secretum, immo sapientiae thesaurum, divina reuelare gratia dignetur; quae quidem quanto subtilior est, tanto difficilior; quanto autem difficilior, tanto rarior; quanto autem rarior, tanto pretiosior; quanto pretiosior, tanto maioris studii digna exercitio. Sed quia labor huius doctrinae diuturnus ipsos assiduitate legendi fatigat lectores et multorum studia et aetates subtilitas nimia inaniter consumit, multi, nec quidem irrationabiliter, de ea diffidentes ad eius angustissimas fores non audent accedere; plurimi vero eius subtilitate confusi ab ipso aditu pedem referunt et quasi in ipso gustu incogniti saporis euomunt et, dum gustando non possunt saporis qualitatem discernere, subtilitatis laudem in crimina vertunt veramque ingenii sui imbecillitatem ficto crimine scientiae defendunt ac, dum ipsos ƿ in inuidiam dolor accendit, his detrahere non erubescunt quos huius artis peritiam vident consecutos. Quae quidem sola id in excellentia sua privilegium tenet, ut non eam exercitium, sed potius conferat ingenium. Quantocumque enim tempore in eius doctrina desudaveris, laborem inaniter consumis, nisi mente tua arcani tanti capacitatem caelestis gratiae munus effecerit. caeteras vero scientias quibuslibet ingeniis potest exercitii diuturnitas ministrare; haec autem divinae gratiae tantum ascribenda est, quae nisi mentem praestruat interius, frustra qui docet aerem verberat exterius. Quanto autem huius artis ministrator clarior est, tanto quae ministratur pretiosior.
Haec aemulorum nostrorum calumniae satis est respondisse; nunc ad propositum accedamus congruoque ordine post categoricorum syllogismorum traditionem hypotheticorum quoque tradamus constitutionem. Sed sicut ante ipsorum categoricorum complexiones categoricas propositiones oportuit tractari, ex quibus ipsi materiam pariter et nomen ceperunt, sic et hypotheticorum tractatus prius est in hypotheticis propositionibus eadem causa consumendus; de quarum quidem locis ac veritate inferentiae, quia in Topicis nostris satis, ut arbitror, disseruimus, non est hic in eisdem immorandum. Sed satis est earum divisiones exsequi aut si qua alia doctrinae videantur necessaria.
EXPLICIT PROLOGUS
{DE HYPOTHESI}
Hypotheticorum nobis tam propositionum quam syllogismorum proprietates aperientibus discutiendum prius occurrit quot modis 'hypothesis' nomen, unde hypotheticum dictum est, accipiatur. Est autem, ut Eudemo placuit, duplex eius significatio. Modo enim hypothesin propositionem aliquam dicimus per consensum, modo per conditionem. Per consensum autem et concessionem hypothesis propositio illa dicitur quae non in se vera recipitur, sed gratia argumentandi conceditur, ut quid ex ea possit extrahi videatur; per conditionem vero illa hypothesis appellatur de qua in praesenti tractandum est, cuius quidem partes, antecedens scilicet et consequens, conditione coniunguntur, cuiusque sensus in conditione consistit, veluti cum dicitur: /471.35/

si est homo, est animal

neque enim absolute vel hominem {esse} vel animal dicimus, sed ea ƿ conditione animal esse: si fuerit homo, enuntiamus. Huius autem, sicut et categoricae propositionis, tres sunt partes, termini scilicet eius, antecedens et consequens, et quae ea innectit coniunctio, ut in praemissa hypothetica antecedentem eam dicimus propositionem quae praecedit, cui scilicet conditio apponitur; quae vero sequitur atque ex priore infertur, consequens appellatur. Harum autem duo modi secundum appositas coniunctiones considerantur.
Aliae enim in coniunctione, aliae in disiunctione proponuntur. In coniunctione quidem ut supraposita:

si est homo, est animal

cui coniunct{iu}a coniunctio apponitur; in disiunctione vero hoc modo:

aut nox est, aut dies

cum videlicet disiunct{iu}ae coniunctiones adhibentur. Sed prius de coniunctis agendum est.
Harum autem alias naturales alias temporales auctoritas vocat. Naturales quidem et rectas hypotheticas eas dicunt quae propriam secundum inferentiam consecutionem vi conditionis ostendunt, ut illa quoque quam praemisimus:

si homo est, animal est

Temporales vero illas Boethius vocavit quae temporaliter, non conditionaliter, aliquid alicui coniungunt, ut ista:

cum pluit, tonat

Non enim hoc loco proponitur quod si pluit, tonat, sed magis id dicitur quod quando pluit, et tonat, id est: quo tempore unum contingit, et alterum, ac si videlicet utrumque simul fieri diceretur. In his nulla natura consecutionis attenditur, sed sola comitatio secundum idem tempus proponitur, id scilicet tantum quod utrumque simul fiat, sive absque se omnino esse valeant, sive alterum exigat alterum.
Aeque enim verus est et qui dicit:

cum Socrates est animal, est homo

et qui proponit:

cum ipse est homo, est animal

Apparet itaque in temporalibus nullam consecutionis naturam secundum vim habitudinis terminorum atque inferentiae necessitatem, sed solam, ut dictum est, comitationem esse pensandam. Unde merito a naturalibus dividuntur; de quibus quidem uberius et convenientius in sequentibus disputabitur. ƿ
DE CONNEXIS NATURALIBUS
Nunc autem ad naturales connexas reuertamur; quarum quidem sensus et veritas quare ex Topicis nostris, ut dictum est, manifesta sunt, ubi scilicet quorum locorum inferentia veram in necessitate consecutionem custodiret quorumque minime, docuimus, ad divisiones earum transeamus.
QUAE PER POSITIONEM TERMINORUM, QUAE NON
Harum autem alias per positionem terminorum, alias non per positionem terminorum fieri Boethius dixit. Per positionem vero terminorum eas fieri [in] consequentias voluit quae id quod natura prius est, utpote causa, in consecutione quoque praeponunt, eum videlicet antecedens causa est consequentis, ut solis, inquit, praesentia diei. Cum ergo sic dicitur:

si sol praesto est, dies est/473.15/

haec per positionem terminorum fit consequentia; cum vero convertitur ita:

si dies est, sol praesto est

et antecedit effectus, haec per positionem terminorum non fit eonsecutio nec ulla alia cuius antecedens non est causa consequentis./473.20/
DE NEGATIONIBUS HYPOTHETICIS
Videntur autem in huiusmodi propositionibus, sicut in categoricis, eiusdem plures esse negationes, una quidem quasi contradictoria ac recte dividens, alia vero tamquam contraria. Veluti eius consequentiae quae ait:

si est homo, est animal

tum ea videtur negatio quae negativo adverbio praeposito totam eius sententiam perimit hoc modo:

non si est homo, est animal

tum ea quae ipsum interpositum consequenti tantum adiungitur sic:

si est homo, non est animal

Ac prior quidem negatio simplex est ac propria, id est contradictionis oppositionem {ad praemissam affirmationem tenet; secunda vero implicita videtur, eum etiam priorem continere videatur et contrarietatis oppositionem} ad eamdem affirmationem habet. Quarum quidem contrarietatis ƿ oppositionem post contradi{c}tionis ostensionem in Primo Hypotheticorum suorum Boethius monstravit. Cum enim hypotheticis propositionibus recte opponi et contradictorie dixisset illas solas quae earum sensum simpliciter perimunt -- ut sunt illae quae negatione[m] conditioni praeposita totam destruunt affirmationem hoc modo:

non si est homo, est animal

-- adiunxit et illas negationes esse, contrarias scilicet, quae consequentem tantum partem auferunt, quodcumque fuerit antecedens, ut sunt istae:

si est homo, non est animal
si non est homo, non est animal

cum quibus idem tenent antecedens sed consequens in negatione{m} convertunt.
Ad consequentem enim partem, ut ipse in eodem Boethius dicit, respiciendum est ad huiusmodi negationem faciendam, et bene secundum consequentis partis remotionem in his enuntiationibus negationes disponimus, sicut in categoricis secundum remotionem praedicati. Nam quem locum in enuntiatione categorica praedicatum obtinet, eum in hypothetica consequens habet, et quem subiectum in illa, antecedens in ista. Similesque sunt eorum ad invicem regulae, ut in sequentibus aperiemus.
Non est autem idem

si est homo, non est animal

et

non si est homo, est animal

quamvis utraque falsa sit, sicut nec istae, quae categoricae sunt enuntiationes: 'non omnis homo est animal' et 'nullus homo est animal'.
Aliam enim vim praeposita toti propositioni negatio tenet in simplicem universalis affirmativae sensum, aliam cum a singulis praedicatum removet. Sic quoque et hypotheticis enuntiationibus contingit, ut scilicet aliam vim habeat negatio toti praeposita consequentiae, aliam interposita ad solum consequens auferendum, quod quidem ex 'albo' vel 'animali' vel 'homine' monstratur. Cum enim verum sit enuntiare:

non si est album, est homo
non si est animal, est homo

falsum est tamen proponere vel

si est album, non est homo

vel ƿ

si est animal, non est homo

Illae enim tantum proponunt[ur] alterum non exigere alterum, hae vero alterum non posse etiam pati alterum. Unde magis adversa est ei quae dicit:

si est homo, est animal

id est 'hominem' necessario 'animal' exigere, ea quae proponit:

si est homo, non est animal

quam ea quae ait:

non si est homo, est animal

sicut enim et magis adversa est ad 'omnis homo est animal', 'nullus homo est animal' quam 'non omnis homo est animal', sicut in Libro Categoricorum monstravimus --; atque ideo ei ut contraria est opponenda. Et bene istas ut contrarias opponi concedimus, si non solum sensus contrarietatem, sed contrarii proprietatem atque affinitatem in eis pensemus.
Contrarias enim simul veras esse non contingit, sed falsas quandoque; sic et istas. Falsae enim sunt et

si est animal, est homo

et

si est animal, non est homo

et rursus

si est album, est homo

et

si est album, non est homo

Quia enim animal vel album sine homine potest existere, ipsum necessario non exigit. Qui vero cum eo potest inveniri, ipsum necessario non expellit. Insuper contrariae contradictorias quodammodo continent et eas inferunt, sed non ab ipsis inferuntur.
Idem {et} in hypotheticis contingit. Si enim vera est:

si est homo, non est animal

vera est

non si est homo, est animal

sed non convertitur. Affinitas autem tanta est istarum{cum} contrariis ut fere ab omnibus mutuam ad eas inferentiam habere concedantur. Has enim invicem aequipollere secundum mutuam inferentiam annuunt. Hinc quidem 'omnis homo est animal' ac

si est homo, est animal

illinc vero

nullus homo est animal

ac ƿ

si est homo, non est animal

Nos tamen qui, ut in sequentibus apparebit, has omnes inferentias non recipimus, aequipollentiam verae inferentiae in eis non concedimus. Multum tamen eas affines esse contrariis annuimus et probabilem maxime esse earum inferentiam videmus.
Sunt autem nonnulli qui tam auctoritati quam rationi obuiantes nullas alias negativas hypotheticas concedunt nisi quae negatione praeposita totius hypotheticae sensum auferunt. Quaecumque proponuntur hypotheticae sive ex duabus coniunguntur affirmativis, ut haec:

si est homo, est animal

sive ex duabus negativis, ut ista:

si non est animal, non est homo

sive ex affirmativa et negativa vel econverso, ut ista:

si est nox, non est dies

omnes affirmativae consecutionis sensum proponere videntur, secundum quidem consecutionem unius propositionis ad alteram. Quae enim ex duabus iungitur affirmativis, affirmativam sequi ad affirmativam proponit; quae vero ex duabus negativis, negativam ad negativam; quae vero ex affirmatione et negatione vel econverso, negationem ex affirmatione vel affirmationem ex negatione procedere monstrat.
Quod quidem ex sensu quaestionum earum clarum est. Cum enim earum sensum in Primo Topicarum Differentiarum Boethius aperiret, praemissa illa earum divisione quod alia ex duabis affirmativis etc., "si igitur, inquit, ex duabus affirmativis conditionalis propositio constat, id quaeritur an affirmatio affirmationem consequatur; si vero ex duabus negativis.... utrum negatio negationem.....; quodsi ex affirmatione et negatione vel ex negatione et affirmatione..... id ambigitur sive affirmationem negatio sive negationem affirmatio comitetur." Patet itaque et ex sensu quaestionum hypotheticarum, quae sit enuntiationum sententia utque omnes inferentiam custodiant, consecutionem scilicet unius propositionis, quaecumque {sit}, ad alteram, quaecumque fuerat. Patet insuper et eas affirmativas esse ex singulis negativis earum dividentibus, quae negatione toti praeposita consequentiae consecutionem alterius propositionis, quaecumque sit, ad alteram, quaecumque fuerat, perimunt hoc modo: ƿ

non si est homo, est animal
non si est animal, non est homo
non si est nox, non est dies
non si non est nox, est dies

ac si intelligatur: non procedit ex ista illa.
Et nos quidem istas proprias ac simplices hypotheticarum negationes concedimus quae negatione praeposita totam perimunt consecutionem. Illas tamen negativas recipimus quae negatione interposita unius propositionis ad alteram separationem faciunt; et illas quidem destructivas, has autem separativas appellamus, quod etiam in categoricis enuntiationibus in Libro earum consideravimus. Cum itaque {proponimus}:

