File:Vat lat 883 scotus ordinatio.jpg

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Vat_lat_883_scotus_ordinatio.jpg(751 × 441 pixels, file size: 129 KB, MIME type: image/jpeg)

Quaeritur utrum homini pro statu isto sit necessarium aliquam doctrinam specialem supernaturaliter inspirari, ad quam videlicet non posset attingere lumine naturali intellectus. Et quod non, arguo sic: Omnis potentia habens aliquod commune pro primo obiecto, potest naturaliter in quodlibet contentum sub ipso sicut in per se obiectum naturale. Hoc probatur per exemplum de primo obiecto visus et aliis contentis sub illo, et ita inductive in aliis obiectis primis et potentiis. Probatur etiam per rationem, quia primum obiectum dicitur quod est adaequatum cum potentia; sed si in aliquo esset ratio eius, scilicet primi obiecti, circa quod non posset potentia habere actum, non esset potentia adaequata, sed obiectum excederet potentiam. Patet igitur maior.

File history

Click on a date/time to view the file as it appeared at that time.

Date/TimeThumbnailDimensionsUserComment
current12:35, 27 January 2019Thumbnail for version as of 12:35, 27 January 2019751 × 441 (129 KB)Edward Ockham (talk | contribs)
  • You cannot overwrite this file.

The following page links to this file: