Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 1/Caput 12

From The Logic Museum
< Authors‎ | John of Salisbury‎ | Metalogicon‎ | Liber 1
Revision as of 12:39, 20 March 2012 by Edward Ockham (talk | contribs) (Created page with "{{Nextpage|Caput 11|Caput 13}} {| border=1 cellpadding=10 !valign = top width=45%|Latin !valign = top width=55%|English |- valign = top |CAP. XI...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
Latin English
CAP. XII. Unde artes dicantur liberales.
Sed cum artium multa sint genera, ingenio philosophantis animi primae omnium liberales occurrunt. Hae quidem omnes, aut Trivii, aut Quadrivii ratione clauduntur: et tantam dicuntur obtinuisse efficaciam apud maiores, qui eis diligenter institerant, ut omnem aperirent lectionem, ad omnia intellectum erigerent, et omnium quaestionum, quae probari possunt, difficultatem sufficerent enodare. Neque enim doctore egebant in aperiendis libris, [0839D] aut quaestionibus dissolvendis hi quibus aut ratio Trivii omnium sermonum, aut Quadrivii lex totius naturae secreta exponebat. Unde sicut artes dictae sunt, eo quod arctant regulis et praeceptis, vel a virtute, quae Graece airethv dicitur, et animos roborat ad percipiendas vias sapientiae, aut a ratione, cui alimenta et incrementa parant, quae a Graecis arses nominantur: sic et liberales dictae sunt, vel ex eo, quod antiqui liberos suos iis procurabant institui; vel ab hoc quod quaerunt hominis libertatem, ut curis liber sapientiae vacet, et saepissime ab iis liberent curis, quarum principium sapientia non admittit. Necessarias quoque saepe excludunt, ut agitationi mentis ad philosophiam sit expeditior via.

Notes