si est homo, non est lapis

et ad positionem 'hominis' 'lapidis' praedicationem excludimus, separationem affirmativae ad affirmationem facimus; vel {si} proponimus:

si non est animal, non est homo

separationem affirmativae ad negationem facimus. Possunt fortasse et affirmative accipi secundum consecutionem unius propositionis, sive sit affirmativa sive negativa, ad alteram. Sed sive sint affirmativae sive negativae secundum partium exclusionem, nihil eis negationem, quae earum totos perimit sensus, auferre potest.
Cuilibet enim propositioni ad totam eius sententiam perimendam negatio praeponi poterit; aeque quidem et ad 'Socrates est homo' et ad 'Socrates non est homo'. Omnis itaque propositio negativam destructoriam habere poterit, sed non omnis separativam nisi sola affirmativa: terminorum enim est separatio, totius vero propositionis destructio.
Nota autem quia in hypotheticis enuntiationibus duae videntur eiusdem contrariae. Huius enim:

si omnis homo est albus, omnis homo est coloratus

istae duae videntur contrariae:

si omnis homo est albus, non omnis homo est coloratus

et

si omnis homo est albus, nullus homo est coloratus

Sed illa maxime est adversa quae contrariam recipit consequentis, non quae dividentem, sicut et ipsae contrariae magis sunt adversae; et ideo ea sola opponenda est ut contraria, illa vero quae dividentem habet, in contraria quasi eius subalterna continetur, non tamen ut contrariae ƿ quasi dividens opponatur. Ea enim sola recte opponitur negativa quae negatione praeposita totum eius perimit sensum.
Quae quidem quibusdam nimium grammaticae adhaerentibus negationes categoricae, non hypotheticae, videntur. Aiunt namque adverbium aliter non posse construi, nisi verbo adiungatur; inde enim adverbium dicitur, quod verbo adiungitur. Unde negativum adverbium in negatione facienda verbo semper oportet apponi; quare dicunt 'sequitur' subaudiendum esse, ac si ita dicatur: 'non sequitur esse animal ad esse hominem'. Sed haec quidem mihi firma ratio non videtur. Quamvis enim ex hoc quod adverbium est verbo habeat adiungi, non semper id necesse est fieri, quod ex aliis clarum est adverbiis. Nam 'magis' adverbium cum sit, modo verbo adiungitur, modo vero nomini, cum dicitur 'magis albus', id est 'albior'. Sed fortasse dicitur quod in 'magis albus' ens intelligitur cui 'magis' apponatur vice verbi sui fungenti. Sed falso; neque eius substantivum verbum comparari potest quod omnia in substantia designat, quippe non est substantiae, sed accidentis comparatio. Unde nec ea nomina quae essentiae sunt, in his quoque accidentibus quae comparativis comparari possunt, sed tantum sumpta quae ea ut accidentia circa substantiam determinant. Neque enim 'magis albedo' quemadmodum 'magis album' dicimus et bene 'magis albus', non 'magis ens albus' dicitur, cum videlicet sit augmentum accidentis, id est albedinis, non essentiae. Sicut autem 'magis', cum adverbium sit, modo verbo construitur, modo non, sic etiam negatio. Cum enim rerum separationem facit, verbo apponitur; cum autem totum propositionis perimit sensum, toti propositioni praemittitur.
QUAE UNAE VEL MULTIPLICES
Sunt et hypotheticae propositiones, sicut et categoricae, quaedam unae, quaedam mul{ti}plices. Unae quidem sunt quae unum tantum consequens ad unum antecedens sequi proponunt; multiplex vero quae plura ad unum vel unum ad plura vel plura ad plura consequi dicit, hoc modo:

si est homo, est rationale atque mortale
si est rationale sive irrationale, est animal
si neque est animal neque lapis, neque {est} homo neque margarita

QUAE SIMPLICES VEL COMPOSITAE
Cum autem omnes hypotheticae propositiones, si categoricis ƿ comparantur, non simplices invenia{n}tur, eaedem tamen, si ad se invicem referuntur, quaedam simplices, quaedam compositae dice[n]tur. Simplices autem vocant illas hypotheticas quae ex simplicibus tantum propositionibus, hoc est categoricis, componuntur et postremo quaecumque nullam continent hypotheticam, veluti ista:

si es homo, es animal

vel etiam ista:

si esses homo, esses animal

cuius quidem partes licet enu{n}tiativa non sint, in simplices tamen propositiones per assumptionem et conclusionem resoluuntur {sic}:

sed eras homo quare eras animal

vel ita:

sed non eras animal quare non eras homo

Simplices etiam hypotheticae dici possunt quae plures continent categoricas, dummodo nullam hypotheticam habeant, ut ista:

si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo est animatus

Quae vero simplices sunt hypotheticae atque ex duabus categoricis iunguntur, tali divisione partimur quod aliae ex duabus affirmativis, aliae ex duabus negativis, aliae ex affirmativa et negativa, aliae ex negativa et affirmativa connectuntur, veluti istae:/479.25/

si est homo, est animal
si non est animal, non est homo
si est homo, non est lapis
si non est homo, est non-homo

DIVISIO COMPOSITARUM
Compositarum vero talis est partitio quod aliae ex utraque hypothetica, aliae ex altera tantum coniunguntur, aliae vero mediae inter has et illas collocantur. Ex utraque vero hypothetica hoc modo componitur consequentia:

si quia est homo est animal, et quia non est animal non est homo

ex altera vero hypothetica istae consequentiae constant quae vel ex categorica et hypothetica vel econverso connectuntur, sicuti istae: ƿ

si omnis homo est animal, tunc si est homo est animal
si quia est homo non ese lapis, nullus lapis est homo

DE MEDIIS HYPOTHETICIS
Mediam autem illam dicimus hypotheticam quae plures continet consequentias nulla conditione invicem copulatas, sed eumdem terminum medium participantes hoc modo:

si est homo est animal, si est animal est animatum

Hae namque duae consequentiae una dicuntur hypothetica secundum unius consecutionis sententiam ad quam tendunt, ut videlicet ex 'homine' 'animatum' sequi demonstrent, non quidem simpliciter, sed 'animali' mediante. Sunt itaque in hac media hypothetica principale ipsius antecedens et consequens id quod in prima consequentia antecedit et in posteriore sequitur; medius autem terminus, qui in prima consequens et in secunda antecedens ad coniunctionem extremorum intercedit tamquam copula inter principale antecedens et consequens totius mediae consequentiae ponitur. Ipsae vero conditiones quae in singulis consequentiis ponuntur, ipsarum terminos connectunt.
Media vero huiusmodi hypothetica non solum ex communitate medii termini dici potest, verum eam mediam Boethius vocavit inter hypotheticas ex duabus consequentiis conditione connexis [et] copulatas et eas quae ex altera tantum hypothetica connectuntur, hoc est affine{m} utrisque, in eo scilicet quod et duas continet consequentias, sicut et illa quae ex hypothetica hypotheticam sequi demonstrat, et tres tantum terminos diversos medii termini participatio facit qui terminorum numeru{s adaequat illius numeru}m earumque hypotheticarum quae ex categorica et hypothetica vel econverso {pro}ponuntur. Ipsis quoque simplicibus hypotheticis in eo affinis dici poterit quod secundum principalem ipsius intentionem atque sententiam ex categorica, ut dictum est, categoricam sequi demonstrat. Unde cum ex ea syllogismum componimus eamque primam propositionem syllogismi constituimus, modo per positionem antecedentis prima assumitur categorica et concludimus ultimam, modo vero per destructionem consequentis ultimam auferimus categoricam a{c} deinde destruimus in conclusione priorem hoc modo:

si est homo est animal, si est animal est animatum sed est homo quare est animatum ƿ

vel ita:

sed non est animatum quare non est homo

Et hae quidem quae mediae dicuntur hypotheticae, ex medii termini partici{pati}one figuratos faciunt syllogismos. Sicut enim in categoricis syllogismis medii termini trina positio tres syllogismorum figuras efficit, eodem modo et in hypotheticis illis contingit qui ex media descendunt hypothetica, ut postmodum in sequentibus apparebit. Ac sicut unam consequentiam mediam ex duabus facit medii termini communitas, ita fortasse et una categorica dici duae poterunt per communitatem medii termini, veluti istae: 'omnis homo est animal, omne animal est animatum', quae quidem ad unam praedicationem 'animati' ad 'hominem' mediante 'animali' contendunt.
DE TEMPORALIBUS
Nunc autem coniunctarum hypotheticarum naturalium speciebus diligenter pertractatis ad eas quas temporales Boethius appellat et ex quibus compositas hypotheticas iungit, transeamus. Tres namque conditionalium propositionum species fecit, coniunctas scilicet tam naturales quam temporales atque disiunctas. De naturalibus vero superius egimus, nunc vero de temporalibus in proximo disputandum est. In his autem, ut dictum est, nulla natura consecutionis attenditur, sed sola comitationis societas, ut videlicet simul sit utrumque, sive absque se esse omnino valeant, sive alterum exigat alterum. Aeque enim qui dicit:

cum Socrates est animal, est homo

verus est et qui proponit:

cum ipse est homo, est animaL

sed non ita, si condition{al}em vertimus enuntiationem; non enim ita recipitur:

si est animal, est homo

sicut

si est homo, est animal

Unde apparet in illis quae propriam consecutionem retinent ac vim conditionis necessariam monstrant in inferentiam secundum ipsorum terminorum {naturam, natura{m} consecutionis secundum terminorum} habitudinem quae necessitatem exigat, esse pensandam. In his autem quarum consecutio nihil aliud est dicenda quam in eodem tempore ƿ comitatio, nulla est consecutionis natura pensanda; sed dum membra sint vera, et ipsam esse veram consequentiam concedunt, alioquin falsam; et indifferenter alterum ad alterum et antecedere potest et consequi. Unde me in Introductionibus Parvulorum[1] confirmasse memini talium consequentiarum conversiones, sicut et disiunctarum, simplices esse; quod in sequentibus convenientius ostendemus.
Nunc autem utrum ipsae temporales, ut Boethio placuit, inter hypotheticas recipiendae sint, an rationabilius categoricae dicantur, nobis est discutiendum. Sed prius quibus regulis ex ipsis naturales consequentiae iungantur, expediamus. Quae sunt huiusmodi:

quicquid comitatur antecedens, et consequens

ac si dicamus:

quicquid simul sit cum antecedenti, et consequenti

vel

cum quocumque simul sit antecedens, et consequens

hoc modo:

si cum est homo est medicus, cum est animal est artifex

Amplius:

quorumcumque antecedentia sese comitantur, et consequentia

hoc modo:

si cum est homo est medicus, cum est animal est artifex

et in prioribus quidem duabus consequentiis unius antecedentis natura vim inferentiae tenet, {in} tertia vero gemini proprietas antecedentis firmitatem inferentiae confert.
Sicut enim 'homo' ad 'animal', ita 'medicus' ad 'artificem' necessario antecedit. Ex categorica quoque et temporali consequentia, sive {e}converso, naturalem consequentiam veram facile compones, si prius terminorum proprietatem tenueris. Ut igitur ex categorica temporalis vere inferatur, oportet talem componi temporalem ut utraque pars eius ex praecedenti categorica per se possit extrahi, veluti si ita proponatur: 'si est homo, cum est animatum est animal'. Nam et ex 'homine' 'animatum' et 'animal' necessario inferuntur.
Regula autem huiusmodi erit:

existente antecedente existunt simul quaelibet eius consequentia

Ideo autem talem oportet eligi temporalem cuius utraque pars ex praemissa ƿ categorica possit inferri quia non aliter vera potest esse temporalis, nisi eius utraque pars vera fuerit; tantumdem enim valet 'cum hoc est, illud esse' quantum 'in eodem tempore utrumque esse'. Unde in Primo Hypotheticorum Boethius ait: "'cum ignis calidus est, caelum rotundum est', non 'quia ignis calidus est, caelum est rotundum'; sed id haec propositio designat quia quo tempore ignis calidus est, eodem tempore caelum quoque rotundum est." In eodem autem tempore utrumque esse non potest, si alterum defuerit. Ut autem ex temporali categorica consequatur, oportet aliquam partem temporalis per se ad categoricam antecedere. Veluti cum hoc modo proponitur:

si cum est animatum est homo, est animal

'homo' enim ad 'animal' inferentiam habet.
Regula autem huiusmodi detur:

existente antecedente cum quolibet, existit quodlibet ipsius consequens

Annotandum vero est quod ita Boethius regulariter fieri docet consequentias in quibus consequuntur temporales, ut gratia praecedentis propositionis verae videantur consequentes temporales. Cum enim praecedens propositio vim maximam inferentiae tenere videtur, per praecedentem vero propositionem vera consequens temporalis tunc videbitur, ac non per se, cum ipsa in naturalem conversa consequentiam veritate privabitur, veluti cum dicitur:

si est homo cum est animatum, est animal

Neque enim vera est naturalis consequentia de 'animato' ad 'animal', sicut de 'animali' ad 'animatum'. Si autem sic proponatur:/483.25/

