Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 24

From The Logic Museum
< Authors‎ | Henry of Ghent‎ | Quodlibeta‎ | Quodlibet I
Revision as of 13:53, 14 September 2011 by Edward Ockham (talk | contribs) (Created page with "{{Nextpage|Quaestio 23|Quaestio 25}} {| border=1 cellpadding=10 !valign = top width=45%|Latin !valign = top width=55%|English |- valign = to...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
Latin English
QUAESTIO 24 UTRUM PARVULUS ISTE MORIENS ANTE BAPTISMUM DEBEAT SEPELIRI IN COEMETERIO
Similiter et quarta quaestio sine argumento proponebatur, et ideo similiter ad ipsam dicendum breviter quod coemeterium non est nisi ad reverenter custodiendum corpora filiorum ecclesiae in terra usque ad finalem resurrectionem, quorum animae requiescunt cum Deo in caelis secundum quod aestimatur. Unde et excommunicatorum corpora, de quibus praesumitur ab ecclesia in foro exteriori quod [177] animae eorum sunt separatae ab ecclesia triumphante, in coemeterio non sepeliuntur. Quaere, cum ecclesia supponit animam dicti parvuli damnatam, corpus eius in coemeterio sepeliri non debet, maxime ea de causa, quod per sacramentum regenerationis numquam ecclesiae membrum fuit.

Notes