Authors/Abelard/dialectica/Pars 1/6

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 1
Jump to navigationJump to search

LIBER TERTIUS

LIBER TERTIUS
DE DICTIONIBUS DEFINITIS
DE DEFINITIS
Quae quidem sola ex significationis privilegio inter partes orationis dialectici recipiunt, sine quibus veritatis aut falsitatis demonstratio fieri non potest, in quorum, ut dicimus, inquisitione dialectica maxime desudat.
In 'nomine' autem {tam} nomina quam pronomina cum adverbiis et quibusdam interiectionibus incluserunt, his videlicet quas non natura docuit, sed inventio nostra composuit. Sunt enim quaedam interiectionum naturales {ut}, 'uah', 'ah', 'heu', quae nec dictiones nec proprie partes orationis dicuntur, quippe impositae non sunt; quaedam vero compositae et ad placitum designativae, ut: 'papae', 'attat', 'proh', quae et nomini sicut adverbia supponuntur. Sunt namque definitae significationis, ut 'papae' a{d}mirationem, 'attat' vero metum proferentis designat, ac sunt sine tempore. Quoniam autem interiectio dictioni omnino supponi non poterat, cum videlicet quaedam sint, ut dictum est, naturales, nullam, ut arbitror, mentionem de interiectionibus dialectici fecerunt; qui etiam in 'verbi' vocabulo non solum verba grammaticorum, verum etiam participia comprehendunt, quae etiam temporis designativa sunt.
Caeteras autem, ut dictum est, orationis partes, quas in perfectae significationis diximus, praepositiones scilicet ac coniunctiones, quaedam partium orationis colligamenta ac supplementa dicebant: coniunctiones quidem in coniungendo, praepositiones vero in praeponendo; quarum consideratio grammaticae potius est disciplinae; definitarum autem, ut dictum est, dictionum aliae nomina sunt, aliae verba.
DE NOMINE
Est autem nomen, auctore .Aristotele, vox significativa ad placitum sine tempore cuius partium nihil extra designat, hoc est dictio definita sine tempore. Quod enim locem significativam ad placitum, cuius nulla pars significativa est dixit, dictionem esse monstravit. Ac fortasse definitam significationem in 'significativo', ut dictum est, accepit; alioquin coniunctiones vel praepositiones excludi nequeunt, si eas quoque per se significare voluerit. Non itaque ea significativa dicere consuevit quorum, ut ostensum est, imperfecta est significatio, sicut nec ea ƿ solet vocare nomina quae vel infinita sunt, ut 'non-homo', vel obliqua, ut 'hominis', sed ea tantum quae propriae et primae sunt impositionis, ut quae scilicet recta sunt ac finita, ut 'homo', 'album', 'Socrates'. Qui enim prius nomen ipsum rei aptavit, non obliquo sed recto casu usus est, ac si de homine diceret: dicatur haec res homo. Caeteri vero casus a nominativo defluxerunt propter diversas positiones constructionum; qui etiam in eo significativi ad placitum, sicut et verba vel orationes, dicuntur, quod et ipsi quoque ab hominibus inventi sunt, ut per eos quoque de subiectis rebus agatur. Infinita quoque nomina posteriora sunt finitis tam secundum inventionem quam secundum constructionis proprietatem; quoniam composita sunt, naturaliter posteriora sunt simplicibus. Sed de his quidem uberius in sequentibus disseremus.
Quod autem sine tempore nomen esse monstravit, a proprietate verbi ipsum distinxit. Verba enim principalem suam significationem, sive actio sit sive passio, subiectis rebus eas secundum tempora dimetiendo distribuunt, ut 'curro' cursum circa personam tamquam ei praesenti{aliter} inhaerentem demonstrat. Si qua autem reperiantur nomina quae etiam temporis quodammodo sint designativa, ut 'annus' vel 'annuus', sive etiam adverbia temporalia, non tamen sicut verba tempus consignificant, ut scilicet, quemadmodum dictum est, primam significationem subiectis personis secundum tempus distribuere dicantur. Sed cur non? Sicut enim 'curro' vel 'currens' cursum circa personam tamquam ei praesentialiter inhaerentem demonstrat, ita 'album' circa substantiam albedinem tam{quam} praesentialiter inhaerentem determinat; non enim album nisi ex praesenti albedine dicitur.
Unde et tantum 'albi' nomen dicere videtur, quantum quidem praesentialiter albedine est informatum, sicut et 'currens' in quodam praesentialiter cursum participat. Sicut enim substantivi verbi significatio, cui quoque tempus adiunctum est, verbis adiungitur, sic et nominibus videtur. Sicut enim 'currit' quantum 'est currens' dicit, ita 'homo' tantumdem quantum 'animal rationale mortale'. Nec diversa quidem secundum tempus 'uivi' nominis et 'uiventis' significatio videtur participii. Non enim ex vita quocumque tempore adhaerentem vivum dicitur, sed tantum ex adiacente praesentialiter. Non enim quia fuerit vel inerit, vivum dicitur, sed quia iam praesentialiter inest, sicut et vivens. Sic quoque eiusdem temporis designativum videtur 'amans', quando pro nomine aut participio ponitur; pro nomine enim sicut 'amator' ipsum quoque saepe accipimus ab eadem quoque actione a qua et participium sumptum est, quando ƿ scilicet comparationem nominis tenet, secundum quam 'amantissimus' dicitur, ac non regit accusativum sicut verbum a quo nascitur. Male ergo per 'sine tempore' nomina, quae etiam temporis designativa monstrantur, Aristoteles verbis disiunxisse videtur; eiusdem, inquam, temporis consignificativa cuius et verba, idest praesentis. Ipse enim Aristoteles non alia vocare verba consuevit nisi quae praesentis sunt temporis et primae inventionis ac finita, sicut et de nomine dictum est. Caetera vero casus verborum dixit, ut 'curret' vel 'currebat', vel infinita verba, ut 'non currit' vel 'non currens'. Quod itaque tempus verbis accidit, hoc etiam nominibus congruit, praesens scilicet, sive ea sint substantiae sive adiacentiae vocabula. Sicut enim 'album' ex praesenti albedine datum est, ita etiam 'homo' ex praesenti substantia animalis rationalis mortalis, et quem hominem dicis, iam animal rationale mortale ipsum ostendis et tantumdem 'hominis' vocabulum sonat, quantum quidem praesentialiter 'est animal rationale mortale'. Non tam igitur in significatione temporis nomen a verbo recedere videtur quam in modo significandi. Verbum enim, quod solum inhaerentiam facit, in eo tempus quoque designat quod inhaerentiam rei suae ad subiectam personam in tempore denotat. Nomen autem inhaerendi significationem non tenet nec aliquid quemadmodum verbum inhaerere proponit, etsi rem aliquando ut inhaerentem determinet, ut 'album' albedinem tamquam adiacentem atque inhaerentem significat, non tamen vel adiacere vel inhaerere proponit, sicut verbum facit, quod etiam substantivi verbi copulationem adiunctam propriae significationi continet; tantumdem enim 'currit' verbum proponit quantum 'est currens' dicit. Unde in Secundo Periermenias Aristoteles: "nihil, inquit, differt, homimem, ambulare et hominem ambulantem esse," ac si aperte diceret: idem dicit 'homo ambulat' quantum proponit 'homo est ambulans'.