si est homo cum est animal, est animatum

videtur sequens temporalis non esse vera gratia praecedentis categoricae, immo semper per se vera forsitan existimabitur, eo scilicet quod in naturalem {con}uersa necessitatem seruet perpetuam; si enim est animal, necesse est animatum. Nec tamen si rei veritatem magis quam visum velimus attendere, altera temporalium sine altera umquam vera poterit consistere, cum, ut dictum est, omnes huiusmodi temporales simplicem conversionem custodiant. Haec itaque regularitas quantum ad opinionem, non quantum ad rei veritatem descripta est, non quod videlicet una magis vera sit quam alia, sed quod magis videatur vera.
Rursus: si ipsa antecedat temporalis, id quoque in ea custoditur quod in naturalem conversa necessitatem non teneat, ut {si} ita dicatur:

si cum est animatum est homo, est animal

ƿ Idque dictum esse arbitror, quod scilicet temporales sive antecedant sive consequantur, tales fiant quod in naturales conversae verae non sint propter earum destructiones, quae [in] quibusdam placebant, ut videlicet soli consequenti negatio apponeretur, quod quidem vim inferentiae tenet vel secundum id quod probat vel quod probatur.
Veluti cum dicitur:

si cum est animatum est homo, est animal

inter 'hominem' et 'animal' 'vis inferentiae consideratur et 'animatum' quidem ad inferentiam non operatur, sed ad quamdam comitationem ponitur, veluti si talis fieret consequentia:

si est homo et lapis, est animal

cum inter 'hominem' solum et 'animal' tota vis inferentiae penderet.
Unde si quantum ad vim inferentiae destructionem facere intendam, solum, inquiunt, 'hominem' sufficit destrui 'animali' destructo sive etiam 'lapis' remaneat. Similiter et cum dicitur:

si cum est homo est animatum, est animal

et ex ista per consequentis destructionem et antecedentis assumimus, ita quantum ad principalem inferentiam Boethii dictum assumere:

sed non est animal ergo non est homo

quocumque etiam modo se habeat 'animatum'. Ideoque in destructione 'cum' in 'quamvis' convertunt, ac si ita dicerent: 'quamvis etiam esset animatum'. Alioquin Boethium non possunt absoluere qui tantum ad sequentem partem temporalis negationem apponit, secundum id scilicet quod ad eam vis inferentiae respicit, sive scilicet temporalis ad categoricam sive categorica antecedat ad temporalem. Tunc autem illud 'quamvis' bene poni videtur cum prima pars temporalis secundam necessario non infert, id est cum secunda destructa prima potest remanere, veluti cum dicitur: '{sed} non est animal, quamvis sit animatum'. Si vero 'animal' 'animato' praeponeretur in temporali, male posset illud 'quamvis aptari.
Quid enim esset dicere:

sed non est animatum, quamvis sit animal

cum scilicet perempto animato animal remanere non possit. Unde illa regularitatis determinatio, quam in temporalibus componendis scilicet determinat, a destructionibus ipsarum quas ipse docuit, maxime operari videtur.
Sed ut nos quidem in his destructionibus Boethium possimus defendere, in aliquo eum praesumimus emendare, in eo scilicet quod huiusmodi temporales hypotheticas appellat; aut potius aliorum sententiam eum dixisse credamus. Neque enim hypotheticarum, sed categoricarum est sensus temporalium. Hypotheticae enim conditionales ƿ latine dicuntur. In his vero temporalibus nulla est conditio, sed sola temporis comitatio. Cum itaque dicimus: 'cum caelum rotundum est, ignis calidus est', hic est sensus: ignis calidus est in eo tempore in quo caelum est rotundum. Et est quidem determinatio secundum tempus, quo scilicet tempore calor inhaereat igni, nec magis consequentia{m} coniunctio temporalis adverbii facit quam coniunctio adverbiorum loci vel qualitatis vel quantitatis, veluti cum dicitur: 'quo vel unde ego curro, tu curris'; 'qualiter vel quantum ego curro, tu curris'. Sicut enim cum dicimus: 'quando ego curro, tu curris', utriusque cursum in eodem tempore fieri monstramus, ita et cum dicimus: 'quo vel unde ego curro, tu curris', cursum secundum locum unius, aut secundum similitudinem aut secundum quantitatem cum dicimus: 'quomodo vel quantum ego curro, tu curris'. Sicut autem et istae categoricae esse a nullis dubitantur quae vel eodem modo aliqua esse vel fieri dicunt vel eodem loco vel ad eamdem quantitatem, sic nec illae quae in eodem tempore aliqua fieri vel esse denuntiant. Cum itaque dicitur: 'quando caelum rotundum est, ignis calidus est' -- quod ita est accipiendum: ignis est calidus in eo tempore in quo caelum est rotundum --, 'ignis' quidem subiectum est, 'calidum' vero praedicatum, 'quando autem caelum est rotundum' determinatio praedicationis.
Unde ad negationem faciendam ad 'calidum' cum ipsa eius determinatione excludendum negativum adverbium est apponendum, ac si ita dicamus: 'ignis non est calidus, quando caelum est rotundum'. Idque est illud quod Boethius voluit cum ait ad consequentem partem negationem esse referendam, ut videlicet ipsam cum ipsa determinatione removeret. Consequentem autem partem dicebat illam quae post determinationem proferebatur, secundum illos quidem qui inter hypotheticas temporales quoque recipiunt. Ac sic quidem ex destructionibus temporalium nullum contingit inconveniens, si videlicet ipsa quoque determinatio in qua antecedens accipiebatur, cum ipso praedicato removeatur. Unde si in negatione determinatio quoque non excludatur, multa contingent inconvenientia; nec congrua poterit fieri destructio, quae in dividentibus propositionibus non consistet.
Primumque illam calumniemur defensionem quam praetendunt de destructione secundum principalem inferentiam, veluti cum dicitur:

si cum est animatum est homo, est animal

hic enim vim inferentiae inter 'hominem' et 'animal' considerant; nihil enim magis 'animatum' quam quislibet alius terminus operatur. Sed dico ƿ quod licet vis inferentiae in terminis consistat, tota tamen est propositio destruenda. Alioquin ex ista consequentia:

si Socrates est homo, est animal

ita possemus per destructionem assumere et concludere:

sed hic lapis non est animal ergo hic lapis non est homo

quantum quidem ad vim inferentiae terminorum, secundum id scilicet quod inter speciem et genus vis inferentiae consistit. Et bene quidem tota sequens et antecedens propositio est destruenda, cum inter totas propositiones inferentia consistat, licet vis inferentiae ex terminis pendeat.
Qui enim dicit:

