Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 23

From The Logic Museum
< Authors‎ | Henry of Ghent‎ | Quodlibeta‎ | Quodlibet I
Revision as of 13:52, 14 September 2011 by Edward Ockham (talk | contribs) (Created page with "{{Nextpage|Quaestio 22|Quaestio 24}} {| border=1 cellpadding=10 !valign = top width=45%|Latin !valign = top width=55%|English |- valign = to...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
Latin English
[176] QUAESTIO 23 UTRUM PARVULUS ISTE AEQUALEM POENAM SUSTINEAT PRO SUO ORIGINALI CUM PARVULO SARRACENI
Tertia quaestio proponebatur sine argumento, et ideo breviter dicendum ad ipsam, quod in parvulis omnibus originale peccatum aequale est et aequalis poena ei debetur in omnibus, poena damni scilicet, ut carentiae divinae visionis, quae est pura privatio, in qua non cadunt magis et minus, nulla autem sensus, in qua magis et minus locum habere possunt. Et ideo, cum, ut iam dictum est, parvulo decedente sine baptismo, in nullo suffragantur secundum communem legem merita aut fides parentum, aequalis erit damnatio et poena parvuli fidelis discedentis sine baptismo et Sarraceni.

Notes