Sed ad haec, memini Magister noster V. opponere solet: "si, inquit, verbum propriam significationem inhaerere dicat, verum autem sit eam inhaerere, profecto ipsum serum dicit ac sensum propositionis perficit." Verum ipse verbis deceptus erat ac prave id ceperat verbum dicere rem suam inhaerere, ut 'currit' cursum, quod dicebamus. Neque enim sensum propositionis accipiebamus tamquam cursum in subiecto ponentes atque inhaerere in praedicato; hunc enim sensum 'currit' non habere ex serie ipsa orationis manifestum est sed tantumdem ƿ intelligimus in 'currit' quantum in 'est currens'; non quidem pro {pro} positione accepto, ut 'currens' subiectum, 'est' vero praedicatum ponatur, sed tamquam pro parte propositionis, ut huius quae ait: 'homo est currens' subiunctum copulatur. Cum autem cui copuletur in 'est currens' subiectum deest ad perfectionem sensus enuntiationis, nihil itaque aliud accipimus, cum dicimus 'currit' demonstrare cursum inhaerere, quam proponere esse currentem, sicut nihil aliud dicimus 'animal homini inhaerere' quam 'hominem animal esse'. Alioquin diversi sensus essent, si videlicet 'animal' unum de inhaerentibus 'homini' diceremus, ipsumque 'animal' in subiecto, 'inhaerere' vero in praedicato, atque 'homini' in /124.l0/ determinatione ute{re}mur. Subiectarum vero rerum diversitas secundum decem praedicamentorum discretionem superius est ostensa, quae principale{s} ac quasi substantiale{s} nominum significatio{nes} dicuntur. Caeterae vero significationes, quae secundum modos significandi accipiuntur, tam posteriores atque accidentales dicuntur; quae etiam breviter sunt nobis perstringendae.
Ac prius de significatione numeri circa rem subiectam disputemus. Fortasse autem quaeritur, cum nomina quoque quamdam significationem habent, quare grammatici et hanc inter accidentia nominis non connumera{n}t, sicut accidentia verbi sive participii. Sed eadem, ut arbitror, ratio temporis fuit in nomine quae personae exstitit. Quia enim omnium nominum aut participiorum in positio tertiae personae facta est eaque omnia tertiae esse personae certum erat, nulla fit de persona vel in nomine vel in participio mentio. Sic etiam de tempore facere eum opinor in nomine, eo scilicet quod omnia eiusdem temporis esse nomina, hoc est praesentis, constare{t}.
Sunt autem quaedam nominum proprietates iuxta significationem pensandae, quaedam vero secundum positionem constructionis attendendae, quaedam etiam secundum vocis compositionem accipiendae.
Quod enim alia propria, idest singularia, ut Socrates, alia appellativa {a}ut universalia, dicuntur, ut 'homo', 'album', aut alia in comparationem dicuntur, alia non; quod haec quidem singularis numeri sunt, illa vero pluralis, ut 'homines'; insuper quod haec essentiae sunt, quae substantiva dicimus, alia vero adiacentia, quae sumpta nominamus, ut 'album', 'uir', --pleraque omnia ad significationem pertinent.
Quod vero alia recti casus dicuntur, alia obliqui. alia masculini ƿ generis, alia alterius dicuntur, ad positionem constructionis refertur. Cum enim et rectus et obliqui casus eiusdem sint significationis, cum alio tamen obliquus cum alio rectus construitur, aut cum eamdem habeant significationem 'albus', 'alba', 'altum', diversis tamen generibus iunguntur: non enim vel 'mulier albus' vel 'uir alba' dicimus. Patet autem hinc generis diversitatem significationem non mutare quod in eadem significatione diversa genera saepe habemus, ut lapis petra saxum, fluuius aqua flumen. Quod autem 'alius' et 'aliud' diversae sunt significationis, (cum id personae sit discretivum, illud naturae), generis diversitas non fecit, sed noua et consueta neutri acceptio quae in aequivocationem ducitur; casuum quoque differentia significationem non variat, quod ex eo quoque manifestum est quod apud diversos diversus est numerus casuum, significatione tamen eadem permanente. Sex enim casibus Latini utuntur, Graeci vero quinque, qui pro ablativo quoque genitivo utuntur; barbari vero unius casus prolatione contenti sunt.
Quod autem alia primitiva, idest primae inventionis, alia derivativa dicuntur, atque alia simplicia, alia composita vocantur, ad vocis inventionen et compositionem attinet.
Dignum tamen est inquisitione, utrum earum enuntiatione quarum vitiosa est compositio ut 'mulier albus' perfecta et vera possit esse sententia. Videtur quidem et perfecta esse, sicut et 'mulier est alba', cum scilicet eadem sit illa cum ista; cum enim et idem sit constructionis ordo et eadem vocum significatio, videtur quoque constructionis sententia esse eadem. Amplius: 'albus' sive 'alba' idem dicunt quod 'habens albedinem'; qui ergo dicit 'mulier est albus' id proponit: 'mulier est habens albedinem', quae perfecta est ac vera fortasse sententia; cur non igitur et illa? Sed profecto non solum vocum significatio attendenda est ad demonstrationem perfectae sententiae, sed etiam competens dictionum coniunctio, sine qua nec oratio dici potest, sed multae fortasse dictiones, ut, {cum} de oratione tractabitur, apparebit.
Non est autem competens substantivi et adiectivi constructio, cum ad diversum genus sit vel casum; non autem significationis identitas eamdem exigit constructionem vel in nominibus vel in verbis. Cum enim 'comedere' et 'uesci' eiusdem sint significationis, alterum tamen accusativum, alterum regit ablativum. Prima autem nominum causa fuit significationis impositio, secuta est autem postea constructionis diiudicatio; et ad rei quoque demonstrationem {discretio} generum vel casuum necessaria non videtur, sed magis ad constructionis constitutionem.
ƿ Casus autem nomine tam rectos, qui nominativi dicuntur, quam obliquos grammatici vocant; dialectici vero solos obliquos, qui secundum sensum inventionis et a nominativo per variarum terminationum inflexiones cadunt, casus appellant. Solos autem rectos nomina simpliciter appellant ex prima, ut dictum est, et propria impositione. Unde Aristoteles in tractatu nominis in Primo Periermeniarum: "Catonis vel Catoni et quaecumque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis." Quae etiam in eo cum nomine convenire monstravit quod sunt: vox significativa ad placitum sine tempore, cuius nulla pars significativa est separata, et in eo diferre quod cum 'est' vel 'fuit' vel 'erit' ei adiuncta neque falsum neque verum demonstrant, quemadmodum nomina faciunt. Sed si in 'nomine' pluralis quoque numeri nominativos includamus, oportet quoque pluralis numeri verba intelligi. Sed et hos fortasse casus vocat at, quod primam non teneant impositionem, solaque ea nomina dicebat quae singularis sunt numeri. Sed nec his omnibus aptari poterit dicta proprietas; 'quis' enim interrogativum et ab eo 'siquis' compositum, sive etiam 'qui', aut 'idem' relativa--cum dicimus 'idem loquitur', imperfectum videmur exprimere sensum atque suspensum reddere animum audientis, ut, quemadmodum illud 'idem' referatur, requirat--tertiae quoque et secundae personae pronomen, (quae etiam, sicut dictum est, inter nomina dialectici recipiunt), praepositis verbis copulari non possunt. Unde potius cum appositis verbis cuiuslibet personae verba intelligenda sunt, hoc non habent aut potius ad differentiam nominativi appositorum casuum dictum sit, de quo etiam subiunxit: "nomen vero semper," cum his scilicet verum aut falsum significans enuntiationem reddit, cum videlicet dicitur: 'Cato est vel fuit vel erit'. Atque haec quidem differentiae expositio de casibus 'Catonis' ad ipsum illud quod de 'quis' et 'siquis' opponitur, potest exstinguere.
Sunt autem qui Aristotelem volunt 'quis' et 'siquis', quae in{de}finitae sunt significationis, nec inter nomina recipere, sicut nec ea quae infinita nomina dixit, ut 'non-homo', 'non-album'. Non autem Aristoteles ƿ omnino denegavit casus verbis adiunctos enuntiationem facere. Nam 'paenitet me' verum esse poterit sive falsum, in cuius sensu paenitentia mihi attribuitur. Verum si quidem omnes casus accipiamus, non omnia verba oportet accipere, sed tantum personalia, aut si omnia verba, non omnes casus, sed tales tantum quales sunt genitivus praeter nominativum et dativus quos posuit; qui nullorum adiectione verborum enuntiationem efficiunt.
Sicut autem casus a nomine dialectici dividunt, ita etiam infinita nomina, ut 'non-homo', 'non-album'. Unde in eodem Periermenias dicitur: "'non-homo, vero non est nomen, at vero nec positum est nomen quo illud oporteat appellari. Neque enim oratio aut negatio est; sed sit nomen infinitum. "Finita enim sola, ut dictum est, sicut et recta in 'nomine' inclusit; de impositione autem nominis infiniti talem idem in tractatu verbi causam subiunxit: "sed sit, inquit, infinitum, quoniam similiter in quolibet est, vel quod est, vel quod non est," ut 'non-homo, non solum de his quae sunt dicitur, verum etiam de his quae non sunt. Sicut enim equus non-homo dicitur, ita et chimaera vel hircocervus, quae nulla sunt existentium, non-homo dici possunt, et quaecumque homines non sunt.
Est autem supraposita causa vocabuli non tam ad significationem reducenda, cum scilicet nec solis nec omnibus infinitis videatur convenire, quam ad quamdam imponentis intentionem. Eadem causa huiusmodi vocibus 'infiniti' nomen attribuit, quod infinita in ipsis vidit contineri , tam scilicet ea quae sunt quam ea quae non sunt; licet tamen non in eis solis nec omnibus infinitis. Nam 'res' quoque et 'aliquid' significativum, quae infinita non sunt, ea quoque quae non sunt continere dicuntur, cum negativa particula careant, qua finiti significationem perimant. Unde in Primo Periemenias dicitur: "hircocervus enim significat aliquid;" hic enim 'aliquid', ut Boethius ostendit, nomen est rei non-existentis, ex quo etiam innuitur hircocervum quoque significativum vocari. Sed nec omnibus infinitis supraposita causa conveniet; nulla enim existentia nominant haec, cum omnia sua finita contineant. Licet autem nec solis nec omnibus infinitis conveniat supraposita causa nominis, maxima tamen de parte dicta causam magis inventionis quam proprietatem significationis ostendit, cum ipse scilicet Aristoteles, huius nominis in hac significatione inventor, ab infinitis infinita monstravit contineri.
ƿ Sunt autem multae compositionis vel inventionis nominum causae, quae nec solis nec omnibus subiectis rebus possunt applicari, ut 'homo' ab 'humo' nominatus est -- quod quidem ex humo factus sit non solus --; 'uox' quoque a 'uocando', idest significando, dici perhibetur, licet multae sint non-significativae ac nec solae fortasse significativae. Si quis autem 'hominis' nomen secundum significationem ac vocis sententiam aperire voluerit, eius definitionem proferat. Sic quoque et si quis iuxta siglificationem infinitum dicere voluerit, dicat infinitum esse vocabulum ex negatione ac finito compositum. Cuius potius modus significationis infinitus atque incertus dici potest, quantum quid{em} ad remotionem /128.l0/ finiti, quam significatio infinita per multitudinem. Qui enim dicit 'non-homo', nihil definite constituit 'hominem' removendo. In eo enim quod 'hominem' removet, quid non sit quidem demonstrat, quid vero sit non designat. Atque ideo incerta dici potest eius significatio, in eo quod infinitum dicitur, hoc est secundum remotionem finiti. In qua tantum remotione, dum attenditur praedicatum, negationem dicitur facere; cum vero rem aliquam de his quibus impositum est attribuit, affirmationem reddit; veluti cum dicimus: 'Socrates est non-homo', hanc, ut aiunt, enuntiationem et in sensu affirmationis vertere possumus, si scilicet ita intelligamus: 'est aliquid ex his quae non sunt homo'; et in sensu negationis, si 'hominem' removeamus, ac si 'non est homo' diceremus.
Patet itaque ex suprapositis infiniti definitionem non esse quod infinita continet, sed causam potius esse nouae transpositionis et impositionis nominis. Cum enim infinita ea dici Aristoteles sciret quorum infinita est multitudo, ab his idem vocabulum transtulit et huiusmodi nominibus imposuit, ex ea quidem affinitate quod in ipsis saepissime infinitas res includi videret, Ut sit potius impositionis nominis causa quam definitionis proprietas; quales quidem causae saepe in etymologiis redduntur, ut 'Brito' dictus est 'quasi-brutus' . Licet enim non omnes vel soli sint stolidi, hic tamen qui nomen 'Britonis' composuit secundum affinitatem nominis 'bruti', in intentione habuit quod maxima pars Britonum fatua esset, atque hinc hoc nomen illi affine in sono protulit. Sunt autem qui omne infinitum et in his quae sunt et in his quae non sunt esse concedunt, secundum id scilicet quod tam ea quae sunt quam ea quae non sunt quoquomodo significant, ut ipsum quoque non ens et quod ea quae sunt removendo significat, et quae non sunt simul nominat, utriusque esse dicitur. Sed profecto non in aliis vocabulum esse dicimus nisi in his quibus est impositum ac de quibus potest praedicari. Cum autem ƿ Aristoteles a 'nomine', ut dictum est, tam obliqua quam infinita separaverit, suprapositae quidem definitioni quae ea quoque, ut ipse docuit, comprehendit innuit apponendum esse ad horum exclusionem, 'rectum finitum'; ut sit nominis integra definitio: vox significativa ad placitum sine tempore, cius nulla pars significativa est separata, recta finita.