{si} Socrates est homo, Socrates est animal

non tantum proponit 'animal' sequi ad 'hominem', sed ad positionem 'hominis' in Socrate poni 'animal' in eodem. Unde bene hypothetica propositio non ex simplicibus terminis componi, sed ex aliis propositionibus coniungi dicitur, secundum id scilicet quod id quod sequens propositio monstrat sequi ex eo quod praecedens proponit. Non itaque destructio facienda est secundum terminos tantum, verum secundum totas propositiones, inter quas proponitur consecutio. Cum itaque negatio apponitur praedicato, ut ipsum excludat, ipsam quoque determinationem temporalem simul debet auferre.
Alioquin, si ipsam relinquimus, multa contingerent inconvenientia ex destructionibus, in his maxime hypotheticis in quibus temporales antecedunt, veluti in ista:

si cum lapis est animatus est homo, tunc est animal

Assumamus enim:

sed lapis non est animal

quod verum est, et concludamus:

ergo cum est animatus, non est homo

ut scilicet determinationem relinquamus ac solum 'hominem' removeamus, ac si ita dicamus: 'homo ab eo removetur in eo tempore in quo ipsi animatum cohaeret', {quod} falsum est, cum ei in nullo tempore animatum inhaereat. Illud quoque temporale adverbium, quod in 'quamvis' coniunctionem ideo mutant, in destructione negationem omnino destruit.
Nullam enim affirmationis vocem in negatione propria convenit mutari, sed solam apponi negativam particulam. Saepe etiam nec poni posset illud 'quamvis', cum videlicet nec natura sensum {pro}positionis cui 'quamvis apponitur, pateretur. Quid enim esset dicere: 'quare lapis non est homo, quamvis est animatum'? Amplius: si secundum vim inferentiae destructiones in his oporteat pensare, quare in his hypotheticis quae ex duabus temporalibus iunguntur, in quibus duplex vis inferentiae consideratur, non sint duplices destructiones? Veluti cum ita proponitur:

si cum est homo est medicus, cum est animal est artifex

'homo' enim ad 'animal' et 'medicus' ad 'artificem' tamquam ad sua tota referuntur.
Sed neque Boethius hic duplices posuit destructiones, sed consequenti tantum parti negationem dixit apponendam, intendens scilicet cum eo quod in consequenti praedicatur, ipsam quoque temporalem de{term}i{na}tionem auferri. Unde rationabiliter huiusmodi temporales categoricas esse confitemur. Neque enim adverbii est, sed coniunctionis consecutionem facere. Adverbium autem ad verbum proprie est referendum, ut inhaerentiam quae per ipsam fit, det{erm}inet, nec tamen semper. Nam et aliquando ad totas reducitur propositiones, veluti cum vel istam propositionem: 'cum Socrates sedet, possibile est eum stare' veram accipimus, vel istam: 'cum Socrates est homo, necesse est eum vivere, falsam intelligimus, cum videlicet totius propositionis sensum determinare volumus, ac si dicamus: 'possibile est stare dum sedet', id est ita est in re ut haec propositio dicit: 'possibile est stare', dum ita est in re ut haec altera dicit: 'Socrates sedet'. Et secundum quidem huiusmodi determinationem quae ad totas reducitur propositiones, ex quibuslibet propositionibus veris videtur vera texi temporalis, cuiusque scilicet temporis verba ponantur, ut {si} de Socrate sene vere possit dici quod, quando fuit iuvenis, fuit infans, id est quando ita est in re ut haec propositio dicit: 'Socrates fuit iuvenis', ita est ut haec altera dicit: 'fuit infans', utrumque modo verum est de eo. Si vero ad inhaerentiam rerum illud 'quando' referatur, ut in eodem tempore et infantiam et ivuentutem ei inhaesisse dicamus, falsum est.
Licet enim in praeterito tempore ei illa duo inhaeserint, non ideo in eodem tempore fuerunt. Diversae enim sunt partes tam praeteriti quam futuri temporis; hoc enim est magis proximum, illud magis longinquum. Praesens autem tempus simplex est et indivisibile, atque ideo quaecumque in praesenti cohaerent, simul inesse necesse est. Sed sive temporalis determinatio ad totam propositionem referatur, sive ad aliquam eius partem, non minus categoricam constituit enuntiationem, quippe ubique actus rerum, non consequentiae necessitas exprimitur. Cum enim dicimus: 'cum Socrates est animatus, est homo', sive adverbium ad praedicata sive ad totas propositiones referamus, categoricas enuntiationes facimus.
Sed hic dicimus simul esse quod duae propositiones dicunt, ibi vero simul esse Socrati illa duo praedicata, ac si diceremus:

Socrates est simul animatum et homo ƿ

Memini tamen quia dicere solebam tunc hypotheticam esse propositionem cui temporale adverbium apponebatur, cum ipsum ad propositiones totas referebatur, tunc vero categoricam, cum ad simplices terminos ponebatur; sicut et de disiunctiva coniunctione. Est enim categorica: 'omne animal est aut sanum aut aegrum', hypothetica vero:

aut omne animal est sanum, aut omne est aegrum

At vero, licet huiusmodi temporales rationabilius categoricae quam hypotheticae videantur, nos tamen Boethio adhaerentes eis tamquam hypotheticis in modis syllogismorum utamur. Quem tamen fortasse de destructione earum, si attentius inspiciamus, nullo modo in quibusdam defendere possumus, sed emendare. Nam sicut, quando temporalis affirmativum consequens habet, ipsi tamen negationem in destructione apponit, ita et, quando negativum est consequens, ipsi soli negationem demus; ut videlicet eius quae ait: 'cum est animatum, non est lapis', hanc dividentem opponat: 'cum est animatum, est lapis'. Nos vero potius in omnibus toti consequentiae negationem praeponi volumus.
Atque haec de temporalibus enuntiationibus ad discretionem hypotheticarum dicta sunt; haec autem de coniunctis tam naturalibus quam temporalibus dicta ad praesens sufficiant. Nunc ad disiunctas procedamus.
DE DISIUNCTIS
Quae quidem licet disiunctivae coniunctiones longe separare videantur, non ita tamen ab eis dissident ut non inveniantur naturalibus hypotheticis per aequipollentiam aequales. Ex omni namque disiuncta in parem sibi coniunctam incidimus {antecedenti} per primam dividentem destructo et consequenti eodem remanente, ut in suprapositis apparet. Nam negationem quae antecedit in disiuncta, dividens affirmatio quae antecedit in coniuncta velut ei opposita recte perimit; consequens autem in utrisque idem relinquitur. Oportet itaque ut si coniuncta ex duabus affirmativis constiterit, disiuncta eius ex negatione et affirmatione iungatur, ut in superioribus exemplis. Si vero coniuncta ex duabus iuncta sit negativis, disiuncta ex affirmatione et negatione constabit, hoc modo:

si non est animal, {non} est homo
aut est animal, aut non est homo

Quodsi haec ex affirmativa et negativa, vel econverso, consistat, illa ex duabus negativis vel ex duabus affirmativis copulabitur, verbi gratia:

si est homo, non est lapis
aut non est homo, aut non est lapis ƿ
si non est sanum, est aegrum
aut est sanum, aut est aegrum

