Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio II/D2/P2Q7
< Authors | Duns Scotus | Ordinatio | Ordinatio II | D2
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| 486 Undecimo quaero utrum angelus possit moveri in instanti. | |
| 487 Quod non: Quia tunc maior virtus posset moveri in minore quam in instanti. Probatio consequentiae: sic enim arguit Philosophus VI Phyƿsicorum, quod si maior virtus moveret in tempore, et maxima in instanti. | |
| 488 Contra: Aliqui motus ab aliquibus corporibus moventibus, sunt in instanti, ut illuminatio medii; ergo et motus angeli multo fortius potest esse in instanti, quia maior est virtus moventis et minor resistentia medii. | |
| 489 Hic dicitur quod angelus potest moveri in instanti, non quidem temporis continui sed discreti; quod probatur, - quaere in Thoma. | |
| 490 Alius doctor dicit de isto tempore, - quaere. | |
| 491 Contra primam positionem arguo: Videtur enim contradicere sibi ipsi. Videtur enim ponere angeƿlum esse in loco per operationem: et si intelligat de operatione transeunte in corpus, illa operatio erit in tempore vel in instanti temporis communis; si autem intelligat de operatione immanente, scilicet intellectione vel volitione, - illa (ex dictis prius in materia de aevo) nec est in tempore nostro communi nec in alio, sed est in aevo secundum eum. Igitur etc. | |
| 492 Praeterea, ratio sua non videtur concludere, quia tunc sequitur quod in ultimo instanti prolationis verborum in consecratione, esset ibi vera forma panis, quae praefuit in toto tempore illius prolationis. | |
| 493 Similiter, cum aer quievit in esse tenebroso per totum tempus, sequitur quod in ultimo instanti illuminationis illius aeris tenebrosi aer esset tenebrosus, et ita sequitur quod illuminatio non fieret in instanti. ƿ | |
| 494 Et si dicas quod ista illuminatio est ((terminus motus localis)), quo sol fit praesens medio, - contra: Ponatur sol creatus de novo et medium praeexsistens. Modo etiam, licet cum 'ubi' terminante motum localem concurrat illuminatio medii (a sole sic facto praesente), tamen illa illuminatio non est per se terminus motus localis, sed aliquod 'ubi' acquisitum ipsi soli: nec etiam potest per hoc evadi quin aer quieverit sub esse tenebroso usque ad hoc instans. | |
| 495 Praeterea, si angelum - in quocumque tempore quiescentem oportet in ultimo illius temporis immutatum esse in eodem 'ubi', ergo numquam mutatur, nec in tempore continuo nec in tempore discreto. | |
| 496 Probatio consequentiae: Accipio aliquam partem temporis cum quo quiescit, et per consequens cum ultimo illius immutatus est. Si etiam in aliquo instanti temporis discreti debeat moveri localiter, quaero: aut illud est immediatum instans nostro instanti terminanti tempus quietis, aut mediatum? Si mediatum, igitur inter instans nostrum (in quo fuit angelus immutatus) et istud instans, est tempus medium, cum quo etiam quiesceret angelus; igitur in illo et cum illo ultimo instanti illius temporis immutatus ƿerit, et ita in illo instanti mediato (in quo ponebatur mutari) non mutatur. Si autem est instans immediatum, quaero quid respondet ei in tempore nostro? Si instans, igitur instans in tempore nostro est immediatum instanti (ergo tempus discretum); Si tempus, ergo in illo instanti non mutatur angelus instantanee, quia illud instans - per te - coexsistit parti temporis nostri, in qua vel cum qua potest continue moveri vel quiescere. | |
| 497 Propter istud argumentum, forte, ponit secunda positio quod inter duo instantia temporis discreti cadit quasi quies media ipsius angeli cum parte media temporis nostri. | |
| 498 Sed contra istam secundam positionem probatum est supra, quod non est necesse operationem angeli durare cum instanti temporis nostri; igitur nec illa duratio erit ratio quietis in termino transitus subiti. 'Quare erit etiam necesse ponere angelum post transitum subitum quiescere', videtur non esse ratio, sed fuga tantum, ne ponatur tempus nostrum 'discretum' ex hoc quod ponitur talis transitus eius discretum tempus. ƿ | |
| 499 Praeterea, quod ponit quod in 'nunc' tali potest mutari, ita quod simul habet plura 'ubi' aequalia, inter quae non erit ordo nisi tantum naturae vel imaginatione, non autem duratione, - videtur impossibile quod angelus virtute sua naturali habeat ((in uno instanti temporis sui et nostri)) plura 'ubi' aequalia. Et hoc declarat exemplum de gravi (quod ipsi adducunt ad oppositum): si enim vacuum posset cedere corpori imposito (et ita esset motus in vacuo), non esset intelligibile quod grave esset in pluribus 'ubi' sibi aequalibus, sed prius in uno 'ubi' quam in alio 'ubi', et prius in priore 'ubi' quam in posteriore; et prius, duratione, una pars gravis esset cum spatio quam alia pars. | |
| 500 Quod etiam ipse adducit de corpore, quod pertransit infinita 'ubi' in tempore finito, propter hoc quod non est in illis 'ubi' nisi in potentia, - bene concludit quod tempus angeli potest esse ex partibus finitis eiusdem quantitatis et tamen in illo tempore possit pertransire spatium infinitum; sed non concludit quod in uno instanti ƿpossit pertransire tantum spatium, immo concludit oppositum: corpus enim ita pertransit totum spatium, in aliquo tempore, quod in alia et alia parte temporis pertransit aliam et aliam partem spatii. | |