DE VERBO
Sicut autem Aristoteles a nomine {nomina} infinita et obliqua divisit, ita quoque a verbo infinita verba et quae praesentis temporis designativa non sunt, separavit. Ait enim: "non currit vero et non laborat non verbum dico; similiter autem vel curret vel currebat non verbum est, sed casus verbi." Unde et verbum recte definimus: vox significativa ad placitum, cuius nulla pars significativa est separativa finita praesentis temporis significativa, ut 'curro', quod quidem tempus in copulatione principalis significationis, sicut in nomine superius dictum est, consignificat. Unde etiam ipse Aristoteles statim postquam verbum consignificare tempus ostendit, adiecit: "et est semper eorum quae de altero praedicantur nota, ut eorum quae de subiecto dicuntur vel in subiecto sunt." In quo quidem ipse monstravit omne verbum cum officio copulandi vel ea quae tantum dicuntur de subiecto -- nec scilicet sunt in subiecto -- ut 'homo' et 'rationale', vel ea etiam quae sunt in subiecto, temporis quoque significationem continere. Quod itaque dixit verbum semper esse notam eorum quae de altero praedicantur, omne verbum monstravit habere officium copulandi praedicatum subiecto nec illud semper ad temporum, immo ad verborum comprehensionem referendum est. Potest enim verbum per se proferri nec aliquid copulare; semper tamen secundum inventionem suam copulativum est. Quod autem ea quae non dicuntur de subiecto, tacuit, (hoc est individua, quae etiam saepe praedicantur, veluti cum dicitur' 'homo est Socrates' vel 'hoc album'), ideo factum esse arbitror, quod [eum] huiusmodi praedicationem omnino irregularem esse voluerit. Unde ipse in Substantia: "et a prima, inquit, substantia nulla est praedicatio."
ƿ Alii autem in eo quod ait verbum notam esse eorum quae de altero praedicantur, aliud volunt intelligi, id scilicet quod principalem eorum significationem in eo esse docuerit , quod accidentia significant, non quidem in essentia sua, sed magis secundum id quod alteri adhaerent, idest adhaerentia suo fundamento, ut 'amo' actionem, 'amor' vero passionem secundum hoc quod mihi insunt. Omnia enim verba vel actionem vel passionem principaliter significare volunt, nec quidem particulares, sed quae communia sunt accidentia. Unde etiam supposuit: "ut eorum quae de subiecto dicuntur," in quo universalia esse monstravit, "et sunt in subiecto," in quo accidentia esse docuit, licet tamen quaedam /130.l0/ videantur propria verba, sicut et nomina, ut 'creare', 'fulminare', 'adorari', quae soli Deo congruunt.
Boethius autem in {prima} editione Periermenias plures alias expositiones protulit in eo quod ait 'ut eorum quae de subiecto vel in subiecto'; prima quidem huiusmodi est, ut postquam a verbis ea quae de altero praedicantur, significari dixit, quae esset illa determinavit, cum scilicet subiunxit: ut eorum quae in subiecto sunt, hoc est fundamento, ac de ipso etiam fundamento praedicantur. Aliter divisionem accidentium quae a verbis significantur, in eo supposuit, quod ait vel esse tantum in subiecto et non dici vel etiam dici de subiecto. Sunt enim quaedam generalia accidentia, quae de diversis speciebus tamquam de subiectis praedicantur, ut moveri de cursu ac saltu ac multis aliis, quod per 'dici de subiecto' signavit. Sunt et alia quae species non continent de quibus subiectis dicuntur, sed ipsa tantum sunt species quae per 'esse tantum in subiecto' accepit, ut cursus et multa alia.
Prima autem expositio, quae maximam facit verborum a nominibus differentiam, expeditior videtur atque ipsius sententia dictis magis esse affinis. Neque enim omnia verba actionis aut passionis designativa videntur aut etiam accidentium adiacentium. 'lacere' autem et 'sedere' positionum significativa esse Aristoteles dixit, 'habere' etiam a generalissimo Habendi sumptum est et 'uivere' a vita qualitate sumptum videtur. Nec quidem irrationabiliter. Utquid enim, sicut in actionibus aut passionibus verba inventa sunt, quae eas modo ut praesentes,
modo ut praeteritas, modo ut futuras significant, sic {non} quoque et in caeteris invenietur? Sicut enim 'esse currentem vel fuisse vel fore' dicimus, sic 'esse album aut fuisse aut fore' enuntiamus. Sed nec formis etiam nomina sumpta dici convenit, ut 'est', quod substantivum verbum dicitur, eo videlicet quod omnibus secundum essentiam suam sit impositum, non secundum alicuius adiacentiam. Unde etiam quaslibet rerum essentias aeque secundum inhaerentiam copulare potest, quod etiam de nuncupativo concedunt; sicut enim 'sum Petrus' dicimus, ita etiam 'ego nuncupor Petrus' proferimus. Alia vero quae rerum personas in essentia sua non significant, immo ex adiacentiae actione vel passione, ut 'curro', 'amo' vel 'amor', solas proprietates quas determina{n}t, copulant. Non enim sicut dicimus 'ego sum Petrus', ita 'ego curro Petrus' enuntiamus, per 'curro' 'Petrum', sicut per 'sum', copulantes. Sed potius eum dicimus 'ego curro Petrus', non aliter 'Petrus' construi potest, nisi in subiecto ipsum quoque intelligatur ac si ita diceretur: 'ego Petrus curro'. Etsi enim 'Petrus' tertiae sit personae, sicut omnes nominum casus praeter vocativum grammatici esse concedunt, per adiunctionem tamen 'ego' pronominis, quod primae personae est, a verbo primae personae regitur, idest 'curro'; aut fortasse ab 'ens' participio, quod subaudiunt, tamquam hoc modo diceretur: 'ego, ens Petrus, curro'. 'Curro' itaque vel alia verba quaecumque ex adiacentibus actionibus aut passionibus sumpta sunt, quas circa subiectas personas determina{n}t, non alia copulare dicuntur praeter proprias actiones aut passiones. At vero substantivum verbum, quod aeque omnia secundum essentiam suam significat, quaslibet potest essentias copulare.