Sic autem facile disiunctam in coniunctam resoluere poteris, si formae minus evidentis disiuncta fuerit quam tu desideres, ut ex antecedenti ipsius disiunctae et dividente eius primam proponas disiunctam et quid postea intuleris ex apposita dividente, id ad primam dividentem non dubites in disiunctione consequi. Veluti si de ista dubitaveris disiuncta:

aut non est homo, aut est animal

sic illam facilius comprobabis: aut non est homo aut est homo; quod si est homo, est animal; quare aut non est homo, aut est animal. Quicquid enim disiunctionem habet ad antecedens, et ad consequens. Unde cum haec negativa: 'non est homo' in disiunctione ad suam dividentem affirmationem 'est homo' antecedat, illa autem animal esse inferat, necesse est ut prima quoque ad postremam habeat disiunctionem.
In quo etiam comprobando talis est argumentatio adhibenda. Unde cum verae sunt illae duae consequentiae:

aut non est homo, aut est homo

et

si est homo, est animal

necesse est et istam esse veram:

aut non est homo, aut est animal

quia ex eisdem veris vera convincitur ipsius ultimae coniuncta, haec scilicet:

si est homo, est animal

et vere ad illas duas haec sequitur, quia infertur ex coniuncta praecedentis et alia quae ipsi adiungitur, his videlicet:

si est homo, est homo

et

si est homo, est animal

Eadem ratio in aliis quoque disiunctis comprobandis est adhibenda.
Nunc autem et earum disiunctarum sensus consideremus quae ex pluribus quam duabus propositionibus iungantur, veluti ista:

aut est calidum, aut est frigidum, aut est tepidum

Sed prius disiunct{iu}ae coniunctionis positionem et vim inspiciamus, quae quidem quantum ad constructionis coniunctionem coniunctiva dicitur, quantum vero ad sensus disiunctionem disiunctiva nominatur. Coniungit itaque complexionem constructionis, dum in oratione posita ad perfectionem sensus alterius orationis submissionem eum repetitione ƿ sui exigit. Neque enim ita disiunctiva coniunctio sicut coniunctiva semel accepta sensum complet. Non enim ita dici potest:

aut est homo, est animal

sicut

si est homo, est animal

ut videlicet aliquis sit idoneus structurae sensus semel posita disiunctione.
Unde si repetatur disiunctio:

aut est homo, aut est animal

perfectus fiet intellectus, etsi sit falsus. Oportet itaque unum aut aliud semper referri circa ea de quibus disiunctionem proponimus, hoc modo:

aut nox est, aut dies est

Cuius quidem disiunctionis sensum ita quidam accipiunt ac si dicatur 'alterum istorum': vel nox vel dies. Alii vero addunt 'tantum', eo videlicet quod {in suis} Hypotheticis Boethius dicat utramque propositionum inter quas disiungitur, simul esse non posse. "Cum enim, inquit, dicimus:

aut est a, aut est b

aut easdem propositiones quolibet alio modo variamus, id 'aut' coniunctio, quae disiunctiva ponitur, sentit simul eas esse non posse. "Alii enim ex necessitate alterum esse intelligunt, in eo scilicet quod disiuncta quoque necessitatem, sicut aequipollens coniuncta, custodire debeat.
Sed nulla quidem superiorum expositionum idonea videtur. Si enim id disiuncta proponat quod alterum sit vel quod alterum tantum sit, iam procul dubio et istam oportet veram esse disiunctam:

aut sum animal, aut sum asinus

Est enim verum, id scilicet quod sum animal, et tantum, id est non etiam sum asinus. Sed tamen falsa disiuncta ex pari coniuncta convincitur, hac scilicet:

si non sum animal, sum asinus

quippe hinc sequitur

si non sum animal, sum animal

Si vero id proponat disiuncta quod ex necessitate sit alterum, contingit hanc veram esse:

aut non sum asinus, aut sum homo

et hanc falsam:

aut sum sedens, aut non sum sedens

illorum enim alterum necesse est esse, horum vero neutrum. Necesse est enim me non esse asinum, cum sit impossibile esse; neque autem me ƿ sedere necesse est neque non sedere. Illa tamen falsa ex coniuncta sua, et ista vera, convincitur.
Si quis itaque sensum disiunctae voluerit expedire, non aliter quam per sensum aequipollentium coniunctarum id poterit monstrare, quarum quidem constitutionem supra docuimus Boethium plurimum secuti, ubi in fine suorum Hypotheticorum disiunctarum sensum naturamque terminorum earum per aequipollentiam coniunctarum resolvit. Cum itaque disiunctae sensum demonstrare volumus, ad coniunctam ipsius statim recurrimus, cuius quidem sententia magis est manifesta. Idque ex utrisque pariter innuitur altero ex his inter quae disiungitur, perempto alterum consistere necessario, quasi medium non possint habere, non etiam, ut Boethio placuisse videtur, quod simul esse membra disiunctae non possint. Possunt namque tales proponi disiunctae quarum utraque membra simul sunt, veluti istae:

aut non omnis homo est albus, aut quidam homo est albus
aut quidam homo aut hic niger homo non est albus

quae quidem verae ex coniunctis suis conuincuntur, his scilicet:

si omnis homo est albus, et quidam
si nullus homo est albus, nec hic niger

Quia ergo id solum ex disiuncta, ut dictum est, innui videtur quod si alterum eorum quae in membris continentur, tollitur, alterum remanere necesse sit -- quod ad immediationem pertingere videtur --, manifestum est ut quamcumque partem disiunctae tollendo assumas, alteram ponendo concludas. Convertitur namque omnis disiuncta simpliciter, ut in sequentibus apparebit. Tantumdem enim est proponere:

aut nox est, aut dies

quantum enuntiare:

aut dies est aut nox

Cum itaque omnis disiuncta simpliciter convertatur atque utrique ipsius parti sua disiunctiva coniunctio praeponatur, non ex {habitudine} terminorum quid fuerit disiunctae antecedens quidue consequens, dinoscitur, sed ex ordine pronuntiandi. Quaecumque enim prius proferetur propositio, antecedens dicitur, quae posterius, consequens appellatur. In coniunctis autem non ordo proferendi antecedentem et consequentem facit, sed appositio conditionis. Ea enim pars cui 'si' adiungitur, antecedens est, et quae ex ea infertur, consequens, sive prius sive posterius quaelibet proferatur. Sive enim dicamus: ƿ

si est homo, est animal

seu ita pronuntiemus:

est animal, si est homo

eam semper antecedens esse ostendimus cui ad inferendam aliam conditionem praeponimus.
Nunc autem, quod proposuimus, earum disiunctarum sensum inquiramus quae ex pluribus terminis connectuntur hoc modo:

aut est calidum, aut frigidum, aut tepidum

et quae ipsi coniuncta recte possit attribui in{s}piciamus. Cuius tamen coniunctam esse huiusmodi:

si neque est calidum neque frigidum, est tepidum

communis omnium sententia tenet. In cuius tamen coniunctae dispositione non parua potest adhiberi dubitatio, si vim aut positionem disiunctivarum coniunctionum inspexerimus.
Cum enim, ut diximus, unum aut aliud reduci secundum disiunctionem oporteat, quaero de priori utrum ad secundum vel ad tertium vel ad utrumque referatur. Ac similiter de secundo sive tertio inquiri potest quo referatur. Quodsi primum ad secundum per se vel ad tertium per se habeat disiunctionem, alterum ad nullum disiunctionem habere videtur, veluti si primum ad secundum habeat disiunctionem, tertium ad quid habebit?; vel si ad tertium, [vel] ad quid {secundum}? Neque unum per se potest sine altero poni. Amplius: si primum ad secundum per se vel ad tertium per se vel ad utrumque per se habeat disiunctionem, oportet unam disiunctam intelligi inter primum et secundum quae nullam habebit probabilitatem, cum saepe utrumque ipsius membrum falsum invenietur, vel inter primum et tertium, quae similiter falsa statim apparebit, vel duas aperte falsas, ac si scilicet tales disiunctae accipiantur.
Priori autem 'aut geminato ita:

aut est calidum aut frigidum, aut est calidum aut tepidum

ut videlicet multiplex intelligatur proposita de tribus disiuncta, primo quidem ad duo alia quasi ad singula reducto.
Quodsi disiuncta dicatur antecedere vel disiuncta sequi, ac si sic diceretur:

aut vera est haec disiuncta: est calidum aut frigidum

-- ut videlicet aliud 'aut' subaudiamus --, aut est tepidum; vel ita:

waut est calidum, aut vera est illa disiuncta: est frigidum aut tepidum ƿ

nullam teneret probabilitatem disiuncta, cum nec probabilis ulla fieret coniuncta, vel haec scilicet:

si non est vera disiuncta, tunc est tepidum

vel ista:

si non est calidum, vera est disiuncta

de pluribus enim corporibus ita aperte falsa inveniretur quod vero antecedenti falsum consequens supponeretur.
Unde mihi non aliter secundum coniunctae suae resolutionem ac probabilitatem videtur accipienda proposita disiuncta nisi categorica habens disiunctum praedicatum antecedere intelligatur, ac si hoc modo dicatur:

aut istud est calidum aut frigidum, aut est tepidum

id est:

aut est alterum horum, aut est illud

tamquam dicatur:

si neutrum horum est, tunc est illud

Ac fortasse et ita poterit eadem disiuncta accipi ut in sequenti categorica habens disiunctivum praedicatum intelligatur, ac si sic proferatur:

aut est calidum, aut est frigidum aut tepidum

id est

{aut est illud aut} alterum horum duum

ac si dicatur:

si non est calidum, est frigidum vel tepidum

Et his quidem modis supraposita disiuncta intellecta maximam tenet de quolibet corpore probabilitatem, quia videlicet nullum corpus invenitur quod {non} sit aliquo illorum trium occupatum. Et nos saepe quoque per unum 'aut' categoricam in disiunctione, sicut hypotheticam, proferimus, alio quidem subintellecto. Cum enim dicimus: 'nox vel dies est', id est: alterum horum existit, vel ita: 'omne animal est sanum vel aegrum', id est alterum horum, ibi subiectis, hic praedicatis disiunctione apposita categoricam facimus enuntiationem. Ac tantumdem valet unius disiunctionis appositio altera ad quam referenda est, subintellecta, quantum si duas ponamus hoc modo:

aut nox aut dies est
omne animal aut est sanum, aut est aegrum

Similiter et hypotheticam per unam disiunctionem saepe proferimus alia subintellecta hoc modo:

nox est aut dies

Socrates est sanus aut ipse est aeger
ƿ Notandum vero quod eum disiunctivae coniunctiones tam categoricarum propositionum quam hypotheticarum terminis applicentur, alium tamen sensum pro qualitate enuntiationum {in} hypotheticis enuntiationibus quam in categoricis habere videntur. Qui enim dicit: 'Socrates est vel sanus vel aeger' et ad praedicata disiunctiones apponit, id solum proponere videtur quod sit alterum illorum; quippe unumquodque animal est aliquod eorum. Qui vero hypotheticam componit, ad ipsas scilicet propositiones antecedentem et consequentem disiunctiones referens hoc modo:

aut Socrates est sanus, aut Socrates est aeger

non solum innuit esse alterum eorum quae propositiones dicunt, verum etiam altero non existente alterum necessario existere, id est si unum non sit, alterum esse. Quod quidem falsum est; sequitur enim ex eo tale in conveniens:

si nulla res est, aliqua res est

vera tamen est categorica quae aiebat Socratem esse aut sanum aut aegrum, id est alterum illorum.
Sunt tamen quidam qui nec discretionem ullam inter categoricam et hypotheticam in disiunctione compositas habent, sed idem dicunt proponi cum dicitur: 'Socrates est vel sanus vel aeger' et cum dicitur:

aut Socrates est sanus, aut aeger

ut scilicet omnis enuntiatio quae disiunct{iu}as recipit coniunctiones, hypothetica credatur.
Volunt itaque semper in huiusmodi categoricis quae disiunctiones recipiunt, hypotheticae sensum intelligi, quasi proponatur disiunctio inter temporales de eodem subiecto ad diversa praedicata aequaliter relato; veluti cum dicitur:

Socrates est vel sanus vel aeger

tale est ac si dicatur:

aut Socrates est sanus, aut Socrates est aeger

Quod quidem falsum esse convincitur ex eis categoricis quae, cum universales sint, disiunct{iu}as habent coniunctiones, veluti ista: 'omne animal est vel sanum vel aegrum'. Cum enim haec vera esse non dubitetur, falsa est manifeste hypothetica quae ita proponitur:

aut omne animal est sanum, aut omne animal est aegrum

cum videlicet neutrum sit. Quod et ex pari coniuncta monstratur, hac scilicet:

si non omne animal est sanum, omne est aegrum

quippe cum haec verum habeat antecedens et falsum consequens. Patet itaque alium esse sensum categoricae in disiunctione propositae, alium ƿ hypotheticae.
Nec mirum aliam vim habere disiunctiones quando propositionibus applicantur et quando simplicibus terminis, cum videlicet, quando terminis applicantur, per coniunctionem resolvi non possunt; quippe inter simplices terminos non potest consecutio consequentiae consistere, sed semper {inter} propositionum sensus vel tales qui in eos resoluuntur. Huius enim consequentiae partes, quamvis enuntiativae non sint, in propositiones tamen per assumptionem et conclusionem resoluuntur.
Haec quidem de disiunctis dicta sufficiant.

Notes

  1. Reference to earlier work