| 501 Dico igitur ad quaestionem quod pluralitas non est ponenda sine necessitate, et non est necessitas quare debeat poni tempus discretum mensurans motum angeli, - nam quidquid salvatur per illud tempus discretum, salvatur etiam per tempus continuum in communi: sicut enim oportet eos dicere quod si pertranseat in instanti, non potest immediate habere alium transitum instantaneum, ita potest poni - si transeat instantanee in instanti temporis communis - quod licet immediate possit habere post illud instans motum continuum in tempore habito, non tamen potest habere transitum instantaneum immediatum. Non igitur est inconveniens ponere angelum, in quantum participat condicionem corporalem (id est, quae potest esse aliquo modo eiusdem rationis in ipso et in corpore), quod etiam participet mensuram corporis aliquo modo; in quantum autem movetur localiter, participat 'ubi' (quod est passio corporalis, aliquo modo eiusdem rationis in ipso et in corpore); igitur etiam potest mensurari mensura primi corporis moti. | |
| 502 Et si obicis quod posset moveri stante caelo, igitur non oportet motum eius esse in tempore, - respondeo: ƿIta stante caelo poterit Petrus post resurrectionem ambulare, et tamen ista ambulatio non fingetur esse in tempore quodam alio a communi tempore nostro continuo et tamen est non exsistente primo motu caeli. Mensuratur quidem quies ipsius caeli potentialiter (sicut dictum est prius) tempore illo quo motus primus mensuraretur - si esset - positive et actualiter; et illo tempore potentiali potest mensurari motus alius tunc actualiter exsistens, ita quod non est necesse mensuratum primi caeli dependere in essentia (vel esse) a motu illo (sicut fuit motus sub tempore Iosue, stante caelo), quia mensuratio ista quanti per 'quantum' et 'quale' non est per aliquid a quo mensuratum essentialiter dependeat (sicut est in mensuris quiditativis), sed tantum sufficit quod motus ille - quando est - possit distincte cognosci secundum quantitatem suam ex cognitione distincta temporis, actualis vel potentialis. Et ita dico quod quando iste motus caeli non erit, poterit tamen alius motus mensurari per tempus huius motus primi caeli, in quantum scilicet motus ille posset fieri cum tanta parte motus istius si esset, et modo est cum tanta parte quietis cum quanta posset esse pars motus. | |
| 503 Hoc ergo supposito quod non est necesse pro motu angeli ponere aliam mensuram a tempore communi, - cum quaeritur 'utrum ƿangelus possit mutari vel moveri in instanti', dico quod dupliciter potest intelligi mutatio, et potest dici duplex mutatio: una includens totam realitatem motus, alia praecise includens realitatem termini motus. Exemplum huius est. Quod istud mutatur ab a 'ubi' usque ad b 'ubi', potest intelligi dupliciter: vel quod simul habeat omnia 'ubi' media (sicut haberet si praecise moveretur successive), vel quod illa mutatione praecise haberet ultimum 'ubi' (sicut haberet si illa mutatio esset ultimus terminus motus). | |
| 504 Primo modo - contradicendo secundae opinioni - non video qualiter angelus virtute naturali posset moveri vel mutari in instanti, quia non videtur quod virtute sua naturali posset habere plura 'ubi' sibi aequalia; secundo modo non videtur quin possit moveri in instanti, quia quod terminus motus non statim inducatur, hoc est ex imperfectione virtutis ipsius moventis, - quae imperfectio non est angelo attribuenda nisi aliqua necessitas appareat, quia dignificanda est natura quantum apparentia permittunt. | |
| 505 Ad argumentum in oppositum dico quod illa consequentia Philosophi tenet ex hoc quod in antecedente includitur mensuram esse divisibilem, per hoc quod ponitur in eo; in quacumƿque autem mensura divisibili potest aliqua virtus aliquid facere, potest maior virtus facere in minore. Sed in isto antecedente 'angelus mutatur in instanti', non includitur mensuram esse divisibilem. | |
| 506 Consequentia igitur haec 'movetur in instanti, igitur aliquid potest moveri in minore', tenet, non tantum ex propositionibus veris et ex natura rei, sed ex aliqua falsa, quae includitur in isto antecedente: est enim ista vera ex natura rei 'quidquid causat aliqua virtus in mensura divisibili, potest maior virtus illud causare in mensura minore', sed minor - quae erit ibi sumenda sub ista maiore vera - non est vera ex natura rei, sed tantum ex hypothesi, ista videlicet quod 'motus est in instanti'. Si autem dicatur 'angelum mutari in instanti', et per hoc debeat inferri quod 'aliqua virtus debeat ipsum mutare in minore quam in instanti', - minor illa sic sumenda non erit vera ex natura rei, nec ex hypothesi, et ideo consequentia non valebit. Et ex hoc patet quod multae consequentiae enthymematicae tenent non praecise virtute alicuius verae subintellectae, sed quandoque virtute alicuius falsae subintellectae, dum tamen includatur in antecedente. ƿ |