Sed dico quod cum huiusmodi verbum rebus ipsis secundum essentiam tantum, non secundum alicuius adiacentiam, imponi concedant, quare aliquando eius copulationem ad praedicationem adiacentiae tantum reducant. Adiacentiae vocabula ponuntur hoc modo: 'Petrus est albus', 'Petrus est rationalis'. Hi enim solam albedinem aut rationalitatem, mihi ut adiacentem attribui dicunt, {in} eo quod qui me album esse proponit, me albedine informari dicit atque ipsam mihi adiacere ostendit. Sed profecto magis ad sensum propositionis atque ad officium substantivi verbi illam praedicationem pertinere iudico, quae est de subiecto albedinis, quod ab 'albo' nominatur, quam eam quae est de adiacentia ipsius, quae per 'album' determinatur. Cum enim aliquem dicimus esse album, hoc est proponimus ipsum esse aliquem ex his quae albedine informantur, secundum copulationem essentiae illud quod esse dicitur, proprie per 'est' verbum praedicatur, hoc est res albedine informata. Sed ƿ quoniam per '"albi" nomen ipsum attribuitur' designatur quod ei ex adiacente albedine impositum est, ex ipsa quoque propositione inhaerentia adiacentis albedinis innuitur. Illa itaque praedicatio essentiae quae in eo est quod hoc illud esse dicitur, proprie ex verbis propositionis exprimitur; illa vero quae est adiacentiae attributio, quodammodo innuitur. Sic quoque et in caeteris verbis quae etiam substantivi verbi copulationem continent --qui enim dicit 'Petrus currit', id quod Petrus sit unus de currentibus proponit--, proprie in ipsa propositionis sententia essentiae praedicatio monstratur, essentiae ,scilicet alicuius eorum quae cursum suscipiunt. Sed quoniam non secundum id quod est ipsa, per 'currit' significatur, sed magis secundum id quod cursum habet, ex praedicatione quoque essentiae subiecti albedinis adhaerentia formae innuitur. Potest ergo per 'currit' verbum vel persona cursum suscipiens secundum id quod cursum habet, praedicari, vel ipse cursus adiacentia{m} innuendo attribui, quae utraque in verbi significatione tenentur; per 'est' vero substantivum, ut dictum est, verbum, quod omnibus {secundum} essentiam suam impositum est, quaelibet res copulari potest. Unde ipsum a nulla proprietate sumptum esse manifestum est, sicut 'sedet', 'currit' etc., quae numquam solius copulae officium tenent, sed simul praedicatae rei positionem faciunt. Non itaque omne verbum accidentis adiacentiae designativum videtur. Sed ratio quoque exigere videtur, ut etiam secundum singulas substantias diversa verba consisterent, ut scilicet substantiam vel qualitatem vel hominem, sicut 'esse currentem', verbo aliquo secundum diversa tempora distribuerent, in eo scilicet quod aliud praesentialiter est homo, aliud fuit, aliud erit. Utquid enim, sicut in aequivocatione sua ens acceptum verbum dicitur multiplex, ipsum quoque ad quamlibet significationem restrictum verbum non dicatur simplex, sicut 'amplector' et quae sunt aequivoca? Sicut enim aequivocum nomen multa nomina secundum significationem multiplicem dicitur, ita aequivocum verbum multa verba secundum multas significationes dicendum est atque in singulis acceptum simplex verbum, ut etiam {secundum} singulas rerum essentias verba queant, sicut et nomina, substantiva esse. Nec id quidem ratio impedit, ut scilicet secundum singulas substantias diversa verba consistant, sed haec inventio linguae nostrae non habuit, sicut nec articulorum impositionem cognovit. Ideoque 'verbi' nomen in his tantum dictionibus volunt uti quae adiacentem actionem vel passionem subiectis personis secundum tempora distribuunt. Unde talem de verbo definitionem Priscianus protulit: ƿ pars orationis cum temporibus et modis sine casu agendi vel patiendi significativa, a qua nullum grammatici verbum excludunt. Ipsi enim 'iacere' quoque et 'uivere' et 'habere', quando verba sunt, sumpta esse dicunt ab actionibus, quando vero ad aliam significationem detorquentur, nomina esse concedunt. 'Est' quoque, memini, quando in vi verbi ponitur, secundum adiacentiam quarumlibet actionum aut passionum aequivocum dicunt. Nec tunc quidem substantivi significationem tenere sed adiectivi, actum quidem, cum dicimus 'Socrates est' atque in vi verbi 'est' utimur, actionem aliquam ut adiacentem vel cursum vel aliam oportet intelligi atque attribui. Cum autem substantivum in essentia rerum sumitur, quasi nomine ipso utimur nec quicquam a verbo nisi temporis discretionem ac copulationem officium habere concedunt, qui 'verbi' vocabulum in supradictis tantum custodiunt, his scilicet quae actionem aut passionem determinant. Sed iam profecto {si} grammaticum verbum ponitur 'est', male ipsum substantivum appellant. Nec si omnium, ut arbitror, philosophorum auctoritates percur{r}ant, hanc significationem de actione aut passione in 'est' verbo percipient, ut videlicet cum dicitur: 'Socrates est', ipsum amare vel amari vel aliquam aliam actionem aut passionem habere intelligant; nec ratio eorum, ut aestimo, poterit monstrare, quae actiones in 'iacendo' vel 'uivendo' intelligantur aut qualiter actio iacendi a positione diversa sit aut vita actio a vita qualitate contraria morti, quae animatio intelligitur, an potius animationi; idem enim duo contraria habere non poterit. De 'habere' autem, quod actionem quamcumque aliquando significet, ex eo fortasse videbitur quod 'haberi' a passivum facit quodque accusativum regat casum secundum significationem actionis passionem in alium inferentis. Oportet itaque vel 'haberi' significatione non esse passivum aut non omnem passionem ex actione inferri.
Nunc autem ad substantivum et nuncupativum verbum reuertentes pauca de differentia eorum inspiciamus. Videntur autem in eo maxime differre, quod illud substantivum, ut dictum est, istud sumptum videtur, a nuncupatione scilicet, ex qua etiam nuncupatum dicitur. Sed si sit nuncupatio forma aliqua rel actionis vel passionis, non videtur 'nuncupor' praeter primam significationem rem aliam copulare, sicut et de aliis dictum est. Unde cum dicitur: 'ego nuncupor Petrus' non inde esse nomen rei quod queat in ablativum resolvi, ac si ita intelligeretur: 'ego nuncupor hoc nomine quod est Petrus'. Si enim nomen rei esset, tantumdem proponeret ac si diceret: 'ego nuncupor ista res', quod uehementer abhorremus, ƿ cum non a re suae essentiae construatur cum apposito nomine quod praedicari per ipsum volunt ac sic[ut] et per substantivum copulari.
Solet ita{que}, memini, grammaticorum sententia nullam secundum significationem differentiam in nuncupativo et substantivo verbo accipere, sed eamdem in utroque sententiam proferri volunt, ut nihil aliud 'ego nuncupor Petrus' quam 'ego sum Petrus' intelligatur; hoc tamen 'secundum institutionem inventionis' ad differentiam dicunt, quod nuncupativum, licet substantivi significationem habeat, non tamen constructionem ipsius ubique servat. Illud enim omnibus vel nominibus vel pronominibus vel participiis vel definitionibus praedicatis potest /134.l0/ copulari, hoc autem solis propriis nominibus concedunt coniungi. Neque enim vel 'ego nuncupor ego vel currens vel homo albus' dicunt, sed solum proprio nomini huiusmodi verbum apponunt hoc modo: 'ego nuncupor Petrus', ex qua quidem est constructione cum proprio nomine, quod definitam et propriam impositionem habet, magis nuncupativum dictum est quam ex significatione. Quamvis igitur eius propositionis quae ait: 'ego nuncupor ego' sana possit esse ac vera sententia, series tamen constructionis secundum institutionem nuncupativi quam in constructione tenet, vitiosa conceditur, quae, ut dictum est, in eo fuit ut tantum propria copularet nomina. Apparet autem ex significatione, quam communem habet cum substantivo verbo, -- sicut et copulationem alterius significationis, quam proprie {non habet} huiusmodi verbum -- nuncupativum non illud esse quod a 'nuncupo, nuncupas' fit passivum, quod tantum de me vere dici potest, dum aliquis nomen meum proferens me vocat. Etsi enim nullus me vocet, non minus tamen 'ego nuncupor Petrus' dici potest secundum supradictam substantivi verbi significationem ac talem ipsius resolutionem: 'ego sum Petrus'.
Non est autem illud praetermittendum quod verba in enuntiationibus posita modo proprie, modo per accidens praedicari dicuntur; proprie autem praedicantur hoc modo: 'Petrus est', 'Petrus currit'; hic enim gemina vi funguntur, cum non solum copulandi officium tenent, sed etiam rei praedicatae significationem habent. Per accidens autem et non proprie praedicari dicitur, cum ipsum praedicato ad eius tantum copulationem apponitur, ita: 'Petrus est homo'. Neque enim hic interpositum quoque rem praedicatam continet, quippe iam 'homo' superflue supponeretur, sed tantum quod subiungitur praedicatum copulat; nec si iam aliquid praeter hominem in ipso esset attributum, in ƿ eodem loco 'hominem' copularet subiunctum. De hac autem praedicatione per accidens in Secundo Periermenias dicitur.
Quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter fiunt appositiones; adiacens enim in eo dicitur verbum quod praedicato apponitur ad ipsum tantum copulandum, nec pro subiecta re praedicanda ponitur, sed ut tantum copulet id quod praedicatur. Cum autem proprie dicitur, rem etiam praedicatam continet atque aliquam rerum existentium indeterminate attribuit, veluti eum dicitur: 'Petrus est', hoc est 'Petrus est aliqua de existentibus rebus'. Quando quidem praedicationem ex accidentali necesse est consequi, pro eo quod saepe rerum non existentium vocabula copulat, veluti cum dicitur: 'chimaera est opinabilis vel non existens'. Nec mirum, cum interpositum significationem essentiae non habeat, sed tantum copulationis officium, ut dictum est, teneat. Unde etiam in Secundo Periermenias dicitur: "Homerus est aliquid, ut poeta, ergo etiam est, {an} non?," ac rursus: "quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid: opinio enim eius non est quoniam est, sed quoniam non est."
At vero quaeritur, cum 'est' verbum superius dictum sit inter quaslibet essentias copulare, quod omnes in essentia significat, quomodo illa potest copulare quorum significationem non continet, veluti {non} ens aut opinabile, quod proprie acceptum sola non-existentia, ut nobis placuit, nominat, aut quomodo constructionis proprietas servari poterit, nisi intransitive ipsum quoque his quae copulat coniungatur? Unde quidem cum dicitur Homero quoque defuncto: 'Homerus est poeta', hoc est: 'memorialis fama Homeri adhuc manet per poema quod composuit', vel 'chimaera est opinabilis', 'esse' quoque quod interponitur, in designatione non-existentium volunt accipi. Sed quid ergo esse ea negat, si idem esse quod non-existentia demonstrat, accipiat? Nostri vero sententia Magistri non secundum verbum accidentalem dicebat praedicationem, sed secundum totius constructionis figurativam atque impropriam locutionem, quae tota ad alium sensum explicandum composita est quam verba videantur habere. Cum enim dicimus Homero defuncto: 'Homerus est poeta', si significatarum significationem dictionum pensemus atque Homeri nomen hominis ut 'poeta' sumamus, verum est et simpliciter Homerum esse, ex eo scilicet quod poetae proprietatem habere dicitur, atque propria fuit locutio. Si autem nullam constructionis proprietatem, sed significationem dictionum attendamus, sed magis ƿ alterius orationis sententiam quam in ea tota exprimere volumus, ut eius quae ait: 'fama Homeri per poesim ipsius manet', figurativam atque impropriam locutionem componimus. Veluti si aliquo tyranno defuncto filiis eius superstitibus ac tyranniam patris exercentibus dicamus: 'ille defunctus tyrannus adhuc vivit infiliis', non quidem vitam tyranno attribuentes, immo illis quos genuit tyrannidem eius exercentibus, ac si aperte diceremus: 'illi quos ipse genuit, adhuc vivunt tyrannidem eius exercentes'. Unde quia 'uivere perfilios' tantum 'tyranni' nomini coniunximus, quando 'filii' nomen subtrahitur, non possumus simpliciter dicere quod vivat. Idem etiam de ea enuntiatione quae est: 'Homerus est poeta', dicunt, ut scilicet cum 'poetae' nomen, quod ad 'poema' quodammodo se habet, subtrahitur, per quod 'Homeri' nomen nomini copulabatur, 'Homerus est' simpliciter non dicatur.
Sed quaero in illa figurativa locutione: 'Homerus est poeta', cuius nomen 'Homerus' ut 'poeta' accipiatur. At vero si hominis, falsa est enuntiatio eo defuncto; si vero poematis de quo agitur, cur esse et ipsum denegetur aut quid figurativa locutio dicitur?; non iam impropria est locutio, sed noua vocis aequivocatio.
Sed ad hoc, memini, ut Magistri nostri sententiam defenderem, respondere solebam 'Homeri' et 'poetae' nomen, si per se intelligantur, Homerum designare; unde et bene denegatur simpliciter Homerum esse, qui iam defunctus est. At vero cum totius constructionis sententia pensatur ac simul verba in sensu alterius enuntiationis confunduntur, non iam singularum dictionum significatio attendenda est, sed tota magis orationis sententia intelligenda; atque in eo impropria dicitur orationis constructio quod eius sententia ex significatione partium non venit.
Nec ullum poematis nomen de quo agimus, in enuntiatione continetur. Aut fortasse in eo quoque impropria dici potest constructio quod 'Homerus', qui recti casus vocem habet, in significatione obliqui utimur, cum poema Homeri existere dicimus, ac poetae nomen ad poematis nominationem secundum resolutionem sensus non convenienter reducitur. Sic quoque et 'chimaera est opinabilis' in eo figurativa atque impropria locutio dicitur, quod aliud verba quam videatur in voce, proponant in sensu; non enim chimaerae, quae non est, aliqua proprietas per 'opinabile' datur sed magis animae alicuius opinio de ipsa attribuitur, ac si ita dice{re}mus: 'anima alicuius opinionem habet de chimaera'.
At vero mihi omnis illa verbi praedicatio per accidens atque impropria videtur, quando ipsum, ut dictum est, tertium adiacens ƿ interponitur, cum non rem, ut dictum est, praedicatam contineat, sed solius copulae officium habeat, ut in ea quoque qua dicitur: 'Petrus est homo vel albus'. Nec quidem quantum ad eius interpretationem pertinet, ex eo quod dicitur: 'Petrus est homo' , inferri potest 'Petrus est', sed fortasse quantum ad praedicationem 'hominis', quod existentis rei tantum nomen est. Si enim, quia verbum copula interponitur, simpliciter praedica{re}tur, et ex eo quod dicitur: 'chimaera est opinabilis vel non existens', chimaera esse concederetur. Poterunt fortasse et propriae esse suppositarum enuntiationum de Homero at chimaera constructiones, et accidentales tamen esse praedicationes nec simplicem verbi praedicationem inferri ei tota etiam enuntiatione, in qua tertium inseritur. Cum enim de Homero adhuc ipso fortasse vivo enuntiationem protulit, non ita ait: 'Homerus est poeta', sed potius proposuit: 'Homerus est aliquid', ac postea subiunxit 'ut poeta'; cum 'aliquid' posuit, ipsum tam existentium nomen quam non-existentium accepit secundum quod dictum est 'hircocervus' aliquid significare. Unde non potuit inferri praedicatio partis, quod scilicet Homerus sit; quod autem 'ut poeta' subiunxit, exemplum subdidit quod aliquorum esset, aut magis fortasse probatione{m} posuit de parte ad totum, qui de toto ad partem inferentiam negabat, hoc est de 'aliquo' {ad} 'existens'.
Ac quoniam non erat inconveniens illud quod intulit, licet falsa esset inferentia, illud 'ut' quod subiunxit, potius ad inferentiam deneg{andam} referendum est quam ad illatae propositionis negationem, quae quidem de Homero vivo vera est. Ad maiorem itaque inconvenientis augerationem de chimaera supposuit, in quo et inferentia falsa est (qua dicitur quoniam est opinabilis, ipsa esse) et illata simul propositio quae ex vera infertur, quod videlicet chimaera sit. Proprias autem locutiones eas quoque enuntiationes cur non dicamus in quibus non-existentium nomina ponimus? Sicut enim chimaera proprie non-homo dicitur, hoc est unum ex his quae non sunt homines, cur non etiam opinabilis diceretur, idest unum ex his de quibus opinio habetur, quippe eadem exstitit ad non-existentia nominum suorum impositio quae ad existentia suorum. Sicut enim dictum est in impositione 'hominis' 'dicatur ista res homo', sic etiam dictum est in huiusmodi re non existente: 'dicatur ista res opinabilis', ut sic etiam non-existentium nomina inventa sint ad agendum de ipsis secundum hoc quod {in} impositionem veniunt, sicut existentium ad agendum de ipsis, veluti cum dicitur: 'chimaera est ƿ chimaera' vel 'opponitur ut homini vel alicui alii'.
Sed quid talis consequentia proponitur:

si est chimaera, non est homo?

opposita enim {ea} dicimus quaecumque non sunt idem.
At vero quomodo locutio propria dicetur, ubi praedicatio verbi impropria fuerit nec eam in qua inventum est significationem tenuerit? Neque enim inventum fuit in officio solius copulationis, verum simul, ut dictum est, in sig{nificati}one existentium quod etiam, ut dictum est, inde quaelibet quibuslibet copulare potest, quod nominibus secundum essentiam suam impositum est. Sed cur ad eorum quoque inhaerentiam /139.10/ ponitur quae non sunt atque in ipso non continentur? Unde mihi, si profiteri audeam, illud rationabilius videtur ut rationi sufficere valeamus, ut scilicet, quemadmodum oppositionem in adiecto secundum oppositionem magis quam secundum appositionem sumimus, ita accidentalem praedicationem accipiamus, ac cum dicitur: 'est homo' vel 'est opinabile' vel 'est album' pro uno verbo 'esse hominem' vel 'esse album' vel 'esse opinabile' intelligamus.
Quod vero Aristoteles, cum dicitur: 'Homerus est poeta', dicit per accidens 'esse' praedicari hoc modo: "secundum accidens enim praedicatur 'esse' de Homero, quoniam inest ei poema, sed non secundum se praedicatur de Homero quoniam est," cum non sit 'esse {poeta}', ut dictum est, una dictio, praedicari per accidens non est praedicari, immo pars est 'esse' praedicati. Sic et praedicari tertium adiacens non est praedicari per se, sed in eo quod adiacet alteri in compositione. Unde et bene dicitur ipsum 'esse' non secundum se praedicari, sed cum 'poeta' simul unum facere praedicatum , iuxta illud: "sed quoniam inest ei ut poeta." Nec quidem aliter de praeterito et futuro enuntiationes verae possunt proponi. Cum enim 'iste erit sedens' de eo qui nondum sedet, dicimus (aut 'fuit sedens' proponimus), falsae omnino enuntiationes videntur, si integrae dictiones 'erit' et 'sedens' permaneant propriamque inventionem custodiant. Cum enim 'sedens' praesentis sit temporis atque ex sessione iam praesente impositum, quicumque dicit 'erit sedens', id proponit: 'erit unum de his quae praesentialiter sessionem habent'; quod quidem falsum est de eo, qui nondum sedens sessurus est. Si enim omnes praesentialiter sedentes conspicias, profecto inter eos qui sedentium futurus sit, invenies aut cuius sessionem sit suscepturus, immo propriam quae nondum est habebit.
Cum itaque ƿ 'leget' per 'erit legens' exponitur, non aliter 'erit legens' accipiendum est quam pro una verbi dictione; alioquin veram non faceret enuntiationem de futuro. Aut cum ita quoque exponitur: 'Socrates erit legens', idest 'habebit lectionem', cum et lectionis nomen ex praesentia datum sit, tantumdem proponitur quantum si dicatur: 'habebit id quod iam praesentialiter lectionis essentiam habet', hoc est 'quod praesentialiter est lectio'; quod profecto falsum est de lecturo ac nondum legente. Sic quoque et de sene iam Socrate falsum erit dicere quod puer fuit, si 'puer' per se nomen sumatur secundum propriam impositionem quam habet ex prasente pueritia; tandumdem enim proponitur ac si diceretur: 'fuit unus de habentibus praesentialiter pueritiam', quod aperte falsum est.
Oportet etiam, ut conversionis naturam aut formas syllogismorum in enuntiationibus praeteriti aut futuri seruemus, verborum compositionem suprapositam accipere. Veluti cum dicitur de sene iam Socrate: 'Socrates fuit puer', non ita convertendum est: 'quidam puer fuit Socrates', quod falsum est, immo ita: 'quoddam quod fuit puer, est Socrates'. Sicut et cum dicitur: 'Socrates ambulat' vel 'est ambulans', ita convertitur: 'quoddam quod ambulat vel est ambulans, est Socrates', quippe sicut 'esse ambulans' pro uno verbo atque uno praedicato ponitur, ita 'esse puerum'. Quare et totum ipsum in conversione in subiecto ponendum est, hoc modo: 'quoddam quod fuit puer, est Socrates', veluti cum 'Socrates leget, hoc modo convertitur: 'quoddam quod leget est Socrates,. Sicut quoque et cum dicitur: 'quidam puer senex erit', ita convertes: 'quoddam quod erit senex, est puer,; aut cum dicitur: 'omnis senex fuit puer', non haec erit per accidens conversio: 'quidam puer fuit senex', immo ista: 'quoddam quod fuit puer, est senex'. Illae quoque propositiones quae aiunt: 'nullus puer fuit senex' aut 'nullus senex erit puer' ita convertendae sunt: 'nullum quod fuit senex, est puer' vel 'nullum quod erit puer, est senex'.
Hac etiam compositorum verborum acceptione servata in modis syllogismorum futuri quoque propositiones aut praeteriti venire poterunt, ut si ita dicamus:

omne quod erit sedens, corpus est sed quidam homo erit sedens quare est corpus

vel ita:

omne quod erit sedens, fuit corpus sed quidam homo erit sedens quare fuit corpus

Si autem sic dicamus: 'omne sedens est unum' de his quae praesentialiter habent sessionem sed Socrates sessurus ac nondum sedens erit sedens quare erit unum ex his quae praesentialiter habent sessionem falsum videtur, cum medius terminus idem non sit. Nam in prima 'sedens' subiciebatur, in secunda autem 'erit {sedens}', quod unum est verbum, praedicatur. Unde cum medius terminus idem est, non potest syllogismus fallere hoc modo:

nullum animal erit lapis sed Socrates est animal quare non erit lapis

vel ita:

omnis homo morietur sed Socrates est homo quare morietur.

Quod autem grammaticorum regulis contrarii videmur, quod multa componimus verba vel substantiva, ut 'esse hominem', vel ab aliis quam ab actionibus vel passionibus sumpta, ut 'esse album,' propter rectam enuntiationum sententiam aperiendam, non abhorreas. I11i enim qui primum disciplinae gradum tenent, pro capacitate tenerorum multa provectis inquirere aut corrigenda reliquerunt in quibus dialecticae subtilitatem oportet laborare.
Si quis autem eius {pro}positionis: 'Socrates erit sedens' conversionem ipsi aequipollere negaverit, hanc scilicet: 'quoddam quod erit sedens, est Socrates', eo scilicet quod prima, antequam Socrates esset, vera poterat esse falsa menente secunda, ipse scilicet 'Socrates' significationem tenuerit sedens, se deceptum esse recognoscet. Cum enim 'Socrates' ex praesenti ac singulari substantia hominis impositum sit, cum dicitur: 'Socrates erit sedens', tale est: 'illa res quae iam est hic homo, erit sedens' quod omnino falsum est, sicut et conversio. At vero si 'Socrates' futuri temporis accipiemus, cum dicitur: 'Socrates erit sedens' ipso Socrate ƿ nondum existente atque ita intelligeremus: 'illud quod erit Socrates, erit sedens', vera fortasse enuntiatio esset ac vera quoque ipsius conversio, haec scilicet: 'quod erit sedens, erit Socrates'.
Infinita autem verba, sicut in remotione finiti significatio est, ita etiam tempus ipsius significa{n}t. Qui enim dicit: 'non currit', non solum de cursu in remotione mentionem facit, verum etiam de tempore praesenti, ac si diceret: 'non currit in praesenti', secundum quod et haec quoque quae infinita sunt verba tempus consignificare Aristoteles voluit. Quae quidem, quoniam et copulationem quae verbum proponebat, destruunt, cum in propositionibus ponuntur in negatione statim ac verbum dividuntur, ut negationem faciant. Nec iam, ut aiunt, infinitum, manet, sed potius verbum et negatio. Unde cum ait Aristoteles in Secundo Periermenias: "erit omnis affirmatio vel ex nomine et verbo vel infinito nomine et verbo," infinitum verbum recte taceri Boethius dicit quod in enuntiatione positum infinitum non remanet verbum, sed statim, ut dictum est, in duas dictiones separatur, propter interpositionem scilicet inhaerentiae copulationis: qui enim dicit 'non currit', 'non est currens' proponit, sed non ita: 'non currens'. Sed etiam una dictio intra quoque enuntiationem, sicut nomina infinita, consistit.
De orationibus inde infinitis quare hoc loco Aristoteles mentionem non fecerit, solet quaeri, cum et ipsae {saepe} quoque in enuntiationem veniunt, velut ea quae dicit: 'non-albus-homo', 'non-animal-rationale-mortale'. Quae enim orationes impositione{m} nominum habent, infinitari quoque sicut nomina videntur. Alii itaque Aristotelem simplicis enuntiationis constitutionem demonstrasse hoc loco volunt, alii vero nullomodo orationem infinitari concedunt, quibus, memini, magister V. assentiebat; nec quidem id tam secundum sententiam negabat quam secundum constructionis naturam; cuius quidem inualidam de coniunctione dictionum calumniam in Glossulis eius super Periermenias invenies.
Si enim sensum exsequamur, infinitationis quoque proprietas in {o}ratione quoque invenietur, et quaecumque sub finita non continentur, sub infinita eadem possunt; ut, cum verum sit Socratem non esse album asinum, veram quoque et eam concedimus: 'Socrates est non-albus-asinus', ita quidem ut non solum 'album' infinitetur et 'asinus' remaneat, ac si ita dicatur: 'est asinus non-albus', sed ut tota simul oratio 'albus asinus' negatione excludatur. Alioquin magis una ƿ dictionum tantum infinitaretur quam oratio; sicut in Secundo Periermenias ad 'albi' tantum infinitationem Aristoteles negatio{nem} posuit, cum pro falsa eam propositionem induxit: 'lingum est non-albus-homo'. "Si enim inquit, de omnibus aut dictio est aut negatio vera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, erit verum de eo dicere esse non-album-hominem;" quod ac si diceret inconveniens est in eo scilicet, ut dictum est, quod 'albo' tantum remoto 'hominem' relinquit. Cum autem 'album' tantum excluditur et 'homo' remanet, unum est dicere 'omne non-album hominem esse' et 'non-album esse et hominem'; tale est 'omne non-album-hominem' quod 'omne{m} hominem qui est non-albus'. Cum vero tota infinitatur oratio, non est necessarium vel omne {non} album hominem esse non album vel hominem esse, quippe albus equus est non-albus-homo, sed neque non-albus simpliciter neque homo dici potest.
Hactenus quidem, Dagoberte frater, de partibus orationis, quas dictiones appellamus, sermonem texuimus; quarum tractatum tribus voluminibus comprehendimus: primam namque partem Libri Partium Antepraedicamenta posuimus; dehinc autem Praedicamenta submisimus, denique vero Postpraedicamenta novissime adiecimus, in quibus Partium textum complevimus.

Notes